SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Giambattista Vico: Opere
cover
VII: Scritti Vari e Pagine Sparse
Body
IV. Iscrizioni

IV. Iscrizioni

I

In morte di Caterina d’Aragona, madre di don Luigi Lacerda duca di

Medinaceli, viceré di Napoli.

(1697)
CATHARINAE ARAGONIAE
principi incomparabili
dolor et amor
hoc monumentum
pientissimi posuere
cui
tutelae nomine cedunt
illius
et recte et bene facta
custodiae sunt appositae
regiae virtutes cunctae
rosas
quotannis mittit
aeterna nominis fama

196 ―

II

Per l’edicola eretta a san Gennaro presso la porta Capuana di Napoli in occasione dell’eruzione vesuviana del luglio 1707.

DIVO IANUARIO
urbis Neap. indigetum principi
quod montis Vesuvi anno mdccvii cum maxima
ignis eruptione facta dies complures magis
magisque ferociret iam ut certissimum urbi totique
Campaniae incendium minaretur sacri ostentu
capitis in ara heic extructa excidiosos impetus
extemplo oppresserit et omnia serenarit
Neapolitani
eius divini beneficii uti et innumerum
aliorum quibus a bello fame
pestilentia terraemotu urbem
civitatemq. liberavit memores
p. p.
III
In morte di Angela Cimmino marchesa della Petrella.
(1727)
ANGELAE CIMINIAE
lectissimae foeminae
virtus
caelo recepta
elegantia
sepulchro inlata
nomen
heic vivit

197 ―

IV

Pei funerali celebrati a Gaetano Argento nella chiesa di San Giovanni a Carbonara di Napoli.

(1731)
1.
Genus dicendi ex genere caussas
in neapolitanum
primus intulit
uti Cicero
in romanum forum
se primum importasse gloriatur
tanto praestantius eo
quo caussae orantur in specie
quantum scientia praestet arti
2.
Incendii instar
suo ipsius auctu plura depascentis
caussas oravit
tanto ingenii acumine
tanta iuris eruditione doctrina et solertia
ut quae distracta extraria aliena videbantur
coniuncta intima propiaque probaret
unde
rara illa et praeclara
orationis copia affluebat
ut quae in caussis ipse non viderit
in immenso iuris oceano
neque extare neque adeo esse diceretur

198 ―

V

Per un arco trionfale elevato a Carlo di Borbone duca di Parma e Piacenza, pel suo sbarco a Livorno, dai negozianti inglesi ivi dimoranti.

(1732)
CAROLO PARMAE ET PLACENTIAE DUCI
ob nomen Borbonium
supra gallici suam sibi adgnatam
cognata hispanici Austriorum regni maiestate
auctum
Farnesii sanguinis iure in Italiam
prolatum
cum Italorum omnium
Germaniae Galliae Hispaniaeq.
consentientibus studiis
Angli cumulatis quoque suis
hunc arcum pp.
anno mdccxxxii

199 ―

VI
Per la tomba di Giacomo Fitz‐James Stuart duca di Berwick.
(1734)
IACOBI STUARTI
Bercoviciensium ducis
Iacobi ii Britanniae regis filii
maximorum Galliae exercituum
in ingentibus Europae bellis legati
res praeclare gestas
et imperatorium mortis genus
historiae narrant
cineres
hic lapis condit
Iacobus Stuartus
dux Lerianorum
parenti optimo
filius moerentissimus
p.

200 ―

VII
Pel ritorno dell’Universitá di Napoli nel Palazzo degli Studi.
(1736)
Publicum musaeum
hac maxima urbe magni regis sede dignissimum
pro castris
diu in squalore et sordibus habitum
CAROLUS BORBONIUS
rex utriusq. Siciliae dux Parmae Placentiaeq.
ac magnus Hetruriae princeps
CAELESTINO GALIANO
archiep. Thessal. a regis sacello et consilio
studiorumque praefecto
curante
pristino nitori ex parte restituit
fecitque spem atque adeo fiduciam
magnificentissimo opere perfecto
pacis artes
ipsius auspiciis
heic fauste feliciterque profecturas

201 ―

VIII

Per la tomba elevata a Francesco Caracciolo principe di Villa nella chiesa napoletana dei Vergini dalla vedova Eleonora Giudice.

