II Nei funerali celebrati in Napoli a Caterina d’Aragona duchessa di Segorbia
madre del viceré don Luigi Lacerda duca di Medinaceli
(In | funere | excellentissimae | Catharinae Aragoniae | Segorbiensis ducis etc. | Oratio | a Johanne Baptista a Vico | cive neapolitano | habita | Neapoli sexto kal. maij anno mdcxcvii>. Inserita nella miscellanea pubblicata in Napoli per l’occasione da Nicola Caravita e Federico Pappacoda.)
Luctuosa quidem atque omni tristitia gravis dicendi occasio. Acervus sane atque omni moerore plenus officii locus is est, quem hodie nobis, in amplissimae ac praeclarissimae Catharinae Aragoniae funere, extrema fata parum admodum nobis aequa obtulerunt. Quarum rerum altera, quae in actae vitae laudatione posita est, prae laudum amplitudine, quae longe lateque se pandunt ac caelum ferme gloriatione contingunt, maximis difficultatibus impeditur; altera, quae est in mortis collacrymatione locata, prae acerbitate vulneris, quod in animis uniuscuiusque nostrum infligit, cuncta consolationum genera respuit: atque cum haec, tum illa ita inter sese ultro citroque adversae ac pugnantes ut altera alteram non modo non excipere, sed omnino etiam excludere ac prohibere videatur.
Etenim qui fieri potest ut illius principis laudationi commode sit usquam lucus, cuius obitus innumera et quidem florentissima oppida, quamplures urbes pacis ac militiae studiis nobiles ac praeclaras, non paucas provincias maiorum gloria,
legibus atque institutis insignes, quae omnes eiusdem ditione tenebantur, ita moleste et graviter angit ut nemo unquam ex ulla calamitate tristitiae plus hauserit ac doloris? Quaenam oratio illius magnatis acta gestaque undequaque virtute summa ac eximia dignitate plenissima apte exornare ac decenter potest, cuius mors amplissimum hispanorum procerum ordinem tanti moeroris acerbitatisque complevit, ut ii omne decus ac ornamentum ordinis sui penitus amisisse videantur? Quodnam denique ingenium in illius matronae laudibus ita, ut aequum est, detineatur, cuius interitu celeberrima ac imperio reipublicaeque opibus potentissima Hispania, immo ipsa hispanici imperii maiestas, molestiae plurimum ac doloris suscepisse intelligitur, quod tantam antiquae virtutis matrem amiserit, quae filium omnium maxime de republica meritum reipublicae dederit? Quin etiam aegritudinis, qua afficitur Hispania, arx et caput imperii, socia fidissima sunt quotquot reliqua regna regi Hispanorum maximo subiiciuntur, quae omnia vim doloris minime sustinet, quod illa e vivis excesserit officiorum beneficiorumque mater omnium optima, quae magnas ingentesque opes et copias in eo quam maxime voluit esse positas et locatas, ut vel tenuiorum egestatem levaret vel honestiorum confirmaret virtutem; summam vero existimationem summamque authoritatem in eo, ut apud potentissimum regem ac amplissimum regis senatum, bonorum omnium fidissimam clientelam ac firmissimum patrocinium usquequaque susciperet.At nullum ex his omnibus regnum est quod aeque ac nostrum afficiat dolor et frangat: quandoquidem, praeter has omnes iustissimas de Catharinae Aragoniae morte dolendi caussas, nobis insuper est clarissimus atque amplissimus Ludovicus a Cerda, Caeli—Metinensium dux et vicarius huius regni princeps, maximum doloris incitamentum. Quis enim aequo animo ferat optimum principem, cuius omnia studia in publica nostrum omnium felicitate tuenda augendaque sita sunt, in hanc summam doloris acerbitatem coniectum esse prae tantae matris funere, quod est subiectis populis luctuosum,
primorum ordini triste, hispanico imperio molestum, regnis, quibus continetur, acerbum, ac denique bonis omnibus grave? Atque ipsum in casu tam adverso eo etiam solamine, quamvis miserrimo, nostrum caussa destitutum manere, quod, ut hoc regnum imperio tandiu a nobis exoptato regeret, ipsi non licuerit parenti optimae animam agenti praesto esse: ut et illa inter dulcissimi nati amplexus mortem obiret, et hic praesens matri amabilissimae officia suprema persolveret.Tanto non itaque premente ac undique obruente dolore, quid est ipsius vitam cum heroica ferme virtute actam laudibus exornare, quam memorare caussas tristissimi nostri atque amarissimi luctus, atque adeo crudum vulnus, quod medentium manus reformidat ac refugit, a penitioribus fibris tractare? quaenam proinde nostrae partes erunt? Equidem, quod ad me attinet, quo me vertam nescio: an tanta iactura nobis erit assiduis duntaxat, nec unquam defecturis lacrymis persequenda? Ita sane opinarerer, nisi postularet officium supra lacrymas et complorationes, supra eiulationes et planctus, aliam, qua apte et decenter de tanto casu quaeramus, inveniendam esse rationem. Scio equidem maximorum etiam imperiorum iacturam hisce modis defleri solitam esse; verum id non sat est ut illa, quae supra omne imperium animo praestabat, digne collacrymetur. Sit itaque, sit nobis propositum lugendi exemplum ipse amplissimus ac praeclarissimus filius; et quemadmodum is, ut regio spiritu lugeret, hoc funus ita splendide ac magnifice instrui iussit ut omnem admirationem habere videatur, ita nos, ut viriliter lugeamus, iuvat acerbam adhuc refricare plagam, et qua datur ingenio praeterquam tenui ac imbecilli, dolore etiam exanimato et afflicto, facultate dicendi; iuvat, inquam, nostri acerbissimi doloris proprios ac ingenuos fontes accedere ac in ipsius veluti adyta penetrare: ita ut eo tota oratio nostra contineatur, quae vobis exponat Catharinam Aragoniam, laetitiae omnium natam, eae vitae cum dolore omnium raptam esse, quam, ut esset optata, suis commodis mirifice ornavit Fortuna; ut optatior esset, Natura suis ornamentis insigniter auxit; ut optatissima, suis bonis Virtus egregie cumulavit. Quae
