SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Giambattista Vico: Opere
cover
I: Le Orazioni Inaugurali, Il de Italorum Sapiente, E le Polemiche
Body
Orazioni Inaugurali
ORATIOV

ORATIOV

habitaxv kal. novembris annomdccv cuius argumentum:
Respublicas tum maxime belli gloria inclytas et rerum imperio potentes, cum maxime literis floruerunt.

Etsi diu multumque de re literaria et militari inter doctissimos homines utra dignitate alteri praestet disputatum sit, et etiamnum disputetur; ac literati viri, ut qui suam rem agunt, multa pro suis studiis et graviter et copiose dicant; tamen stant pro militari non pauca ingentis ponderis momentique argumenta, quae convellere aut labefactare vix possunt. Militia namque exercetur virtus omnium praestantissima, fortitudo, qua homines abeunt in heroas. Vita autem literatorum umbratilis. Armis non autem literis fundantur et augentur imperia; et bello potentes populi aliis formidini sunt, at literariis artibus dediti aliorum iniuriis expositi. Quare merito principes respublicaeque viros bello claros summis amplissimisque honoribus fere semper afficiunt: et ad quam dignitatem domus senatoria longo togatorum stemmate maiorum aegre perveniret, unus homo novus una belli re bene gesta tam cito evehitur, ut evolasse videatur. Et quamquam ad haec literarum patroni respondeant: si fortitudo heroica virtus habetur, prudentia sit ferme divina, quae mollia fortunae novit tempora et casus in industriam vertit, et quid praestantius esse contendunt imperia conservari consilio quam parari virtute et vereri principes quam metuere; et saepe item togatos ad honores maximos in republica et summam potentiam adeptos esse commemorant; tamen vel levia, vel dubia, vel aequa opponunt, ut de utrius praestantia nondum etiam liqueat. Itaque ego quo ad vos, generosi adolescentes, quos commune nostrae gentis ingenium, non necessitate aut utilitate sed honestate et gloria ad

48 ―
praeclarissima quaeque ducit, aliquid firmius certius praestantiusque pro vestris studiis afferrem, id vobis argumentum propono:Respublicas tum maxime belli gloria inclytas et rerum imperio potentes, cum maxime literis floruerunt.

Vestros video in cuiusque fronte arrectos prae admiratione animos, auditores, quod proposuerim ab armis literas nedum non corrumpi, sed per has illas iuvari? Caussa est quidem inopinata; sed quam vera, pro vestra humanitate, per silentium attendite. Sed antequam solvamus e litore, densus argumentorum turbo in portu ipso coortus nisi solis radiis discussus sit, in altum intendere vela non possumus. Ita namque natura misere comparatum, ut temerario mentis praecipitio praeripiamus errores, et ad quod verum recta pergere nati sumus, non nisi per viarum amfractus circumducamur; quod ipsum in praesentia experimur, cum quae vera proponimus praeter fidem putentur. Nam qui fieri potest, dixerit aliquis, ut ingens belli adorea et summa sapientiae laus in una eademque republica altera alteram non patiatur modo, sed comitetur et iuvet, quando militia corporum robora deligit, literarum disciplinae conficiunt; bellum efferat, sapientia cicurat animos; rixarum gaudentes milites, ocii amantes philosophi, animarum prodigi bello apti, sapientiae studiosi prae longa sciendi copia vitae brevitatem queruntur; ac denique armis belli humano generi paratur exitium, sapientiae officiis humana societas conservatur? Qui haec nobis obiectant, ii scilicet nos putare arbitrantur, ut qui literarum studiis incumbunt, ii ipsi militiam profiteantur necesse sit. Quamquam quid sapientem descendere in aciem praecinctum vetat? quod utinam, ut in exemplis, ita esset et moribus positum; nam alio certe animo pro republica sapiens pugnaret, quam qui pro vili stipe animas locant. At enim studia literarum hebetant vires, et durus militiae labor, ferre in agmine sarcinas; in acie ad aestivos soles totas dies vel in statione, vel in opere aestuare; hiemare, si ita necesse sit, inter paludum uligines, et sub Iove frigido stratos. Vera haec quidem; sed an ignoramus quanta sit animi vis quamque admirabilis? Amatores ad omnia ignavi ineptique dominarum imperio in fortissimos milites abiere ac prudentissimos duces. Quid

