ORATIOIII
habitaxv kal. novembris annomdcci,
cuius argumentum:
A literaria societate omnem malam fraudem abesse oportere, si nos vera, non simulata, solida, non vana eruditione ornatos esse studeamus.
Ex tot tantisque Dei Opt. Max. beneficiis, quot sunt res ex tenebricoso nihilo in hanc mundi lucem editae et explicatae, cuique vestrum recte ea secum animo reputanti nullum sane splendidius aeque ac magnificentius donum quam liberum humanae menti concessum et datum arbitrium ab infinita eius bonitate profectum esse videatur. Et vero amplissimum, et sane regium est, cum reliquae res creatae omnes suae cuiusque naturae serviant mancipatae, unum vero hominem imperare. Terra namque suis librata ponderibus aeternum stat, nec usquam titubat, aut labascit: mare continenter aestu agitatur, nec fines unquam, quibus continetur, egreditur: suos diurnos una et annuos labores sol durat, nec tantillum declinat aut punctum temporis cessat: stato tempore annus virescit, stato fert fruges: nec leo pusillum, aut lepus magnum animum induit, aut† tigres feram, aut boves mansuetam naturam exuunt. Unus homo est quod vult; fit quod lubet; agit quod placet. Itaque cum† primum humani generis princeps Adamus ex admirabili Damasci figulina a Deo factus prodiit, credo equidem, quod haec rerum universitas, quae mundus dicitur, si sensum haberet, cum cunctas res creatas naturae servitia contueretur, hominem vero sui ipsius moderatorem arbitrumque conspiceret, cum ex hac naturae libertate, suum, si non dominum, pene dominum certe agnovisset. At utinam Deus fecisset immortalis naturam humanam sibi itidem ut reliquae mancipatam! nam, arbitrio compedito, homo ad quem rectum rationis usum
factus erat, aequabilius quam sol et astra suos circumagunt cursus recta contenderet, in vitae constantia stabilius quam terra in seipsa consisteret, intra fines humani divinique iuris religiosius quam intra litora oceanus contineretur, virtutis frugem cuique aetati ferret convenientem et aptam, et adolescens temperantiae, vir fortitudinis, senex prudentiae, in omni vita iustitiae exempla iugiter daret; neque ex libidine unquam hominem exueret, et in brutum animal cupiditati pronum tamquam† Circaeo aliquo poculo verteretur. Enimvero libera humani animi electio omnis materies mali: hinc omnis pernicies, cuncta exitia, quaelibet pestes, quibus genus afflictatur humanum. Etenim arbitrii libertate abusus homo res omnes suopte ingenio insontes noxias fecit: ingentes saxorum struices supra caput eduxit, unde ruinas acciperet; mari ausus est se committere, ubi naufragia faceret; ferrum perstrinxit, ut sibi vulnera infligeret; gulae irritamentis famem antecapit; vino somnum praevertit; deliciosa ciborum varietate antevenit funera; et undique caussas corradit quibus suam ipsius naturam divexet ac perdat.At haec tolerabiliora quam illa, ut sint qui literarum studiis, quorum proprius est usus haec ipsa depravati arbitrii damna emendare, abutantur; et animorum cibum et oblectamen in mala venena et ingrata convertant: et quae res ad componendam animi tranquillitatem et optime formandos mores vel unice vel plurimum valent, ex iis ipsis solicitudinis caussas colligunt, easque malo suo ingenio, veluti contagione quadam, labefactent. Isti sunt homines vel simulate eruditi, vel vana eruditione, ut cum Epicteto loquar, praediti: illi, quia eruditos haberi volunt, nec tamen sunt; hi, quia eruditi sunt quidem, sed suam eruditionem omnem, non ad sapientiam et animi modestiam humanitatemque, sed ad inanem gloriolam compararunt. Itaque, ut utrumque vitetis genus, optimae spei adolescentes, qui in vere literatos ac sapientes viros adscisci studetis, in haec verba sponsionem hodierno die faciatis necesse est:A literaria societate malam fraudem, quantum in vobis est, omnem abfuturam. Quod est summum dicendorum caput: per vestram fidem attendite.