tria dum expono, peto a vobis, auditores optimi, ut quanto hanc ornatissimam principem merito iure lugetis, tanta me de ipsa verba facientem aequitate attendatis.Si illa quidem semper bonis omnibus de cuiusque obitu honestissima moerendi ratio visa est, iccirco alicuius mortem lugete eo quod eundem orbatum vitae commodis arbitramur, ardentissimas certe dolorum faces animis uniuscuiusque vestrum admotas esse necesse est, quod spectatissima Catharina Aragonia ea excesserit vita, quae etsi in una virtute, quod est summum, omnis posita esset, erat insuper cunctis omnibus fortunae ac naturae bonis, quibus cunctarum virtutum exercitatio omnisque usus continetur, usquequaque referta. Neque vobis audiri existimo illos vitae officiis instituendae praeceptores, qui, sola virtute contenti, cuncta reliqua non modo superbi despiciunt, sed etiam omnino invidi damnant: quandoquidem, ut, peculiari legi quae nobiscum nata est et «ratio» appellatur, ii homines adversantur, qui extra virtutem, ad quam vel unice vel praecipue nati sunt, rationem optatae vitae requirunt, ita universae legi ac aeternae, quae summa prudentia sapientiaque hanc rerum universitatem conditam esse iussit, aperte resistere videntur, qui bona omnia alius quam animi imperio subiecta, ad optatam vitam minime pertinere contendunt. Et sane qui prudentiae usus sine rebus haberi potest? quae liberalitatis ac magnificentiae exercitatio sine opibus copiisque? qui fructus fidei et comitatis absque amicitiis? quae sine iurisdictione iustitiae utilitas? quae sine imperio clementiae voluptas? quae humanitatis laus, nisi sit cum summo dignitatis honorisque gradu connexa? quae denique praeclara pudicitiae commendatio, nisi sit cum formae venustate coniuncta? Quare antiquam hac in re bene sciteque praecipientem philosophiam audiamus, quae et ipsa omnis optatam vitam in una virtute positam sentit, sed optatissimam illam existimat cui praeterea externa ad virtutis usum idonea bona adiungantur. Et quidem profecto, ne inclytae et caelestes virtutes in alto atque excelso nostrae heroinae animo inerti ocio fruerentur,
sed, ut fervidae erant et igneae, ita etiam operosae summam ac incredibilem exercendorum officiorum caperent voluptatem, divino quodam consilio factum est quod Fortuna ac Natura, cunctarum rerum externarum dominae, omnia illi, atque maxima bona, cunctarum quaeque virtutum usui destinata, suppeterent.Atque inter innumera et maxima commoda, quibus Fortuna huius principis vitam ornavit, ut primum, ita summum habendum censeo illud: quod, ut ingenio ad praeclarissimas virtutes facto nasceretur, ea nata sit in Hispania, regione orbis terrarum immortali maximarum virtutum gloria commendata; ac, ut iisdem facile imbueretur, eos inter adolesceret qui ad summam religionem in Deum ac in amicos fidem, ad prudentiam et aequitatem eximiam, ad miram animi magnitudinem ac liberalitatem, moribus ac exemplis (quae semper ad efformandos animos habuerunt plurimum ponderis ac momenti) tacite eam essent hortaturi. Neque loci praestantia, ubi ea nata est, hoc duntaxat attulit commodum, sed aliud aeque magnum praeterea, ut nimirum ei, quae officiosissima ac beneficentissima futura erat, locus officia peragendi atque beneficia collocandi esset etiam amplissimus. Neque tanto ingenio ac facultati bene de aliis merendi ullus erat aptior locus quam Hispania, ubi illius officiis beneficiisque maiestas imperii orbis terrarum maximi tribueret amplitudinem, ac innumera hominum eo, vel ad petendos honores, vel ad ius suum exeperiundum, ab utroque terrarum orbe confluentium multitudo, perennitatem.
Verum multo praeclariora ad comparandas virtutes adiumenta, ac multo digniora earundem exercendarum commoda eidem summa generis dignitas attulit. Semper enim maiorum virtute clarorum imaginibus ad virtutem in posteris excitandam maximam vim tacite inesse putavi; atque ad ardua quaeque ac praeclara multo vehementius commovere domestica quam externa recte factorum exempla. Quam proinde egregie, si ita se res habet, in generoso Catharinae animo cuncta regiarum virtutum semina praeclarissimos eius maiores excitasse putandum est, qui ex amplissima Aragoniorum gente reges virtute praestantissimi prodiere. Et quam insigniter eiusmodi
seminum fructus adolescere curavisse, qui eiusdem praeclarissimi extiterunt parentes, maximi vir principes consilii, Ludovicus Aragonius, et spectatissimae virtutis matrona, Mariana Sandovalia, qui tum dictis tum factis illam omni regiarum virtutum genere mirifice instituerunt? His authoribus, prudentia summa, iustitia eximia, inaudita animi moderatio, incredibilis fortitudo in illius animo ita inter sese sociatae sunt atque complexae ut eandem quovis maximo dominatu dignissimam fecerint.At haec eadem regii generis dignitas quot insuper quantisque commodis has ipsas regias virtutes instruxit! Contulit enim praeterea magnas ingentesque opes et copias, amplas, tum agris uberrimas, tum hominibus florentissimas ditiones, summos dignitatis atque honoris gradus, regias sanguinis necessitudines, ac, ut reliqua missa faciamus, cum summis totius ferme Europae principibus lectissimas