49 ―
sapientes prae virtutis amore facturos putare licet? Nam qui sapientiam ociosam putant, non plane norunt. Ea enim est hominis emendatio. Nam mens et animus homo: mens autem erroribus obrupta, animus cupiditatibus depravatus. Sapientia utrique medetur malo, et mentem veritate, animum virtute format. Virtus instar ignis actuosa semper, totaque in vitae officiis versatur: officiorum praecipuum patriae commodis inservire, et bonam reipublicae dare operam. Cur igitur ociosi sapientes? ut sint, ubi oportet, bene negociosi; atque ob id ipsum vitae frugales, ut bene insumant; nec ullum per eos vitae dispendium utilius, quam pro republica.

Sed non in eo stat nostra caussa, ut qui sapientes, iidem milites; sed in qua republica sapientiae summa gloria, ibidem ex aequo belli et imperii. Neque enim hic barbarica bella laudamus, quae magis ipsi barbari animorum contagione efferant, quam ab iis efferentur. Nisi vero nihil interesse putatis, utrum Attila bella gerat an Xenophon. Hunno usquequaque infert arma, praeit horror, comitatur clades, vastitas sequitur; philosophus, dum resistitur, urget, instat; parta victoria, undique lenitas, clementia, miseratio. Superioris generis bella humano generi exitiosa, ubi sanguinis aurique avidi pugnant, ut deleant, excindant, depopulentur: haec vero, ubi contendunt quo res componant, humano generi necessaria. Quid enim sibi volunt graves ex eo iure conceptae formulae,nisi bona pace iniuriasad iuris hostimentum revocari; sin per pacem nonliceat, ut armata vi vindicare inferendas, ulcisci acceptas ius sit: et fas nationum supremamque iuris gentium legem, conservationem humanae societatis, quam sapientes volunt, omnium officiorum moderatricem, armatos milites asserere ac vindicare?

Ex his, quae hactenus diximus, auditores, habetis armorum et literarum ingenia nedum non ab se invicem abhorrere, ut una res alterius sit dissultus et fuga; sed tam apte congruere, ut literae armis claritudinem concilient parentque ordinis dignitatem. At enim res nondum expedita, nam in referta adversariorum pharetra plura supersunt exemplorum tela, quae in nos coniiciant. Et

50 ―
principio Spartam opponunt: quam non muris, sed pectoribus moenibant cives; eiusque imperii fines non flumine, non monte, non litore, non munimentis terminabant, sed hasta; in acie probro sibi dari putabant vel deliberasse de fuga; itaque ne spolia quidem de hostibus dicabant diis, utpote relata de timidis; quod vincere in ditione fortunae, vinci in hominum esse potestate existimarent. At quibusnam bonis literis tanta belli laus adiuta? quas ut plane ignorarent, nec ullus omnino esset earum usus, Lycurgi lege cautum, ut ne leges scriberentur. Nodum hunc aliquanto intricatum fateor; non tamen Gordium existimo: nam cogitate quibus institutis artibusque ad eam belli gloriam perveniebant. Lacaenae matres vix natos pueros in clypeis nudos collocabant; mox, ut reptare poterant, item nudos in Eurota, glacie rigenti, ad futurae militiae patientiam indurabant; dein patres, ut filii dolori assuescerent callumque obducerent, ad Herculis statuam flagris ferire, ut saepe sub plagis extincti caderent; furta legibus permittebant ad militarium stratagematum dexteritatem; et ex lege occumbere in acie, quam se dedere iubebantur. Huccine igitur rerum venimus, ut per experientiam et legum necessitatem fortes veram fortitudinis laudem promereant? Nonne ex his ipsis Laconum institutis videtis, rempublicam literis non fundatam, per quae foeda et aspera ad bellicam gloriam pervenire oportere? et ad imperatoria consilia non per honesta sed per naturae turpia acuat duces? Nam de eius imperii diuturnitate et amplitudine nihil dico, quae dum parva Graeciae particula fuit, diu quidem stetit; sed post paucos annos ab Atheniensibus Peloponnesiaco bello victis, Spartani imperii gloria cum Cleomene omnis concidit.