Maxima quidem et potentissima illa vis est in hominum animis insita, quae alium alii consociat et coniungit; ita ut nemo unus tam improbus, tam scelestus, tam nefarius existat, quin ad societatem servandam, vel inter pravas cupiditates, aliquam iustitiae particulam, tamquam† sub deflagrato cinere vivacem favillam, conservet ac foveat: eius rei testes in quavis alia caussa intestabiles piratae sint et latrones, qui certas suae nefariae societatis leges de communibus periculis pro virili subeundis, de ferenda ultro citroque in dubiis rebus ope, de praeda ex bona fide inter se dividenda, quadam specie religionis observant. At qui homines in literarum communionem inciderint, et eruditionem vel simulant vel vanam colunt; quam sancte isti iura eius societatis tueantur et impleant, spectate ea de re leges et ad earum exemplum iudicate.
Pro socio lex est, ut is aut rem aut operam conferat in commune. Igitur, quemadmodum homines ratio, nationes lingua, cives respublica, gentiles nomen, cognatos sanguis, mercatores res quaestuaria consociat, ita bonarum artium professores erudita opera, philosophos naturae vestigatio coniungat necesse est. Huic legi paret ne, an potius in eam committit philologus, qui de suo nihil in hoc commune confert, et Theonino dente carpit et lacerat alienum? et Virgilium in heroicorum numero poëtarum non habeat, quod iudiciosissimus Longinus Ciceronem quidem cum Demosthene, non item Virgilium cum Homero comparavit?† Ciceronem, os, medullam, corculum eloquentiae, elumbem et fractum cum Asinio, ridiculum cum Catone divexet? Plauti deos parasitari, Terentii vernas philosophari dicat; Livium verbosum cum Caligula notet; in Sallustio affectatem verborum antiquitatem cum eodem Pollione reprehendat; ambitiosum et usque ad fastidium exquisitum Ovidii stylum exagitet; Lucani tumorem detestetur; Martialem scurram de trivio deridendum traducat? Huic legi paret, an potius in eam committit philosophus, qui nihil de suo in commune confert, et genuinum frangit in alieno? et Platonem anilium fabellarum auctorem insimulet; Zenonem vanum mirabilium promissorem, magnificum, superbum et fastus plenum accuset; Democritum et Epicurum carneos
homines dicat; Cartesium naturae poëtastrum appellet; et omnia, quae audiuntStulti, stolidi, fatui, fungi, bardi, blenni, buccones,
in Aristotelem per summam impudentiam probra congerat? Huic legi paret, an potius in eam committit medicus, qui de suo nihil in commune confert, et antiquorum recentiorumve medicinam mediam dissecet? Iuris interpres, qui vel Accursium barbarum omniumque rerum ignarum videat;† vel Cuiacianos nihil, nisi legitimae emancipationis et testamenti per aes et libram solemnitates novisse dicat? Quid aliud istud est, nisi socium in lucrum solum venire, nullum subire damnum? Igitur, optimae indolis adolescens, insuda, impallesce, lucubra, scribe, subi pericula; et quas censuras de aliis iniqui homines proferunt, de te item audias; conare, enitere; si ad philologiam applicuisti, non obtrectando, sed bene scribendo aliorum vicia declina; si ad philosophiam, non probris et contumeliis, sed rationibus, et ipsis rerum argumentis aliorum lapsus erroresque confuta.