amicitias. Annon maximae ac satis superque affluentes eae habendae sunt facultates, quae innumeris beneficiis, hospitibus atque operibus splendide ac magnifice collocandis, excipiendis ac faciundis brevi annorum curriculo (eheu tantum fatis certum fuit illam terris ostendere!) sexies decies centena millia aureorum nummûm suppeditarunt? Annon Segorbiensium, Emporiensium et Castellanorum, ut de reliquis taceam, amplissimae sunt ditiones habendae, quibus solis freta, spectatissima Iohanna Folchia, fortissimi ac sapientissimi Alphonsi Aragonum ac Siciliensium regis uxor, ad regiam fortunam instructa et parata fuit? Annon summus honoris gradus censendus est inter principes amplissimi Hispaniae magnatum ordinis conscriptam nasci? Honos quippe omnium eorum, qui distribui possunt a regum maximo, maximus: utpote quo nonnisi donentur ii principes viri, qui et regio aut certe summo loco nati sunt, et maxime egregia pace belloque parta gloria praestantissimi claruerunt. Regias vero necessitudines quid ego commemorem, quarum, ut luculentissimum, ita omni dignitate plenissimum testimonium dicunt amplissima regna, quae ab Aragonia in augustissimam Austriam gentem sanguinis iure transmissa sunt? De reliquis, temporis angustiae et maiora
rerum aliarum argumenta me verba facere minime patiuntur. Sed honos tamen postulat, res ipsa flagitat, consensus vester cupit me illam commemorare, quam cum praeclarissima atque omnibus fortunae, virtutis ac gloriae rebus ornatissima Cerdiorum familia ipsamet Catharina Aragonia gravissimo ac spectatissimo viro, omnium virtutum principi, Ioanni Francisco a Cerda nuptui collocata conciliavit, quae tanta opum affluentia, tanta rerum gestarum gloria, tanta maximorum imperiorum maiestate praefulget, ut quodvis ei novum adquiratur imperium, nullum proinde novum decus aut ornamentum accedat. Non est, tandem, ut lectissimas amicitias cum summis totius fere Europae principibus testatas faciamus: quandoquidem eius rei ipsimet omnes, cum prae illius morte tantum solicitudinis ac doloris sustineant quantum ferri vix possit, ipsimet, inquam, sunt eius rei apertissimi testes.Sed quid ego singula Fortunae bona atque commoda, quibus ipsa undequaque affluebat, consector et colligo, quasi vero ea oratione complecti aut memoria consequi possim? Tanta in ipsa augenda posuit studia, obsequens illius felicitati, Fortuna: a qua tamen Natura se vinci non passa est, quae non minoribus aeque eximiis bonis, quae corporis sunt et dicuntur, eandem voluit ad virtutes ornatam accedere. Nec frustra homines, opinione sapientium ducti, Naturam mentibus caelesti specie praestantibus digna corporum domicilia metari credunt, ut oris forma decusque membrorum in promptu posita occultam ac latentem animi pulchritudinem repraesentarent. Sed quam praeclare hunc Natura finem in Catharina Aragonia, nec ad aliorum exemplum est assecuta! Vos quaeso obtestorque, quibus eam adspectandi ac alloquendi sors contigit: dicite etiam ut in illa proceritas corporis, honos capitis, forma oris eximia non solum venustatem, sed dignitatem praeterea etiam praeseferrent; dicite ut aperta virtutum signa vidistis, in fronte gravitatis, lenitatis in oculis, in rubore verecundiae, in toto vultu modestiae, atque in integro corporis habitu sibi undique apto certae animi cum se ipso convenientiae, quod plane in ambiguo esset positum utrum illam magis vestris
mentibus virtus an obtutibus pulchritudo insinuaret; dicite, quum illa inter octo amplissimas filias eximia aeque virtute ac forma praestantes versabatur, ut eam oris maiestas principem prodidit, forma vero matrem celavit; dicite tandem quantas illius pulchritudini charites addiderunt actionis venustas, gravitas incessus, lenitas ac lepos sermonis, et quantum in iisdem positum esset usquequaque decorum, ut apertissima proinde significatio fieret magnam in illius animo adesse constantiam. Haec dicite, et quam gratas ex tam pulchro corpore venisse virtutes, et pudicitiam praecipue, nos sinite, ut aequum est, cogitare atque, una simul, eam collacrymare, in qua suis quaeque bonis ornanda Fortuna et Natura adeo certarunt egregie, quod illa ei dederit principem nasci, haec faciem principe dignam; illa generis dignitatem, haec oris; illa opes et copias, haec dives ingenium; illa cuncta virtutum adiumenta, haec animum ad omnes virtutes natum.Sed iam tandem ad praestantissimas ipsius laudes, quae tantum in excelsiori ac illustriori loco, quam hactenus enarratae, sitae sunt, quantum animi virtutes Fortunae Naturaeque bona honore ac dignitate praecellunt, accedamus. At hic nolite expectare me singula eius officia a virtutibus derivata in unum veluti sinum colligere. Etenim, si in iis haereret oratio, ita multa sunt et magna ut me potius dies, vox, latera quam rerum argumenta deficerent. Verumtamen, ut omnia eiusdem praeclarissima facinora brevi comprehendam, faciam quod solent qui totius coeli, solis lunaeque, erronum ac inerrantium siderum aspectus in parvis globis effictos concludunt: in brevi verborum gyro cunctas ipsarum virtutum imagines, quo simpliciores describi possunt, amplectar. Sed quam ego sponsionem imprudens feci! Quasi vero Catharinae Aragoniae virtutes eiusmodi sint ut illarum effigies pictura verborum ac lumine sententiarum exprimi ullo modo possint, cum potius tanta praestent excelsitate, ut quemadmodum humanam naturam superant, ita omnem humanum captum excedant.
