SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XLVII. DE RELATIONE REALI IN COMMUNI
SECTIO V. QUAENAM SIT ESSENTIA PROPRIAQUE DEFINITIO IPSIUS AD ALIQUID, SEU RELATIONIS PRAEDICAMENTALIS.

SECTIO V. QUAENAM SIT ESSENTIA PROPRIAQUE DEFINITIO IPSIUS AD ALIQUID, SEU RELATIONIS PRAEDICAMENTALIS.

1. Quae hactenus disputavimus, fere pertinent ad explicandam et definiendam quaestionem, an sit relatio realis praedicamentalis, de qua hic agimus; obiter tamen multa attigimus, ex quibus facilius nobis erit essentiam hujus relationis, et definitionem quam Aristoteles in hac re approbat, explicare.

Relationis praedicamentalis definitio .

2. Dicendum ergo est, relationem (de sola praedicamentali jam est sermo) esse accidens, cujus totum esse est ad aliud esse, seu ad aliud se habere, seu aliud respicere. Haec definitio sumitur ex Aristotele, in lib. Praedicamentor., c. de Ad aliquid, ubi duas designat definitiones eorum quae sunt ad aliquid, quae solum in uno verbo differunt. Prior est, ea esse ad aliquid, quae id quod sunt, aliorum esse aut ad aliquid aliquo alio modo dicuntur . Posterior est, ea esse ad aliquid, quorum esse est ad aliquid sese habere . Tota ergo differentia est in verbo illo, dicuntur . Quod quidem praesertim in usu philosophorum frequenter usurpari solet pro verbo essendi, ut ipsemet Aristoteles dixit, qualitatem esse, qua quales quidam dicuntur , et ideo multi volunt non esse admodum curandum de discrimine aut diversitate inter illas descriptiones. Nihilominus tamen juxta mentem Aristotelis constat illas esse diversas, et in priori verbum, dicuntur, sumptum esse cum rigore et proprietate, ac praeterea sub disjunctione in illa definitione positum esse, ea esse ad aliquid, quae id quod sunt aliorum sunt, vel aliquo modo aliorum esse dicuntur , ut indicetur non esse de ratione relationis ut sit ad aliud, sed ut sit vel dicatur; et hoc voluit Aristoteles in secunda definitione, corrigere, ut in propria definitione praedicamenti Ad aliquid solum relationes secundum esse, et non relativa secundum dici comprehendantur. Ex illa ergo posteriori definitione, nostra desumpta est, vel potius eadem est cum illa; solum enim majoris claritatis gra- /p. 806/ tia per quamdam proportionem generis et differentiae constituta et composita est.

3. Quod genus in definitione relationis . -- Accidens ergo positum est in illa definitione loco generis. Per quod imprimis excluduntur divinae relationes, quae non sunt accidentia, sed substantiae. Excluduntur deinde omnes substantiae creatae, quae relationes praedicamentales esse non possunt, ut ex dictis in praecedenti sectione constat. Excluduntur praeterea relationes rationis, quae proprie et simpliciter non possunt dici accidentia, cum accidens simplicter dictum sub ente reali contineatur. Nec probo quod Cajetanus, 1 p., 13, a. 7, significat, definitionem relativorum datam in praedicamentis communem esse relativis rationis et realibus, quia data est (inquit) de eis secundum quod important ad, et ita ut abstrahunt ab ente reali . Repugnat enim hoc Aristoteli, qui prius divisit ens reale, et unum ejus membrum posuit Ad aliquid, et postea hoc definivit. Deinde ex illa sententia sequitur, aut relationes rationis constitui in praedicamento Ad aliquid, aut definitionem illam latius patere quam suum definitum. Quamvis ergo Aristoteles non posuerit expresse in illa definitione nomen accidentis, illud tamen tacite subintelligit ex priori divisione entis in novem genera. Eo vel maxime quod etiam illa posterior particula, scilicet esse ad , proprie et in rigore sumpta, non convenit relationibus rationis, sed tantum per quamdam analogam imitationem seu proportionem, ut superius declaratum est. Et ideo per illam etiam particulam cum proprietate sumptam possent relationes rationis excludi, quae non tam sunt quam apprehenduntur esse ad aliquid.