Sed iam hinc quis elisus, hinc item vires reficiat, et Carthaginiensem obiectet populum prorsus barbarum omniumque humaniorum artium imperitum, qui nec Spartanis formatus moribus cum populo Romano tamen iis artibus iisque animis concertavit, ut diu orbis terrarum imperium utri inclinaret incertum. Quot enim consulares exercitus, quot praetorios unus Hannibal trucidavit? quot signa, quot vexilla, quot aquilas cepit? quantum annulorum aureorum ex equitibus Romanis caesis metitus est? Ater

51 ―
populo Romano Thrasymenus, funestus Trebia, detestabiles Cannae. Et hunc eludamus ictum. Numerat quidem Poenus clades Romanis datas; sed actos de Romanis triumphos non numerat. Quid ita? Quid? conferte utrinque belli caussas: Hannibal contra gentium ius fasque Saguntum petit, excindit, delet, ut inde belli fomenta rapiat; Romani a fide ad bellum adacti ut sociorum ulciscantur excidium. Conferte Scipionis in Hispania continentiam cum Hannibalis impura inter Campanos vita; intactam illius virtutem prudentiamque cum huius perfidia; quanta ille humanitate, hic quanta crudelitate exercitus in officio ac fide contineat. Conferte cum Carthagine Romam: haec, cum acri obsidione teneretur, iusto praecio fundos commercabatur, quem hostes insederant; illa, ubi semel ad moenia vidit hostes, funditus ruit: haec conferte, et ab Romanis veram belli gloriam, eius gloriae umbram a Poenis stetisse comperietis.

Sed dictis quis vestrum fortasse nondum etiam det manus, qui ex nostri temporis rebuspublicis Turcicam observarit a studiis literarum prohibitam et maximo imperio potentem armorumque gloria non vulgarem. At nisi Sergius impie Christiana doctrina abusus rempublicam Turcicam legibus fundasset, neque in eam Arabum, qui literati fuerunt, bona militiae instituta defluxissent, neque a nostris et novae belli machinae et novae propugnandarum expugnandarumque urbium artes proditae essent, quid? non dico tantum hostem, sed ullam prorsus eam rempublicam hodie in orbe terrarum haberemus?

Atque heic idem mihi evenire intelligo, quod iis, qui per avia sibi muniunt viam, et dum obiecta amoliuntur, una opera et itineris partem faciunt. Etenim cum ea, quae proposito argumento obstrui videbantur, disiiceremus, plurimum eius probavimus, quod bonarum studia literarum ad rem bellicam impense conducant. Nunc autem, si paullo ociosius eius rei caussam vestigare velimus, illa, nisi fallor, praecipua videtur: quod bella sint iuris iudicia. Novam diffinitionem fortasse mirati estis; rationes attendite. Duplex homini civitas: quarum unam natura dedit, alteram nascendi conditio; illa coelo, haec certis finibus terminatur; utraque suis legibus constituta; illam fas nationum, hanc populi,