(1737)
FRANCISCUS CARACCIOLUS
Villensium princeps
unicum suae familiae columen
in matrimonium ducta
CONSTANTIA HELIONORA IUDICOEA
Iuvenaciensium duce Hispaniarumq. magnate
cognata sua
ipsa quoque suae gentis ultima
atque ex ea uno item suscepto filio
eoque puero e vivis erepto
vigens annis
infelici orbitate
domus suae fata clausit
viro meritissimo
moerentissima uxor p.
anno mdccxxxvii

202 ―

IX

Per una statua elevata a Clemente xii in Ravenna in occasione della costruzione del Ponte Nuovo.

(fra il 1737 e il 1741)
CLEMENTIS XII PONT. MAX.
auspiciis
quem viator pontem superas mirae molis
in alveo quo vitis pedesisque flumina
ab urbe Ravenna procul averterentur
quorum inundationibus interiacebat obnoxia
a Bartholomaeo Masseio card. Flaminiae legato
tribus ante annis duci coepto
Iulius card. Alberonius legatus Ravennatum
super amplis praealtisque arcubus suspendit
ne hinc a fluviorum alluvionibus
neve hinc ab hyberni maris aestuantis arena
facile obstruerentur
extremis maiori operis firmitudini solidatis
qui aquis forte exundatioribus etiam patefierent
et lateribus communitis
quibus ab inferis alvei ad ipsius superos aggeres
binae utrinque adstructae scalae
qua viae compendium facturus commees
binisq. pontificiis stemmatis in ipso primo et ultimo
extantibus
ubi tam salutare tanti vindicis sui numen
te grata civitas monet
partim ex istrico marmore
partim
ex resoluta antiquae latericiae arcis materia
cui de integro fingendae anni vix octo suffecissent
uno inchoavit absolvit anno mdccxxxvi

203 ―

X

Per un temporaneo altare di legno eretto a san Gennaro dal seggio napoletano di Montagna nel giorno della processione detta dell’«Inghirlandata».

(3 maggio 1738)
1.
Hoc temporarium templum
ubi
stata recurrente die
augusta memoria recolitur
quum
DIVI IANUARII MARTYRIS
pontificis beneventani popularis sui
mirificentissimus cruor
a neapolitanis sacerdotibus
festa fronde redimitis
Puteolis in hanc urbem translatus est
curiae Montanae patricii
excitari iusserunt

204 ―

2.
DIVO IANUARIO
omnium caelitum quibus patria tutela est permissa
praecipuo
dicatum hunc festum diem
Montanae curiae patricii
semper alias casto
nunc vero etiam laeto iucundoque animo
celebrant
quum Carolus Borbonius
princeps optimus pientissimus
cum Maria Amalia Valburga
regia virgine praestantissima
inclytas nuptias adornat
et suo ipsius rege reflorescens Neapolis
enixe precatur
ut ii longa filiorum nepotumque sobole aucti
hanc summam regni neap. felicitatem perennent

205 ―

XI

Per le nozze del re Carlo di Borbone con Maria Amalia di Valburgo, in nome dell’Universitá di Napoli.

(1738)
1.
Post
publicos ludos
festas pompas
spectacula
quibus omnia civium plausibus perstrepebant
Musae
quae sacra amant silentia
et sedatis gaudiis delectantur
nunc primum
auspicatissimas
CAROLI REGIS ET REGINAE AMALIAE
nuptias
commodum tempus
nactae
concelebrant

206 ―

2.
Haec regia Academia
diuturno castrorum usu
corrupta
et munificentia sapientiaque
inclyti regis Caroli Borbonii
sarcta tecta
et utilioribus legibus
ordinata
nunc
augustas
ipsius cum egregia regina Amalia
initas nuptias
non solum communi civium obsequio
celebrat
sed certo grati animi officio
laudibus exornat 3

207 ―

3.
Flos lectissime reginarum
MARIA AMALIA VALBURGA
nova nupta
Caroli regis
novi mariti
felicitatem
egregia natura summa fortuna inclytaque virtute
partam
cui tu una deesse videbaris
omnino perfice
et laeta fecunditate
abunde cumula
namque ita futurum
ab his tibi adytis
Musarum numen
Apollo
canit 4

208 ―

XII

Pel sepolcro del cardinal Innico Caracciolo vescovo di Aversa, elevatogli in quel Duomo dal nipote.