Deinde societatis natura est, ut bonam fidem desideret. Unde illam iurisconsulti formulam inter bonos bene agier in eiusmodi caussis prodidere; cuius ea vis et potestas est, ut quicquid officium sit in iuris abeat necessitatem. Deus immortalis! in quaestuariis societatibus socius socio aequus est et benignus: ecquis erit in societate studiorum iniquus? Absit id a vobis vicium, absit, adolescentes: et authores, qua parte spectandi sunt, laudate; qua vero peccant, id humanae imbecillitati tribuite; et communes nostrae naturae vices commiserescite. Igitur, bonae indolis adolescens, philologe, latina Plauti venere, Terentii elegantia te oblecta; decoram Virgilii maiestatem venerare; in Cicerone torrentem eloquentiae fluvium, qui copia abundet, exundet, inundet, ut Virgilianus ille de saxo pastor, admirare; lacteam Livii copiam, acrem Sallustii vehementiam suscipe; pictos ex Ovidio flores lege; audaces Lucani conatus admirare; scitis Martialis dictis applaude. Si te philosophiae dedidisti, audi Platonem quae disserat de animorum immortalitate, de divinarum aeterna et infatigabili vi idearum, quae de geniis, quae
de Deo, summo bono, quae de amore a libidine defoecato; et eumdivini cognomentum iure promeruisse cognosces. Audi Stoicos quam graviter et severe sapientis constantiam doceant; et tute rigidos ac torvos virtutis custodes dixeris. Audi Aristotelem, quanto acumine facultatem dissertatricem universam complexus sit: cui nihil hactenus aliud, nisi quam explicationem,† rationem et aliquod utilius exemplum addiderunt; quo corde de re oratoria et poëtica praecepta tradat; absolutissimum illud de morum philosophia systema perlege; et ingeniorum miraculum ultro fateberis. Audi Democritum, quam verisimillima de principiis rerum, de corpusculorum effluvio, de sensibus contempletur; et Naturae praelucem appellabis. Audi Carthesium, quae de corporum motu, de passionibus animi, de sensu videndi nova et admiranda investigarit, quae de primo vero sit meditatus; ut geometricam methodum in physicam doctrinam invexit; et philosophum dices non ad aliorum exemplar factum. Qui medicinam facturus es, Galenum evolve, et disce qua elegantia morbis imponat nomina, quanta mentis intentione observet signa, quanta ferat veritate iudicia; et maximum medicorum fateberis. Iurisprudentiae professorus, Accursii glossas versa: et nisi post eum graeca ac latina lingua restitutae essent, nec Romana historia illustrata, nescio an quid Accursio maius in nostrate iurisprudentia natum esset. Id enim est aequi bonique consulere: id inter bonos bene agere, ut sit apud teetcognoscendi, et ignoscendi locus.Cognosce igitur prius; neque indicta caussa de quoquam iudica. Quin in cognoscendo aequus bonusque arbiter, quod culpae nomine quemquam praestare oportet, id cum diligentia ab eodem alibi praestita compensa et absolve. An non et illud item bona fides desiderat, ut quos authores domi tute solus es admiratus, eosdem foris laudibus pro meritis ornes? nec alienos libros clam domi exosculari, palam naso adunco suspendere? est ne bene agere recitantem coram vano excipere plausu, corrugare nasum absenti? Non patitur satyricas istas sannas, istas a tergo ciconias bona fides abominatur. Conscius tibi es authorem bene dicere, vera disserere; cave faxis, ut contra animi
sententiam eum suo lucro defraudes; conscius es eum aliqua in parte decipi, errare, labi; ne sinas eum in errore persistere; et verbis, quantum potes, bonis peccati admone. Viri Athenienses eum publicis execrationibus devovebant, qui ignoranti viam non commonstrasset, eumque contra humanam societatem facere iudicarunt. Ecquis patiatur amicum suos libros publici iuris mendosos facere, ut re non integra eum erroris nomine reum peragat? et quam natura dictat, hominem homini opem ferre, literatus literato negabit? Discendum est, optimae spei adolescentes, ut alios humaniter docere possimus; et in ultimas terras exportandi (credo equidem in hac liberalissima urbe eiusmodi pestes non agitare) exportandi, inquam, in ultimas terras isti homines sunt, qui in studiis literarum sudant et algent, quo aliis formidini, non auxilio esse possint, minitabundi:Qui me commorit (melius non tangere, clamo)
flebit, et insignis tota cantabitur urbe.