Nam, ut ab illa, quae caeterarum dux est, exordiamur, si humana prudentia summa esse dicitur et habetur, quae
aciem mentis acuit ut res futuras provideat, bonas inter ac malas delectum habeat, de his, quo pacto fugiendae sint, illis, quove adsequendae, sedulo consulat, atque, dum huiusmodi adhibet mens consilia, animum ita regit praeterea quod omnem expellat metum omnemve contineat cupiditatem, ne caeco huius vel illius ductu in errores labatur electio; si haec, inquam, humana prudentia summa dicitur et habetur, quonam eius, quam lugemus, prudentiam donabimus nomine? quodnam de ea proponemus exemplum? Quae futuras res, veluti praesentes ac tanquam oculis cerneret, ita animo et cogitatione percipiebat, easque adeo exploratas, adeo compertas, adeo perspicuas, ut illius coniecturae prope oracula viderentur. Quae sine ullo delectu in optimum quodque vi quadam ab optima mente illata ferebatur. Quae consilia ita in promptu posita habebat, ut facta, cum ab iisdem tempore secerni non possent, ipsius felicitati tribuerentur, quae, re quidem vera, ipsiusmet virtuti accepto ferenda erant. Quae denique deliberans non opus habuit ullum expellere metum, ullam continere cupiditatem, utpote in cuius animo non metus erat, sed diligens cautio eius quod vel nequioribus turpe videri posset; non cupiditas, sed summum desiderium eius quod vel nequissimis probari deberet honestum.Magna de prudentia audivistis: sed de iustitia audietis maiora. Haec nanque illa praestantissima virtus est, fons et origo omnis commendationis et famae, sine qua nihil esse potest illustre, nihil praeclarum, nihil denique laude dignum. Haec est quae docet aequitate non violare homines, verecundia non offendere. Haec, aequabilitate et fide suam cuique tribuens dignitatem, societatem humanam munifice ac aeque tuetur. Haec, quum in sella curuli sedet, «iustitia»; quum sacris et caeremoniis vacat, «religio»; quum reipublicae navat operam, «pietas»; quum parentibus obsequitur, «reverentia»; quum amicos colit, «observantia»; quum reliquos homines etiam incognitos diligit, pleno suavitatis nomine, «humanitas» appellatur. At quam eximias et incredibiles ex unaquaque harum virtutum laudes Catharina Aragonia adepta est, et quam supra
humani ingenii captum praestantes! Verumtamen, ne longior producatur oratio, earum unam aut alteram prosequar, ac proinde reliquas, quantae eae sint, vestris ingeniis coniecturaeque committam.Et quidem illas quae principe cum primis dignae iudicantur, religionem in Deum Optimum Maximum et pietatem in rempublicam seligere lubeat. Sed vereor ne sententiae ac nomina, quae sunt ad has virtutes perspicue exprimendas excogitata, minus expresse res in praesentia describant. Etenim honesta de Dei Optimi Maximi numine et mente opinio, pia caeremoniarum et sacrorum cura testata, ila virtus describi solet, quae in Deum «religio» vocitatur. At virtus quaedam religione maior dicenda est, qua Catharina Deum ex intimo sensu et ita singulariter diligebat ut cuncta aetate nullum transegerit diem quo Deum caste non adierit, sancte non adorarit, nullam vero rem in qua Deum ducem non sit secuta: adeo certam animo de summa Dei bonitate fidem concepit ut nullum incoeptum recte suscipi putaret nisi Deo prius rea voti fieret; nullum recte absolutum nisi voto ante concepto absolveretur; tanta in Deo colendo studia posuit ut aris, simulacris, donariis divûm templa splendide ac magnifice augenda curaverit: quamobrem haud minus Dei cultum ornatiorem sua largitate fecit quam fecerit suae venerationis exemplo sanctiorem. Quid vero illud, quod nobis reliquit, praeclarissimum antiquae pietatis in eo positum monumentum, quod amabilissimum filium filiasque iucundissimas Deiparae immaculato conceptui a prima cuiusque aetate devovit, atque illas regalis ornatus vice ac nitentis purpurae loco, quae tenella principum membra decebant, sub aspero vestitu, virginum more eo Numini sacratarum, integram infantiam degere voluit? Estne aliud pietatis aeque laude dignius, aeque dignitate praestantius argumentum? Haud sane videtur, et tamen adest; adest illius mirifica in egenos, Dei Optimi Maximi studio, largitas; adest in levanda tenuiorum inopia diligentissima cura; adest incredibilis afflictis pauperum rebus opem ferendi solicitudo. Inde est cur gaudeat se omnibus copiis abundare; inde habet quod laetetur cunctarum rerum
ubertate florere, ut ad quamplurimos fieri posset, qui rerum angustiis premerentur, maximi suae liberalitatis fructus promanarent. Hic omnia illius studia sita sunt: pauperes quaerit, egenos vestigat, tenuissimos consectatur; non rogata fert opem, sed rogat ferre; non explicatis afflictarum rerum caussis, sed, quaesito potius bene de aliis merendi colore, beneficia confert; nulla res impedimento est illius beneficentiae, nullum temporis momentum illius interpellat liberalitatem, nullus locus largitatem excludit.Atque hac in parte orationis, in eam legem, quam principio mihi de virtutibus dicturo statui, invitus committo, cum unum aliquod illius incredibilis munificentiae facinus memorare eius virtutis magnitudo me cogat. Cum forte quadam, ut ibi moris est, certa officii ratio suasisset ut regio, et quam splendidiori eam principem deceret, ornatu concinnata domo prodiret, eidem egenus per Deum obsecrans stipem rogavit, quae, cum numeratu prompta non esset, ipsa minime ferens, quod vel hic unus in omni vita non esset benefaciendi locus, miro levandae egestatis amore ducta, maximam preciosissimi mulierbis mundi partem, quinquies supra vicies millies aureorum nummûm aestimatam, stipis nomine illi erogavit. O viri disertorum optimi, optimorum disertissimi, laudate etiam atque etiam hoc egregium virtutis facinus; ac, si illud singuli ab cunctis suis partibus commendare haud possitis, laudet hic eximiam animi magnitudinem, ille incredibilem erga Deum amorem, alius admirabilem externorum bonorum despicientiam, alius singularem humanitatis adiuvandae voluntatem, atque ita omnes aeternis laudibus tanti facinoris exornate memoriam. Et nos ad eiusdem summam erga rempublicam pietatem gradum faciamus.