Abbozzo
(1738)
INNICO CARACCIOLO
s. r. e. card. episcopo aversano
qui
generis claritutidem
et amplissimi ordinis dignitatem
ornavit et auxit
miro contemptu sui
summaque vitae sanctimonia
et quod caput est rara in pauperes largitate
omnes opimae ecclesiae reditus
privatumque patrimonium
erogavit
obiit anno Domini mdccxxx 5
Martinus Innicus Caracciolus
e martinensium ducibus
eius fratris nepos
pietatis ergo p.

209 ―

XIII
Per la terrasanta acquistata dalla confraternita dei farmacisti napoletani.
(1738)
Pharmacopolarum
bustuaria terra
sancte lustrata
FRANCISCO BONCORE
Philippi v Hispaniarum regis
medico clinico
CAROLI BORBONII REGIS UTRIUSQUE SICILIAE
archiatro
et in regno neapolitano
medicamentariis universis
praefecto
autore
ac operis curatoribus
rei pharmaceuticae octoviris
corporatorum collato aere
anno mdccxxxiix

210 ―

XIV

Nei funerali celebrati a Baldassarre Cattaneo principe di Sannicandro nella chiesa napoletana di Santa Maria della Stella.

(febbraio 1739)
Sulla porta della chiesa, fuori.
BALTHASARIS CATANEI
Sanctonicandrensium principis
parentalia
amplissimi viri
manes
pii qui adestis piate cives
Sulla stessa porta, dentro.
BALTHASAR CATANEUS
Genuae maioribus domi forisque clarissimis ortus
ac Neap. in capuanam patriciorum curiam adlectus
cum primariis neapolitanis familiis
connubium ultro citroque agitavit
in summum numen pietate
in principes obsequio
in aequales officiis
in minores beneficentia
laudatissimus
quamquam ad senium usque aetatem perduxerit
omnibus tamen
amarissimum sui desiderium reliquit

211 ―

Nelle pareti della chiesa, dirimpetto ai lati del mausoleo.
1.
BALTHASAR CATANEUS
unetoctoginta vitae annos peregit
absolvitque numeros
quos hominum generi
et bona natura praefinit
et sapiens curatura producit
2.
Diutius vero Cataneus sane vixisset
ni vividum actuosumque ingenium
vitae citasset finem
sed hinc et illa viri laus existit
in magnis opibus summaque fortunae indulgentia
ocium felicitatis comitem
forti semper animo esse aversatum
3.
Pulcherrimae virorum qui vita concedunt laudes
et viva quodammodo elogia
sunt superstites quos fortiter sapienterque
eduxere
qualis paterfamilias Balthasar Cataneus fuerit
talis filius talis nepos testantur
ille dux Termolensium
urbis praefecturam
comi sapientia ac leni virtute gerit
hic Anversae com.
nondum virili aetate
omnibus
viri optimi
fiduciam nedum spem optimam maximam facit

212 ―

4.
Lugubris laudatio
pronis omnium auribus excipi solet
cum qui naturae concessit
is qualis Cataneus in vita
iuverit multos
laeserit neminem
hoc monumentum sane perennius
in immortalibus hominum pectoribus excitatur
quam quae perituro tandem marmore aut aere
finguntur

213 ―

XV

Pei funerali celebrati alla memoria di Giacomo Francesco Fitz‐James

Stuart duca di Liria e di Berwick nella chiesa napoletana del Carmine Maggiore il 17 maggio 1739.