Deinde est ne bonam fidem praestare, bonum virum agere quempiam, qui ita suae sententiae tenax sit, ut de ea nulla pollentissima ratione deiici possit? — Quid ais? — Nervos in corde radices agere. — Quid ita? — Quia in eo placito omnis ferme consentit antiquitas. — Recte sane; sed, ni molestum est, disseca corpus. — Quid istoc† opus facto in re, de qua nemo est nostrum qui dubitet? — Attamen, ni piget, disseca; nam mihi, ut sum naturae religiosus, de eo scrupulus iniectus est: disseca quaeso. — Non quia necesse sit, sed, ut tibi mos geratur, fiat. — Merito te amo. Inspice nunc praecordia. Quid? ut superstitiosus aruspex extis inhias et pallescis. — Nullus quidem. — Ostende igitur nervorum a corde originem. Tenuissimae sunt fibrae, nostin? — Oculorum aciem effugiunt. Adhibe microscopium. — Tantundem egerimus. — Attamen adhibe. — Vereor ne mihi videndi sensus isto conspicillorum genere labefactetur. — Nihil pericli est: nos quotidie utimur; nec quicquam mali inde ortum. — Vide quo me inducas. — Quid nunc? nervorum stirpem in
corde perspicis? — Nihil magis. — Sum verus? Dixin tam tenuia esse fila, ut omnem obtutum† fallant? — Audio. — Sed da te mihi vicissim; inspice cerebrum, et, microscopio seposito, in summo cerebello glandulam, quam pinealem appellamus, observa. Spectastin? Quidni? Viden porro ut tenuissima filamenta in cervices deducuntur? unde nervi omnes per spinalem medullam in universum corpus diramantur. — Video etiam. — Quid nunc? Nonne fugit te ratio? — Nihil minus, nam stat alia animo a puero mihi imbuta sententia. —Quid, proh Dei atque hominum fidem, istud est, nisi interdiu solem de coelo tollere? Abigatis, quaeso, istam ab animo pervicaciam: et propriam boni viri ingenuitatem induite. Tandiu in aliqua sententia sistite, quandiu alia verisimilior non commonstretur: non est turpe dediscere, quando non est voluntarium errare. Pervicacia ab electione est, error ab imbecillitate naturae. Neve sitis, quaeso, ex isto contentiosorum hominum numero, quos illa omni societati exitiosa verba delectant: «Ais, nego; negas, aio». Dociles, rogo, sitis in omni vita: et illis verbis potius oblectemini: «Aio quidem; sed fac negem; dum melius mihi modo commonstres».
Postremo bona fides omnem dolum malum excludit, quem, si vere Aquillius diffinivit, «aliud agere, aliud simulare», certe dolo malo facit philologus, qui vix sex menses aut summum annum in graeca vel hebraea lingua exercitatus, iuxta ac Atticae vel Palestinae alumnus illa exclamat: — O si scires hebraee et Isaiae magniloquentiam nosses! o si graece et Platonis mel degustares! — Deus immortalis! Latinae linguae, a qua pauxillulum deflexam ac mutatam vernaculam loquimur, universum decennium non sat est addiscendae, ut eius venerem et genium assequamur, et Deus scit an quis nostrum sit omnino assecutus. Nam quis nostrum est, qui patavinitatem in Livio, gallicismos in Caesare animadvertat? Et tam brevi linguas a nostrate prorsus alias et omnino inter mortuas sapimus! Versatissimi in graeca latinaque lingua nostrorum temporum authores aiunt Homerum ad Virgilii exemplum collatum sordescere et ineptire, Demosthenem cum Cicerone compositum iacere, frigiscere.† Ah, auditores,
«nostras culpas», ut cum Sallustio dicam, «in negocia transferimus». Non sordescit Homerus, non iacet Demosthenes: nos aliud agimus, aliud simulamus. Nostra eius linguae ignoratio est, qua nescimus quanta sint verborum momenta, quales dictionis elegantiae, quae linguae rotunditas. Dum graeca lingua vigebat, et inter Graecos multum et diu versabantur Romani: Virgilius id unum affectavit, ut Roma suum haberet Homerum; Cicero in eo totus fuit, ut et Latio suus esset Demosthenes: et nos, graeca lingua prorsus extincta, haec et de Homero et Demosthene iudicia proferamus? De hebraea lingua, quod sit doctiorum et magis ingenuorum iudicium, paucis expediam. De ea unos sacros veterum Tabularum libros habemus: Hebraei grammaticas post annum Christi millesimum excogitarunt; sed quae vel veteribus versionibus vel Massoretharum authoritate vel Rabinorum coniecturis nitantur. Veterum versionum una nobis constat vulgata, quam seculorum Ecclesiae sui semper similis vetustas confirmavit. De reliquis versionibus ex earum antiquissima iudicate. Ea est septuagintaviralis, Ptolomaeo† Philadelpho, Aegypti rege, ducentis quinquaginta minimum annis a Babylonicae captivitatis postliminio confecta: qua aetate linguae sanctae usus diutina tot annorum servitute in Aegypto corruptus fuerit, et complurium vocabulorum elegantia et locutionum puritas interciderit, necesse est. Et satis patet† ex innumerislxx interpretum locis, ubi unam eandemque vocem varie admodum vertunt,† ut nec inter se, nec rei, qua de agitur, ullo modo conveniant. Ad haec adde librariorum vel oscitantiam vel linguae ignorationem, haereticorum falsandi artes et temporis denique iniurias. Massorethae puncta vocalia addiderunt, quo tempore recta linguae pronunciatio ignota erat. Rabinorum coniecturae, quam sint infirmae, cuique innotescet animadvertenti eos quamlibet vocum vel in una literula similitudinem quamlibet longinquam originem ducere, quasvis ineptas historias narrare, ut suas interpretationes confirment. Lexica, cum sint inde hausta, quam plurimis laborent viciis necesse est. Neque haec eo dico, quo vos a praeclarissimis utilissimisque eius generis linguarum studiis absterream: enitendum est, ut, quantum fieri possit, eas addiscatis; et quousque pervenire licet progrediamini:est quadam† prodire tenus, si non datur ultra.
