SECTIO VI. QUOMODO POSSIT MATERIA COGNOSCI
1. Materia ex se directam cognitionem terminare potest. — Materiae ideam Deus habet.— Ultima obiectio postulat ut de cognitione seu cognoscibilitate materiae pauca dicamus. De qua multa dicuntur ab auctoribus; breviter tamen dicendum est aliud esse loqui absolute de cognitione materiae secundum se, aliud vero de modo quo a nobis cognosci potest. Priori consideratione concedo materiam posse cognosci directa et propria cognitione; sic enim et a Deo et ab angelis cognoscitur per propriam speciem vel conceptum. Quamquam enim theologi disputent an Deus habeat propriam ideam materiae et quidam negare videantur cum Platone in Timaeo, tamen revera id negare non possunt, nisi fortasse quoad modum loquendi. Plato enim negavit materiam esse creatam a Deo, et ideo mirum non est quod Deo negarit ideam materiae, quamvis verisimile non sit negasse Deo propriam cognitionem, saltem speculativam, materiae. Cum autem secundum veram doctrinam Deus sit materiae creator, non potest omnino carere idea materiae, cum omnia per intellectum et voluntatem operetur. Solet autem fila idea dici non esse propria, id est, adaequata ipsi materiae, quia Deus non habet aliam ideam totius et partium. sed per ideam compositi repraesentat materiam, ut ait Div. Thom., I, q. 15, a. 3, ad 3. Hoc tamen non impedit quominus exacte, directe, et prout in se est materiam repraesentet; unde Caietanus ibi speculativam rationem materiae admittit, quamvis non ideam. Albert. vero, In I, dist. 35, a. 10, non dubitavit etiam ideam materiae concedere. Simile modo angelus dici potest cognoscere materiam directe et per propriam speciem, non quia illa species nihil aliud repraesentet, fortasse enim eadem species, quae totum compositum repraesentat, est principium cognoscendi materiam, sed quia talis species repraesentat materiam secundum propriam rationem eius et directe et absque ulla metaphora vel analogia in eius cognitionem ducit.
2. Materia comprehendi non potest non cognita forma. — Dices: materia non potest sine forma cognosci etiam a Deo vel angelo; ergo nunquam potest propria cognitione cognosci. Aliqui respondent negando antecedens; cum enim materia suam entitatem absolutam habeat distinctam a forma, secundum illam potest praecise concipi, vel conceptu realiter distincto ab aliis, ut in angelo, qui voluntarie potest solam materiam contemplari, vel saltem ratione distincto, ut in Deo, quod sentit Scotus in Prolog., q. 1, et In II, dist. 12, q. 1; et inclinat Themistius, I Phys., text. 61; qui loquuntur absolute de cognitione materiae. Probabilius autem videtur materiam non posse prout in se est essentialiter et comprehensive concipi sine forma, saltem ut termino aptitudinis essentialis quam materia habet ad formam, ut frequentius auctores docent et sumitur ex Aristot., II Phys., c. 2, ubi ait materiam esse eorum quae sunt ad aliquid, habitudine scilicet transcendentali, ut supra declaravimus; quae autem huiusmodi sunt, non possunt cognosci sine suis terminis. Unde admisso antecedente negatur consequentia, quia conceptus proprius est unicuique rei accommodatus, et ideo si res sit respectiva, tuve proprio conceptu intelligitur quando concipitur per respectum ad aliud. Neque ande sequitur quod materia non habeat in se et ex se propriam actualitatem suae entitatis, sed solum quod non habeat illam sine habitudine transcendentali ad formam; nam etiam e converso forma, ut informans seu ut informativa est, non potest concipi sine respectu ad materiam cuius est actus.
3. Si vero loquamur de cognitione materiae quoad nos, in ea cognitione considerare possumus vel modum inquirendi et inveniendi cognitionem materiae, vel terminum huius inquisitionis seu conceptum ultimum quem de materia formare possumus. Quoad primum, verum est quod Aristoteles ait, I Phys., c. 7, text. 69, et ex illo Damasc., in sua Phys., c. 3, materiam cognosci a nobis per proportionem seu analogiam ad materiam rerum artificialium vel ad subiectum mutationum accidentalium; nam nos non pervenimus in materiae cognitionem nisi per viam mutationis, ut supra declaratum est. Hoc autem non provenit ex eo quod materia non habeat aliquam entitatem et actualitatem, sed ex eo quod substantialis mutatio occultior est et sentiri per se non potest; et ideo a nobis non percipitur nisi per ordinem ad accidentales et sensibiles mutationes. Immo inde etiam fit ut forma substantialis non cognoscatur a nobis directe, sed per indicia sensibilia, ut mox videbimus. Et hac ratione dixit etiam Plato, in Timaeo, materiam cognosci adulterina cognitione, ut notavit Simplicius, I Phys., tex. 96.
4. Quem de materia conceptum formare possumus. — Quoad secundum autem dicendum est pervenire quidem nos in aliquem proprium conceptum materiae primae, non tamen omnino distinctum et prout in se est sed negativum partim, partim confusum. Tota haec assertio constat ex definitione materiae tradita ab Aristotele, scilicet, esse primum subiectum, etc.; nam per illam descriptionem aliquem conceptum obiectivum explicamus; ille autem est proprius materiae; sicut et ipsa definitio. In ea vero definitione subiectum quid confusum est et commune; additur vera quod sit primum ut ad materiam limitetur: primum autem negationem importat prioris subiecti. Perinde est quod communiter naturam materiae declaramus per rationem purae potentiae, nam ratio potentiae confusa est et communis; at vero dictio purae negationem dicit amnis formae componentis vel constituentis ipsam materiam. Ratio vero est quia nos vix cognoscimus simplicia propriis conceptibus nisi adiungendo aliquam negationem, quare hic est frequentior modus declarandi naturam materiae per carentiam formae et completae actualitatis, etc. Et ita describit illam Aristot., VII Metaph., text. 8, dicens materiam non esse quantum, neque quale, etc.; et ideo fortasse dixit in eodem lib., text. 35, materiam esse per seipsam incognitam. Interdum vero, ut notavit D. Bonavent., In II, dist. 3, a. 1, q. 2, videmur declarare naturam materiae per conceptus pure positivos, ut si dicamus esse substantiam incompletam receptivam formae substantialis; sed quod dicitur incompleta negationem importat. Ac denique nunquam materiae naturam declaramus nisi adiungamus negationem omnis actus formalis constituentis ipsam. Et ideo dixit Augustin., lib. De Natura boni, c. 18, materiam per nullam speciem sed per privationem omnis speciei cogitari vix posse. Et lib. XII Confess., c. 5, ait conari nos materiam cognoscere ignorando, vel ignorare noscendo. Sicut enim tenebrae videntur a nobis dum non videtur lumen, ita dum intelligimus quid informe, quod est ignorare formam, cognoscimus aliquo modo materiam. Et e converso, cum cognoscimus aliquid formatum seu compositum forma, ignoramus materiam, seu potius cognoscimus illud non esse materiam et aliquid removemus, ut solam materiam concipiamus. Hoc autem non provenit ex eo quod materia nullam habeat entitatem, sed ex eo quod habet illam ita simplicem et potentialem et latentem sub formis substantialibus et accidentalibus, ut a nobis non possit alio modo investigari aut concipi.