Iacobi Stuarti
Vircovicensium ducis censorium funus
1.
IACOBUS STUARTUS
primulum pubescens
sub praeclarissimo armorum imperatore
Iacobo Vircovicensium duce parente suo
militiae tirocinium
in Gallia iniit
et in primis ordinibus
rei militaris scientiam
in Gallia in Hispania ad Rhenum
undevigesimum agens aetatis annum
parendo imperandoq. perdidicit

214 ―

2.
Adgnati regis in sua regna restituendi pietate
et romana sacra in Britanniam revehendi studio
ad navalem expeditionem in Scotiam profectus
multa quidem virtutis facinora edidit
quam invida fortuna destituit
namque oceano hostiliter saeviente
naves partim submersae partim fractae
et per longinqua littora longe lateque disiectae
quamobrem Stuartus
e proxima Gallia Britannis invisus
ad Philippum v Hispaniarum regem adiit militatum
cui ut cum dignitate operam daret
inclytus parens
primi Hispaniae magnatum ordinis loco
et ditionum quibus in Hispania dominabatur iure
cessit
3.
PHILIPPUS
regium Stuarti genus egregiamque virtutem
spectans
praeclaris honoribus ornavit
magnis armorum imperiis praeposuit
militari aurei velleris torque insignivit
et feminae primariae ei nuptum datae opibus auxit
cumque virum
et militari virtute
et senatoria sapientia
aeque praestantem
animadverteret
amplissima ad Moschorum imperatricem legatione
honestavit

215 ―

4.
In moschica legatione
STUARTUS
eius ferme immensi imperii
statum religionem leges mores pacis belliq.
artes commercia
contemplatus
ea de re libros hispanica lingua ad liberos misit
tanta sapientia lucubratos
ut eorum latina versione edita
autor
inter rerumpublicarum scriptores utilissimus haberetur
et sane qui viri docti id opus forte legerunt
ingenti desiderio deflagrant
ut eius commentarii
quibus ipsius vita narratur
publici iuris fierent
exemplar
senatoris ducisq. maximi
5.
Credat posteritas
namque aetas nostra vidit
STUARTUM
ad Moschos legatum
patriae religionis diligentia
divinas Romanorum caeremonias
palam celebrari curasse
Pontificemq. Roma in eum orbem mitti
qui pontificiis sacris operaretur
et innumeros qui egebant catholicos
stipe largiter erogata sustentasse
quae sane sunt
non profani viri
sed castissimi sacerdotis
officia

216 ―

6.
STUARTI
manibus
Neapolitanos in primis
pacem aeternam
optare ius fasque est
qui
moschica bene gesta legatione
unde duplici militari torque ab imperatrice donatus
discessit
Viennae agens
PHILIPPO REGI
opimam Parmae Placentiaeq. successionem
foedere icto retulit ratam
unde postea
rebus ipsis dictantibus
ad nos in proprium certumque regnum
CAROLUS BORBONIUS
optimus princeps deductus est
7.
Integerrimus veri cultor
et gentium iuris servantissimus
tanta in legationibus claruit autoritate
ut cum de Polonorum rege creando
Carolum Austrium imp. et Moschorum imperatricem inter
ac Hispaniarum Galliarumq. et Sardiniae reges
caussa prius quam armis disceptaretur
caesarei
in clarigatione literariis typis edita
STUARTUM
facti iurisque sui
darent testem adigerent arbitrum

217 ―

8.
Inde
italico bello exorto
STUARTUS
CAROLO BORBONIO
Neapolis ac Siciliae regna reciperanti
plurimus adfuit
et in expugnanda Caieta
omnium in Mediterranei oris oppido maxime invicto
quam multum consilii et operae
contulit
9.
Quia militare nomen grave inter ociosos
et literarum eruditio a Musis odiosa
in aequalium coetu
sedulo se occultabat
nec quicquam nisi in medio positum loquebatur
et quia vulgus magnos viros rebus extra nos positis
aestimat
cultu modico agebat
ut uni sapientes eius magnitudinem intelligerent
10.
Sed a Philippo ad nostrum regem legatus
undequinquagesimo vitae anno supremum obiit
iucunda rerum immortalium expectatione ita perfusus
ut christianus Socrates mori videretur
et in supremis tabb.

218 ―

tam salutaria monita
filiis sua ipsius manu perscripsit
ut tanta sapientia referta
Seneca
in balneo cruorem effundens
suis auditoribus haut sane dictasset
acerbum sane funus
si vitae annos numeras
si virtutes expendas
eheu quam acerbissimum

219 ―

XVI

Per un palazzo restaurato nella via napoletana di San Giovanni a Carbonara da Luigi Molinelli, console genovese in Napoli.