Sed illud admoneo, ne nos id scire simulemus, quod revera nescimus. Dolo facit philosophus et aliud agit, aliud simulat, qui de ignoratis rebus certos obiectat gryphos, ut suam ignorantiam scientiae specie praetendat. — Quid est antipathia? — Virtus quaedam, qua una res non patitur alteram. — Ita te Deus amet, explica, ista virtus in quanam re posita est et locata? — Dicam: in quapiam qualitate occulta. — Id ipsum rogo, istam occultam qualitatem recludas. — Heic mutit, heic haeret. Ah dolo facit. Cur non, abstersa omni offucia, ingenue principio respondet: Nescio? — Alius mihi physicas res geometrice demonstrandas proponit. Cupio hercle, nam nihil prius, neque fortius. — Igitur has de corpore diffinitiones accipe. — Teneo. — Has porro de motu corporum regulas. — Factum. — Da haec quae postulo — Tua sunt. — Hinc geometrica methodo ab exploratis et indubiis semper proxima ex proximis colligentes progrediamur. — I prae, sequar. — Nonne corpora proiecta, non gravitate, quam dicunt, sed circumpulsu aëris deferri tam clare et aperte percipis, quam illud, quod omnis triangulus angulos habeat duobus rectis aequales? — Ita me Deus fortunet, non ita percipio. — Atqui concessa te tenent. — Ita quidem, quia omnium verisimillima. — Quin igitur iuxta mecum sentis? — Quia aliqua de motuRenati Carthesii regula falsa esse possit.Sed quid dixi possit? quando non una falsa a doctissimo Malebrancio deprehensa est. Quid simulamus et geometricas demonstrationes homini sanae mentis obtrudimus, quas non assequatur? eius instar hoc est, ut quis nullo ab oculis vicio laboret et vigilans, et in sole lucem non videat, quando ita mens ad verum, ut oculus, fertur ad lucem. Fateamur tandem aliquando nostram imbecillitatem naturae: in hoc studia valeant, ut hoc sciamus vel nescire vel admodum pauca scire. Gloriaris, philologe, omnem rem vasariam, vestiariam Romanorum nosse, et magis Romae, quam tuae urbis vias, tribus, regiones callere. In quo superbis? Nihil aliud scis, quam
figulus, coquus, sutor, viator, praeco Romanus. Te iactas, philosophe, principia rerum et caussas assecutum. In quo te iactas? In quo animos effers, ubi adversae sectae alius te putat errare?Addiscamus igitur verum studiorum usum, et sciamus vetitam primi parentis curiositatem in nobis esse vera rerum cognitione mulctatam. Hoc disciplinae doctos a vulgo distinguant. Utrique nesciunt: sed vulgus se scire putat, eruditus ignorare se noscat. Ita sapiens in omnibus verat, si omnia cum illa exceptione affirmet: «Aio, ni rectius, aut verisimilius obstet». Ita nunquam falletur, nec unquam fallet; ita nunquam ullam† stultorum profert† vocem: «Aliter putabam». Igitur literariam societatem omni abacta mala fraude agitemus, authorum virtutes lucro apponamus, cum virtutibus vicia compensemus; conferamus quid in commune de nostro; nec mutua socios nostros fraudemus opera;† neve plus profiteamur quam conferimus, contulisse. Vultis novam artem imitandi scriptorum virtutes? amate. Vultis novam rationem vitandi vicia? ne curiosi pervestigetis, et, si quae offendatis, aequi bonique consulite. Vultis evadere doctissimi, aeque et optimi? Conemini esse tales, quales videri velitis. Atque eo pacto societatis literariae ille multo uberrimus ad vos fructus proveniet, animi modestia, nequis supra suum modulum scire putet, et, omni profligata impostura, candide et syncere vitam vivat.