Chari quidem profecto habentur amici, egregie chari parentes, coniuges parentibus chariores, liberi cunctorum charissimi: sed omnes omnium charitates complexa est una ipsius charitas in rempublicam, quae tanta et adeo mirifica fuit ut aegre animo ferret (si tamen «aeger» dicendus est Catharinae Aragoniae animus tanta virtute formatus: sed, quando eiusdem
novis maximisque rebus deficiunt nomina, dicamus licet), ut aegre animo ferret se sic natam esse ut sexus conditione praepedita bene quid de republica mereri non posset. O miram erga publicam rem pietatem, qua non animadvertit se de ea satis superque meritam esse, cum eidem amplissimum ac praeclarissimum dederit filium, qui periculosissimis praefecturis fortissime gestis, gravissimis legationibus magnificentissime expeditis, summo imperatoris munere, quod in hoc regno summa cum laude gerit, splendorem ac decus imperii omnium maxime conservarit et auxerit! At non ei sat est dedisse unum. O magis miram erga publicam rem pietatem, cui non sat est dedisse unum, cum tamen iccirco tantam habeat admirationem quod unum dederit: si namque plures dedisset, non aeque tanta admiratione digna videretur! Unus enim ipsi erat ornatissimus filius, quo solo omne decus nominis ac omnis gloria praeclarissimae Cerdiorum familiae fulciretur; et tamen passa est — quid inquam «passa est»? — lubens consentiit ut munus in primis periculosum et anceps primum inter publica obiret et Neapolitanorum classi praeficeretur. Unus ipsi erat amabilissimus filius, cuius iucundissima praesentia sic oblectabatur ut eius iucunditatis fructui nulla voluptas conferri posset; et tamen, quia hunc desiderabat Italia vel amplissimum legatum vel summum imperatorem, tam aequo animo tulit huius, reipublicae caussa, adeo longinquam ac diuturnam absentiam ut, fato praeventa, praeclaram historiam rerum ab optimo filio optime gestarum, ipso narrante, minime audire potuerit. At rempublicam nullis meritis a propria virtute profectis ornatam putat. O maxime miram erga publicam rem pietatem, cui non videtur imperii maiestas propriis virtutibus non modo cumulata, quod est maximum, non modo aucta, quod magnum, sed ne ornata quidem, quod aequum; cum ad eam non modo honestate ornandam, non modo dignitate augendam, sed etiam gloria cumulandam omnia studia, omnia prorsus officia collocarit!Ecquidem enim sunt innumera illa, et quidem maxima, quae usquequaque obivit, beneficentiae munera, nisi cumulatae imperii gloriae luculentissima monumenta, cum ad ea suscipienda
hac laudabili opinione potissimum duceretur, qua existimabat quaecunque officia, ut sua cuique dignitas tribueretur, peregisset, ea ad imperii decus summopere pertinere? O saluberrimam hispanae rei universae opinionem, quae in huius animum induxisti ut cunctorum ferme omnium, qui Matritum ab universis ditionibus regi subiectis vel meritos honores petitum vel iuris sui experiundi caussa confluerent, se patronam praestaret! At quam quantamque patronam! cum de hoc eius patrocinio, etsi plurima bona atque ea quidem plurimi boni narrent, nunquam tamen se satis narrasse dicant. Nec quippe sibi satis dixisse videntur ut hoc eximium patrocinium, non implorata, sed ultro suscipiebat; neque id quorundam duntaxat, sed omnium; nec cum aliquo personarum discrimine, sed uno officiorum servato delectu, cum aeque bonam apud eam gratiam mererentur et qui summo et qui infimo loco nati essent, et qui commendatione virorum principum et qui sola illius fide freti ad eandem accederent: dum tamen aequa esset sui patrocinii exorandi in aequitate posita ratio. Neque etiam se satis dixisse putant, quod ad hosce omnes suis beneficiis honestandos sola honestate impelleretur; quodque, si haec adesset, nulum officii genus omitteret, sive in ipsa re, sive in honore verborum positum esset, quod ad eorundem commodum vel amplitudinem pertineret. Nec denique se satis dixisse intelligunt, ut in unoquoque officio suscipiendo nulla exceptione, aut laboris aut occupationis aut temporis, uteretur; ac, in eodem deinde persequendo, omnem operam, curam ac diligentiam adhiberet; ac, eo tandem absoluto, nullas omnino pateretur sibi beneficii nomine gratias agi, dictitans quae aliis mera beneficentiae munera viderentur, ea sibi esse absolutissimas iustitiae partes. — Audivimus — inquiunt — ipsi audivimus illam saepissime dicentem secum praeclare cum felicitate actum esse quod suus vir amplissimus primo imperii honore post regem donatus esset, ut nullum, quamvis maximum officii genus esset aut studii, nulla res, etsi supra modum ardua, quae vel ad utilitatem vel dignitatem omnium sibi veluti clientelae iure devinctorum spectaret, quam non aggredi, non persequi, non denique perficere conaretur. Vidimus — aiunt — ipsi vidimus illam per divûm templa saepissime concursantem, amplissimos senatores nunc summa aequitate rogantem, nunc mira animi fortitudine expostulantem, ut ius unicuique suorum, ut ita dicam, clientum pro dignitate tribuerent.Quid itaque interest quod maximis exercitibus fortissime non imperavit, cum tanta animi fortitudine praestiterit ut imperarent fortissimi imperatores? Quid quod in amplissimis regnis regis vices iustissime non gessit, cum tanta iustitia curaverit ut iis iustissimi viri principes praeficerentur? Quid quod suo exemplo neque in acie neque in foro erexerit aut militum aut iusdicentium animos ad praeclara sive fortitudinis sive iustitiae facinora, cum haec ipsa munera egregie impleverit officiis, quibus perfecit ut hi omnes meritis praemiis, quae virtutum incimenta sunt maxima, donarentur? Non erat sane, non erat virtus Catharinae Aragoniae huiusmodi, ut intra certos fines unius ditionis imperio subiectae exerceretur. Digna quippe fuit ut ad caput ipsius imperii orbis terrarum amplissimi versaretur sublimis, ut inde tranquillitatem, veluti vitam, in cuncta reliqua regna, maxima huius republicae membra, diffunderet. Quanta ergo? Non queo, auditores, statuere nec volo dicere: tristitiam universi imperii, tanta patrona orbati, malo vobis silentio coniiciendam relinquere quam oratione imminutam explicare.