(1740)
In hac via
sub priscis neapolitanis regibus augusta
in qua iuxta regium praetorium sita
equestres ludi edebantur
et Carolus v imperator
huc delatus ab Hispania personatus obequitavit
Aloysius Molinellius
reip. genuensis ad Carolum Borbonium Neap. et Sicil. regem
ablegatus
has aedes
Clarae Bombaciae uxoris dotale praedium
absurdas squalentesq.
pro antiqua loci amplitudine
a fundamentis hac elegantia et nitore
excitavit
anno mdccxl

220 ―

XVII

Pel rifacimento, dovuto ai fratelli Giuseppe e Pasquale Marciano, della cappella della famiglia Tisbi nel Duomo di Napoli.

(1741)
Hoc sacellum
atque heic ibidem sepulchrum
Fulvius Tisbia patricius melphitanus fundavit
anno domini mdclxxxi
et ipsius familia exhausta
lege redierunt
ad Theresiam de Ancona
foeminam nobili genere ortam
cuius ff.
Iosephus et Paschalis
ex veteri et honorata Marcianorum familia
profecti
sibi suisque posteris
excoluerunt et ornaverunt
anno mdccxli 6

221 ―

XVIII

Per la nomina di Filippo di Borbone iuniore a generalissimo del corpo di spedizione spagnuolo in Italia.

(1742)
PHILIPPO V
Hispaniarum regi optimo ac potentissimo
ET ELISABETTAE FARNESIAE
felici foecunditate reginae
quod
tres filios mares ediderint
quo regia Borboniorum domus
pluribus fundamentis insisteret
et Italia iam unum habet
CAROLUM NEAPOLIS ET SICILIAE REGEM
populorum delicium
ET PHILIPPUM ALTERUM
promptis gentium obsequiis iam mox expectat
Italia Gallia Hispania
conceptis
quaesitissimas grates una formula verbis agunt

222 ―

XIX

Per la nascita, a Filippo di Borbone iuniore e a Ludovica Isabella di

Francia, della loro prima figlia Isabella Maria, e, probabilmente, in occasione delle feste celebrate in Napoli per l’occasione.

(gennaio 1742)
Due abbozzi di un’unica iscrizione
1.
PHILIPPO BORBONIO
regio principi
quod
laetis ominibus
EX LUDOVICA ISABELLA
Galliarum regis primum nata filia
regiam puellam susceperit
et augusta sobole parari coepta
sibi posterisque suis
sit Italiae principatum auspicaturus

223 ―

2.
Magnum auge animum
et maiores spiritus indue
PHILIPPE BORBONIDE
quod
regiae puellae ex te recens natae
cum suis quaeque propriis muneribus adfuerint
Iuno
regna et provincias
Minerva
sapientiam
Venus
Charites
proferentes
ut fortuna et virtus
maiestas et amor
comites ei ancillarentur in vita

224 ―

XX

Per la tomba da elevare nella chiesa napoletana di San Domenico Maggiore al marchese Orazio Rocca, caporuota del Sacro Real Consiglio, reggente della Real Camera di Santa Chiara e delegato della real giurisdizione.

(dopo il maggio 1742)
HORATIO ROCCA MARCH.
uni ex quatuor s. c. iudicum decuriis praefecto
et in Sanctae Clarae consilio senatori
viro
iuris scientia praestantissimo
et forensi eloquentia disertissimo
in quo in omni re seu privata seu publica
unus dominabatur
animus recti tenax et veri cultor
ita ut omnem vitam emensus
in caussis primorum civitatis orandis
et in summis magistratibus obeundis
ad haec vivens prisca morum severitate
prope egentem obscuramque familiam relinqueret
quare Carolus rex Neapolis et Siciliae
talia civis in remp. merita expendens
ad eum morti proximum
codicillos misit
in quibus Franciscum f.
cui iam legitima aetas ad capessendos honores erat
magnae Curiae vicariae iudicem designavit
et paternum marchionatus decus substituit
parenti optimo
hanc honestam memoriam
filii pientissimi p. p.

227 ―