52 ―
senatus regisve iussa fundarunt; in utraque commercia, ibi foederibus, heic contractibus agitantur. Si quis privatus ex contractu obligatus sit, vel in legem fecerit, ius cum eo nostrum certis actionum formulis experimur; si quis autem populus in fas committat, vel foedus franget, quodnam conservandi humani iuris affulget remedium? Bella et arma. Si igitur iuris civilis sacerdotes veram, non simulatam philosophiam profitentur; si respublicae legibus optime constitutae non sunt, nisi quas sapientes fundarunt; si unumXII Tabularum libellum universis philosophorum bibliothecis Cicero gravissimus philosophus anteponit: cum tantum praestet gentium ius civili, quantum uni civitati universum genus humanum; quantum sapientiam rei bellicae, quae est humani iuris prudentia, usui esse ad perfectam gloriam existimabimus? Enimvero, auditores, summum belli ducem hac virtutum corona magis quam conspicua galea cristaque insigniri necesse est: iustitia, ut honestae subsint bello caussae; moderatione, ut noscat et irasci et ignoscere; continentia, ut victis populis non adimat, nisi licentiam iniuriae; clementia, ut servare, quam perdere captos malit: inter milites facilem, inter pacatos innoxium, fide apud hostes gravi. Has summo belli imperatori sapientia ad eximiam belli gloriam animi virtutes confert, eas modo mentis cognoscite. Dialectica iudicii continentem instituet, ne temere in caecas ruat insidias, geometria castrorum metationem, instructionemque ordinum erudiet, aciesque modo in orbem obtundere, modo extenuare, modo quadrare, modo in cuneos disponere pro re nata. Arithmetica ex loco, quem hostes insident, eorum rationem putabit; munimentorum altitudines et itinerum spatia optice eminus speculabitur: architectura arces extruet, loricas obstruet, proferet propugnacula, fossa obducet; ad tormentorum excogitationem, ad mores et ingenia pernoscenda mechanica et moralis doctrina conferunt. Rerum gestarum lectio eum affert usum, habeat quid declinet, quid sequatur. Eloquentia ei adiumento est, ut segnes ad praelium excitet, re male gesta perculsos integret, victoria intemperantes coërceat. Quantum denique naturalis scientia conducat, ducum exempla confirmant, qui exercitus a lunae solisve deliquio conterritos, explicata caussa
53 ―
erexerunt ad meliora. Hae tot tantaeque mentis animique virtutes ubinam gentium, nisi in iis, quibus et sapientissimi homines rempublicam optimis pacis bellique institutis fundarunt, et doctissimi homines optima reipublicae instituta literarum cultu conservant? Hinc puto factum ut eamdem deam sub Minervae Palladisque persona fictis fabulis sapientissimi poëtae tradiderint; hinc, quod Athenienses, acutissimi homines, Minervam, quam sapientiae numen putabant, eam suae arcis et fundatricem et praesidem coluerunt: ut sub commenti fabularumque involucris haec vera significarent: eiusdem esse reipublicae literis domi militiaeque armis clarescere.

— Sed, si tot tantarumque orbem scientiarum absolvere futurum imperatorem oporteat, in eo certe deferbuerit bellica virtus, quae una praestat, ut constet menti consiliorum dexteritas inter horrores et funera. — Ficulnum telum: non enim ea in summo belli duce cuncta desideramus, sed in summi ducis republica, ut, si non in eo imperent, quod optimum esset, ei ancillentur tamen. Quod res est, populi literarum rudes et bonis pacis bellique institutis expertes pecora sunt; et si forte velint armorum rumore clarescere, non iusto exercitu rem gerunt, sed multitudine inundent necesse est; et si gentibus cultioribus potiantur, in iis, quo tuti regnent, literas aut condiscant, aut deleant opus est: nam literarum studiis acuuntur ingenia, et ingeniosi populi pugilum instar sunt, qui non robore percellunt, sed articulo adversarios per tempus supplantant.