Iam cognovistis, credo equidem, Catharinam Aragoniam tanta cumulatam iustitia, ut non sibi, sed Deo ac egenis; non suis, sed reipublicae ac bonis omnibus nata videretur. Itaque bonorum omnium, quibus erat a prospera florentique fortuna, non ad aliorum exemplum, exaggerata, quam sibi partem reliquam fecisse putatis? — Aut nullam aut pene nullam — vos mihi videor audire responsuros. O factum bene! quod in nostra heroina virtutes ita inter sese copulatae sunt et connexae ut alia ab alia separari non possit: quandoquidem summae illius iustitiae aeque summa animi moderatio se addiderit comitem. Atque hanc quidem eo maiorem in ipsa suspiciemus, quo maiora Naturae bona ac ornamenta Fortunae admirati
sumus. Quo enim in excelsiori se tollit locum felicitas, eo in altiorem pervenit apicem huius virtutis laus; cum eius hoc sit, ut difficillimum, ita praestantissimum munus quod obsequenti felicitati modum adhibeat. Et sane, ut id praestet, in eo totae ferme occupantur ancillantes illi virtutes, ita ut temperantia superbiam et immanitatem arceat atque facilitatem clementiamque contineat, modestia arrogantiam libidinemque prohibeat atque comitatem et pudicitiam complectatur. An expectatis ut ego ab unaquaque harum virtutum laudibus eam exornem, quam amissam collacrymamur? Nolite, vos quaeso obtestorque, nolite tantum meis humeris impar onus imponere, ac patiamini ipsas res potius omni verborum ac sententiarum ornatu nudatas accipere. Accipiatis itaque quod haec illius temperantia fuit ut non recti animi impetus rationi moderatrici non reluctantes obedirent, sed lubentissimi obsequerentur. Haec vero facilitas ut ipsa amplitudine, quam summo dignitatis gradu retinebat, quae stimulos invidiae praecipue admovet, hominum studia ad sui benevolentiam alliceret et excitaret. Clementia eiusmodi ut, si forte civium tranquillitatem nonnisi poenis in facinorosos irrogatis conservare posset, ei principem natam esse displiceret. Haec modestia ut quae faceret quaeque diceret, omnia ordine, modo ac specie quadam liberali faciebat dicebatque, quibus gravitatem cum humanitate coniunctam retineret. Haec vero comitas ut homines eam duntaxat vidisse et compellasse summum operae precium facerent. Pudicitia denique eiusmodi: sic virgo vitam degit ut nunquam nuptui se collocatum iri putaret, sic nupta ut semper morum virginem decentium memor esset, sic amplissimo viro orbata ut coniugalis vitae nunquam meminisset. Atque aliud agens in illam orationis partem incidi, ubi eram de alia illius virtute principe tractaturus: nimirum de incredibili animi fortitudine, qua mortem eorum quos unice diligebat reliquosque humanae vitae casus magno erectoque animo toleravit ac tulit. Neque conspiratio consensusque virtutum, quibus erat usquequaque referta, patiebatur, quae, secundis rebus, a voluptate, caeca virtutis inimica, victa non est, eam adversis a dolore, hoste eiusdem apertissimo, frangi debere: immo desiderabat potius ut summa eius esset in omni vita aequabilitas, idem semper esset vultus, eadem frons semper esset.Atque id quidem sane nostra heroina incredibili cum admiratione optimorum praestitit ac perfecit: quandoquidem tantam animo extruxit altitudinem excellentiamque virtutis, ut ibi, tanquam in specula excubans, omnia humana perspiciebat sic ut ei nihil improvisum accidere posset. Et, ut praeclara tantae virtutis pericula faceret, Fortuna ac Natura, quae magnam in utramque partem vim habent, eo simul etiam conspirarunt: etenim quemadmodum illam tot secundis rebus insigniter exornarunt ut iis innumeras et maximas caperet iucunditates officiorum, quamobrem esset apprime felix, ita eandem adeo afflictis fortunis perculserunt, ut proinde, pleno miserationis vocabulo, «orbata» dici deberet. Orbata, nimirum, parentibus amantissimis, orbata amabilissimo viro, quos ut oculos suos amabat, ipsis oculis octo ante mortem annos orbata. Orbata parentibus, maximis gravissimisque rebus spectatissimis, sed in primis probatis quod effigiem virtutis ac probitatis suae tantam filiam reliquerint. Orbata viro dulcissimo, qui cum ea amore summo summaque fide certavit. Orbata oculis, quos tanta humilitate in Deum, tanta comitate in supplices, tanta miseratione in pauperes dirigebat. Sed hae acerbae orbitates ab ipsa mira fortitudine cum animi laetitia compensantur, quam capit ex memoria, quod parentibus amplissimis omnem honorem, venerationem ac reverentiam, quam sunt meriti, praestitit: quod praeclarissimum virum, ut erat propter innumeras suavitates ingenii ac virtutis, singulari amore dignus, amavit; quod oculis nunquam accepit levitatum imagines, at semper simulacra virtutum. Quin etiam nunc tandem ait sibi datum esse vera humanae naturae munera obire: nimirum animum animo cernere, rationem ratione videre, et sic intueri virtutem et contemplari Deum, cum in homine summa omnis sit animi, in animo rationis, in ratione altissimum et maxime excellentem teneat locum virtus, quae sola hominem ad Deum propius visendum manuducit. Tantos illi