4. Differentia in definitione relationis quae . -- Altera pars illius definitionis, quae locum differentiae habet, separat praedicamentum hoc a reliquis praedicamentis accidentium, nam illa cum sint absoluta, habent suum esse in alio, non vero ad aliud; quod proprium relationis. Statim vero insurgunt duae difficultates.

Prima difficultas circa definitionem .

5. Prima est, quia tota illa definitio competit relativis transcendentalibus, nam etiam scientia habet totum suum esse ad aliud. Ad quam difficultatem communiter responderi solet, hujusmodi entia exclusa esse ab Aristotele in secunda definitione, auferendo verbum illud dicuntur , quod erat in prima. Sed /col. b/ haec responsio non est consentanea doctrinae a nobis traditae in superiori sectione, nam hujusmodi entia, concepta etiam prout in se sunt, includunt in suis rationibus essentialibus habitudinem ad aliud; non ergo tantum dicuntur, sed vere sunt ad aliud; ergo etiam ablato a definitione verbo illo, dicuntur , vere illis competit definitio. Denique illud verbum solum est ablatum ad excludenda relativa secundum dici; ostendimus autem haec non esse relativa tantum secundum dici, sed etiam secundum suum esse; ergo non satis exclusa sunt. Existimo ergo hujusmodi transcendentales respectus excludendos esse per illam particulam, cujus totum esse est esse ad aliud , si in ea proprietate intelligatur, quam in fine praecedentis sectionis declaravimus. Nam illa entia, quae transcendentalem respectum includunt, non sunt ita ad aliud, ut totum suum esse positum habeant in puro respectu ad aliud, et ideo non respiciunt aliud sub pura ratione termini, sed sub aliqua alia ratione, et exercendo circa illud aliquod munus, ad quod hujusmodi res sunt per se institutae. At vero relatio quae hic definitur, habet totam suam essentiam in puro respectu ad aliud, et ideo illi specialiter convenit, ut totum illius esse ad aliud sit, tanquam ad purum terminum talis respectus, seu habitudinis.

Si relatio habet esse in, quomodo sit tota ad aliud .

6. Sed tunc insurgit secunda difficultas, quae praecedentem auget, nam haec posterior definitionis pars videtur repugnare priori; nam si relatio est accidens, ergo non potest totum esse illius consistere in habitudine ad aliud; necesse est enim ut aliquid ejus in subjecto sit, ut ea ratione accidens esse possit, cum accidentis esse sit inesse. Ad quam difficultatem respondent aliqui, cum dicitur relatio habere totum suum esse ad aliud, intelligendum esse de esse proprio relationis, ut sic, quod est esse ad, non de esse, quod habet commune cum caeteris accidentibus, quod est esse in. Et hinc ortum habuit opinio supra tractata de distinctione inter esse ad, et esse in relationis, et quod esse ad, ut sic, abstrahat ab omni esse reali, et de se commune sit univoce relationibus rationis, et realibus. Verumtamen haec responsio ex superius dictis contra praedictam sententiam satis refutata est. Primo, quia de ratione accidentis, prout in re ipsa existit, non solum /p. 807/ est quod insit secundum aliquam rationem genericam vel communem, sed etiam secundum propriam, et prout est talis forma in rerum natura; imo impossibile est quod forma informet vel afficiat secundum communem rationem, et non secundum aliquam propriam, cum hae rationes a parte rei non distinguantur. Secundo, quia alias relatio non tribueret subjecto proprium effectum formalem relativum, quia accidens non dat effectum formalem, nisi inhaerendo et afficiendo; si ergo relatio non inest secundum propriam rationem, non confert proprium et specificum effectum formalem. Tertio, quia si illud esse proprium relationis, quod dicitur esse ad, non inesset, nihil reale esset in rerum natura, et consequenter relatio praedicamentalis secundum proprium constitutivum ejus non esset reale quid. Unde merito D. Thomas, in 1, dist. 25, quaest. 1, art. 4, ad tertium, dicit, quod relatio realis secundum propriam quidditativam rationem ponit aliquid in eo cujus est relatio, quamvis illud quod ponit, non sit absolutum. Quod latius docuit in alio opere super primum Sentent. Ad Annibaldum, dist. 25, art. 4, ad 3, dicens: Quamvis relatio non ponat ex illo respectu aliquid absolutum, ponit tamen aliquid relativum, et ideo relatio est quaedam res; si enim secundum rationem relationis sive respectus non poneret aliquid, cum secundum suum esse, ratione cujus ponit aliquid inhaerens, non cadat in genere relationis, non esse aliquod genus entis.