At nos heic de bellicae artis gloria, non inundationum cladibus ac vastationibus, de maximis imperiis fundandis, non de cultarum rerumpublicarum excidio, de Alexandro, de Caesare, non de barbaris ferarum gentium ductoribus, verba facimus. Populi autem literis culti, quamquam unis pacis institutis recte ordinati, quamquam a bello abhorrentes modo sint sive natura, sive munimentis tuti, nihil vetat, quin si intra suae ditionis claustra orbis terrae amplissimus detur, et maximum et beatissimum agitare possint imperium. Sint exemplo Sinenses, antequam ingens a Scithis murus perrumperetur. Populi vero illiterati, quibus sapientes viri optima pacis bellique instituta reliquerunt, dum instituta vigent et tempora institutis conformia

54 ―
consequuntur, quia horum neutrum est diuturnum, aut brevi, aut nunquam per summam belli gloriam amplissima parare possunt imperia: nam, si apud hostes res militaris mutetur in melius, cum sint literarum incallidi a quibus nova bellica orta est, si imperium proferre velint, populi literis vel mediocriter docti, bellique gnari, quamquam opibus impares et ditione longe minores, iis virtute tamen et arte obstabunt, ut Hungariae reges Turcicae monarchiae fuerunt impedimento: sin novis ignotisque belli artibus impetantur, procul dubio corruent: ut omnia imperia, quae ignota instruendi acies arte vel novis machinis ab hostibus tentata sunt, neque a literaria re copiam imitandi, aut certe alia arte eludendi hostes habuerunt, occiderunt.

Sed neque pacis neque belli instituta vel optima sine diligentissimo literarum cultu et summam belli gloriam et monarchias parare possunt: quia in bellica arte praecipuum est nosse pugnandi tempora; qua de re, ut de ceteris prudentiae, nullum potest esse institutum: nam si leges sint, easque servare velis, cum eae certae sint, et occasiones infinitae, iam tibi multa vincendi tempora praeterierint; et dum tempora legibus cauta expectas, ab hostibus opprimeris. Hinc monarchias nunquam domi legimus partas, sed bello acieque fundatas. Optima autem rerum uni philosophi vident; quia uni philosophi rerum genera norunt. Et vero duo omnium praestantissimi imperatorum, Alexander Magnus et Iulius Caesar. Alexander evasit Magnus, qui ad magnitudinem Achillis, exemplo per Homeri lectionem exstimulatus, se conformavit. Caesar de imperatoriis virtutibus laudibusque cum Alexandro certat, quia lectione rerum ab Alexandro gestarum ad id maximorum ducum genus est inflammatus. Itaque et Alexandrum et Caesarem Homero, sive rei literariae, condicere explorato iure possimus.

Nam perpetuo ordine in historiis observamus, ubi literarum laus, ibi parem et belli. Floruit omni scientiarum et artium genere Graecia, floruit armis. Claruit sapientiae studiis Roma, claruit militia. Philosophiae studia, obscuris Christianorum seculis ad Arabes se receperunt, et armorum gloria celebrantur. Christiani rem literariam instaurant, excolunt, augent,

55 ―
et omnium orbis terrarum gentium existunt bello clarissimi. Quare a quibus nationibus sapientia stetit, merito ibi orbis terrarum monarchiae constitutae. Eas quatuor rerum gestarum scriptores numerant: videte quaeso, an ratio constet. In Assyriis Chaldaei, sive eius gentis sapientes regnant; et mox Ninus primam fundavit: apud Persas Magi, sive eorum sapientes agitant regnum, et Cyrus aliam stabilivit: inter Graecos summi maximique philosophi claruerunt, et imperium orbis terrarum ad ipsos vergit: literarum studia apud Romanos excultissima, et maxime celebrata, et existit Augustus,

Imperium Oceano, famam qui terminet astris.

Cum bonarum igitur literarum cultus tanta armis imperiisque conferat ad gloriam et amplitudinem, quanta diximus, adiumenta; si amplissimo argumento ad earum studia, adolescentes, ducamini, huc animum appellate. Haec enim studiorum universitas templum est, ubi mens belli colitur, his studiis belli prudentia adolescit; a vobis generosi armorum sensus, a vobis praeclara rerum gerendarum consilia, a vobis egregiae ducum artes, a vobis denique belli gloria imperiique amplitudo proveniet.

57 ―