res adversae animos addiderunt ut, hisce dimicationibus cum adverso casu virtute factis, veluti umbratiles agens pugnas, sese pararet in extremo vitae discrimine morti adventanti vel obviam, si opus esset, procedere.At mors, eheu miserum! in medio cursu iam advenit. Date hic, date, lacrymae, dictis locum, ac sinite me cum aliqua specie fortitudinis narrare mirum ac incredibile, quod ipsa dedit heroicae virtutis specimen, dum illam viriliter excepit, dum illam fortiter oppetit: sinite me narrare quo pacto, dum tot fortunae bonis, tantis naturae ornamentis ac tam iucundis virtutis officiis acerbissime rapitur, omnes excelsas atque invictas fortitudinis comites in alto atque erecto animo excitat, ita ut humanarum rerum despicientia omnia et maxima bona, quibus vitam habet, sic ut nihil supra, confertam, regio spiritu omnino contemnat. Constantia vero aequabilem vitae rationem ad supremum usque spiritum cum gravitate retineat. Patientia, ut acerbissimos dissolutionis naturae dolores alacriter perpetiatur; ac animi denique magnitudo tantam appetat rem, quanta ea est, non hominum, sed heroum more mortem obire. Et quidem sane eo magis admiratione dignam illius bonorum despicientiam facietis, quo maiora eiusdem vitae commoda memoria repetatis. Etenim, si iucunda vita est, quae inter homines antiquae virtutis degitur et in publica amplissimarum urbium luce versatur, iucundissima huius vita erat, quae inter Hispanos, homines eximiis ornatos virtutibus, et in arce imperii orbis terrarum amplissimi, agebatur. Si accepta eius vita est, qui splendorem ac dignitatem gentis posteritati mandare possit, acceptissima huius vita erat, qua, deficiente, principatus Aragoniae familiae, immortali gloria, virtute summa et antiqua regnorum maiestate praeclarissimae, deficiebat. Si grata vita est referta iis Fortunae bonis, quae ad honestatem sint satis, gratissima huius vita erat, quae tantis affluebat opibus copiisque ut ad regium splendorem, magnificentiam, liberalitatem ac beneficientiam rege dignas satis superque haberentur. Si optata vita est honesto dignitatis gradu cohonestata, optatissima huius vita erat honoribus in republica
omnium amplissima amplissimis cumulata. Magnas suavitates praesefert vita dulci matris donata nomine; at maximas vita huius, quam reverebantur matrem unus heros, octo heroinae. Dulcis vita est, quae diligitur propter multas suavitates ingenii; at dulcissima vita huius, quae propter innumeras praeterea iucunditates officiorum bonis omnibus chara erat. Chara vita est, quae laudatur a bonis; at charissima huius, de qua consentiens laus optimorum et incorrupta vox optime iudicantium de excellenti virtute eo magis et magis crescebat, quo longius eius aetas produceretur.Ecquis forti animo praeditus, cum ei tot tantaeque vitae iucunditates, suavitates, charitates ob oculos ponerentur, mortis metu non frangeretur? Et tamen nostra heroina existimat animi esse non sibi sufficientis optare publicam lucem, inanis gloriae cupidi studere familiae perennitati, nimium angusti aestimare opes et copias, popularem auram sectantis magnifacere honores, foeminati nomen matris curare, ac denique non ad virtutem facti aucupari laudes et gloriam. Et quemadmodum hac mira despicientia haec omnia spernit optata bona, ita aeque mira animi magnitudine res semper longe optatissimas, nempe virtutes appetit; et, sicuti in rebus agendis summam semper prudentiam amavit, sicuti in iure cuique tribuendo, sive id deberetur Deo Optimo Maximo ac religioni, sive summo regi ac reipublicae, sive familiae ac illius principi, sive amicis, sive subiectis, sive denique bonis omnibus, semper eximiam iustitiam dilexit, sicuti inter opes et copias, inter summos dignitatis et honoris gradus, inter maximas sui admirationes et laudes semper maximam animi moderationem exoptavit, ita inter acerbissimos dolores, inter terrores molestissimos, inter suprema vitae mala heroicam virtutem requirit. Ad hanc heroicam virtutem, ad quam erigit Catharinam animi magnitudo, invitat etiam constantia, quae ob huius oculos ponit virtutes omnes, quibus semper animum exornavit, atque hanc confirmat ut rationem vitae cum illis actae retineat, viribus auget ut cum illis eandem agere perseveret, ac firmissimam reddit ut cum illis tandem etiam absolvat.
O praeclara constantiae munia! at o praeclariora patientiae! Haec namque ut illa acerbissimos dolores prae dissolutione animi coelesti specie praediti et corporis decora dignitate undique ornati, quae tam iucundo, dulci ac suavi erant inter sese nexu coniuncta, alto et erecto animo perpetiatur, eam avocat a cogitantis mortis molestiis et revocat ad contemplandas voluptates officiorum; quamobrem solamen ex his iucundis recordationibus capiat, quam caste et sancte Deum Optimum Maximum coluerit, quanta fide ei vota voverit, quanta pietate filios divorum Reginae dedicarit, quanto studio, cura et solicitudine egenorum inopiam Dei caussa levaverit; ut dulci se memoria reficiat summorum in rempublicam meritorum et maximorum beneficiorum, quae in bonos omnes reipublicae caussa contulerit; ut sibi grato esset solamini meminisse, quam temperate, humaniter et clementer, quam modeste, comiter ac pudice degerit vitam, et in maximo omnium dolore hoc aeque maximo solatio fruatur, quod ei affert praeclara recte factorum conscientia. Ita Catharina Aragonia, princeps universis Fortunae bonis ornata, cunctis Naturae suavitatibus aucta, omnibus Virtutis laudibus cumulata ex hominum vita heroum more demigrat, cui nunc Dolor orbis et Amor parentant.
O plenissimum acerbitatis officium, quod omnes mentis partes exagitas, divexas, afficis ac perturbas! O quam innumeras imagines doloris tristitiaeque plenissimas, quo me acie vel oculorum vel mentis vertam, intueor et contemplor! Fortissimus filius moestissimo silentio, quod lacrymas et querelas, quas excitat in animo pietas, vel fortiter omnino iugulat, vel saltem graviter opprimit, parentem amabilissimam luget. Ornatissimae filiae, quemadmodum inundantia flumina tandem undas limo, ita lacrymas uberrime effusas stupore denique supprimunt, et constanti frontis contractione, firma delectione oculorum, languida membrorum solutione nihil vivum praeseferunt. Ita ob oculos mihi versantur matrem optatissimam deplorare. Spectatissimae matronae regios ac nitentes corporis ornatus deponunt; ac aliae ploratu temperare vix ac ne vix
quidem possunt, aliae pectora decora humi defixa tenent; omnes nonnisi lacrymis, nonnisi squalore, nonnisi veste sordida delectantur. Ita eas videre videor maximum suum decus lugere. Gravissimi viri principes odio publicam lucem habent et hominum adspectus refugiunt; ac alii dolorem faciunt ipsa solitudine acerbiorem, alii illum in amicorum sinum exonerantes, ampliorem consuetudine faciunt. Ita speciem habere sentio eos vel amara solitudine vel consuetudine misera de ornamento sui ordinis maximo amisso queri ac lamentari. Boni omnes, qui ab ea sunt in universo imperio vel cohonestati officiis vel fama officiorum ad illius benevolentiam excitati, dolore anguntur, conficiuntur tristitia, solicitudine perturbantur. Sed dolorem, tristitiam, solicitudinem, quam prae tantae principis obitu res hispana conceperit, qui est qui cogitatione, ne quidem verbis, complecti possit? Eheu! si ipsa respublica, ac omnia, quibus continetur, regna personas indui possent, ea hic videretis, ante hanc funeralem struem in sordibus ac moerore iacere; si possent collacrymari, hoc ipsum pavimentum, ubi consistitis, videretis eorum lacrymis madidum; si suspirare iis datum esset, huncmetipsum aërem, quem bibitis, igne aestuantem hauriretis; si denique iis querendi potestas fieret, hoc templum, hoc tectum, hos parietes, hos angulos audiretis eorum querelis undique resonantes. Eone, Fortuna, illam tot eximiis commodis prospera ornasti ut iisdem tam cito orbatam acerbiori luctu deploraremus? Eone, Natura, illam tot egregiis ornamentis benigna auxisti ut iis praemature nudatam funestioribus votis prosequeremur? Eone illam tot praeclaris bonis, Virtus pulcherrima, cumulasti ut quantum, cum in illius vita te nobis totam ostenderes, nos laetissimos faceres, tantum cum in illius obitu a nobis abires tristissimos porro relinqueres?O Catharina Aragonia, unicus nostrum omnium dolor, quam nuper decora et ornata erat aetas nostra, te sospite: nunc sine te quam squalida ac demissa! quam nuper secura erat cuiusque egestas, quod suas angustias maneret, te opem ferente,
levamen: sine te in quanta nunc versatur solicitudine! quam nuper certa erat cuiusque bonitas, quod sua promerita praemium, te patrona, maneret: sine te quanta nunc cura vexatur! At ille angor, ille moeror, illa aegritudo, quam sustinet piissimus filius, quod tibi non potuerit postremum vale dicere, non potuerit oculos premere, non potuerit funus producere, nos, nos habet authores. Nos tibi, princeps optime, nos tibi (fatemur enim) impedimento fuimus, ne haec officia pietatis praesens illi persolveres. Nostra felicitas tuam auxit in casu tam adverso calamitatem. Nobis igitur, o acerbissima mors, nobis est cum primis de tua summa acerbitate tecum expostulandum. Itane natum amabilissimum parenti restituis, itane parentem amantissimam nato? Quid de illa huic refers? eheu, gelidum cinerem! Quid de hoc illi? At o nostrae nimium humi difixae mentes, quae sensibus non modo oppressae, sed pene obrutae, ad coelum contemplandum revocari vix possunt! O si supera et coelestia ita mentis acie, ut hac oculorum suspiceremus, ipsam, cui nunc dolemus tam acerbe, quam nunc lugemus tam misere, ipsam, inquam, Catharinam Aragoniam, nobis, non hunc acerbissimum dolorem abstergere ac lenire tantum, sed etiam in maiorem animi iucunditatem, quam, quae eius obitu nobis adempta est, hac oratione commutare audiremus. — Quid, viri piissimi, in meo funere lugetis? Quid, viri piissimi, lacrymatis? Dolor iste non quidem certe vestrum caussa vos angit, quod solum pessimos iuvat qui tantum se ipsos amant; sed angit vos caussa mea, quod decet optimos. Si itaque me Fortunae bonis orbatam lugetis, suspicite haec aurea tecta, hanc aeternam coeli serenitatem, hunc inaccessum apicem supra imbres nimbosque, supra procellas ac turbines, supra tempestates omnes, quae in vos passim furiunt, positum et locatum; et quam firma et quam summa sint bona, quibus in Deo Optimo Maximo fruar, perpendite. Si me Naturae ornamentis nudatam deploratis, suspicite haec aeterna lumina, quae tantam mundo pulchritudinem addunt, et quam eximia sim forma ornata coniicite. Si summae voluptati officiorum me raptam collacrymatis, suspicite haec templa, ubi omnia vestra exaudiri vota exoptatis; et quam amplissima patrocinia apud Deum Optimum Maximum suspiciam, consideretis. Statuite proinde, statuite tandem modum luctui, finem dolori; et siquidem mea de morte adeo doluistis acerbe, illo potissimum pleno honestatis argumento ducti quod maximis vitae commodis me orbatam existimastis, nunc vos tandem decet ut hac longe et honestiori et sapientiori ratione animos ad hilaritatem laetitiamque revocetis, quod ipsa omnium prorsus vitae bonorum optatissimum finem morte adepta sim et consecuta, immortalitatem scilicet, summa pace refertam et constantissima felicitate cumulatam.