7. Igitur ad difficultatem positam concedendum est, relationem secundum se totam esse accidens; haec enim ratio, ut in superioribus diximus, est quasi transcendentalis respectu novem praedicamentorum. Unde, cum dicitur totum esse relationis esse ad aliud, particula exclusiva ibi virtualiter contenta non excludit concomitantia, seu extrinsecas et transcendentales rationes; quare, sicut non excludit rationem entis realis, ita nec rationem accidentis et inhaerentis. Solum ergo excludit esse absolutum, et indicat, esse relationis ut sic non sistere in subjecto, quod suo modo afficit seu denominat, sed illud ordinare ad terminum, et in hoc positam esse totam formalem rationem relationis. Itaque, licet similitudo, verbi gratia, secundum totam rationem suam etiam relativam conci- /col. b/ pienda sit ut forma afficiens rem quam denominat similem, tamen tota illius affectio in hoc posita est, quod illam rem ordinat seu refert ad aliam, et in hoc sensu dicitur totum esse relationis esse ad aliud se habere.

8. Objectio .– Dissolvitur .– Dices, hoc commune esse formis illis seu modis realibus et absolutis includentibus respectum transcendentalem; scientia enim ita inest et afficit scientem, ut illum suo proprio modo ordinet ad objectum scibile, neque aliter possit suum formalem effectum exercere; et idem est de potentia, unione, et similibus. Respondetur concedendo in hoc esse aliquam similitudinem et proportionem, propter quam hae formae dicuntur includere aliquem respectum secundum esse, licet transcendentalem. Differentia vero est illa eadem saepe tacta, quod relationes praedicamentales consistunt in puro respectu; aliae vero formae vel qualitates dant proprium aliquod esse absolutum, exercendo aliquod munus, ad quod natura sua ordinantur, in quo propterea includunt alquam habitudinem, et ideo non ita habent totum suum esse ad aliud, sicut relationes praedicamentales.

Essentia relationis sitne apta actu vel aptitudine referre .

9. Ultimo vero objici potest, quia si relatio in abstracto consideretur, ut est forma quaedam referens subjectum vel fundamentum ad terminum, sic non est de ratione ejus ut actu referat, sed ut sit apta referre; ergo non consistit totum esse ejus in esse ad terminum. Patet consequentia, quia esse ad terminum importat actuale exercitium (ut sic dicam) talis habitudinis ad terminum. Antecedens vero patet, tum quia communis ratio accidentis non est actu efficere, sed aptitudine; tum etiam quia potest mens concipere relationem integram, ut afficientem subjectum, et ut nondum referentem. Quomodo etiam Theologi aiunt, in divinis concipi paternitatem ut constituentem primam personam et quasi adhaerentem illi, prius quam referentem; ergo non consistit ratio relationis in actuali respectu.

10. Respondetur falsum esse antecedens; nam res non constituitur apta referri per relationem ut sic, sed per fundamentum proximum relationis; proprius autem effectus formalis relationis est actu referre. Alias nec distingueretur, etiam secundum rationem formalem, a fundamento, nec requireret coexis- /p. 808/ tentiam termini, nec vere diceretur totum esse ejus positum esse in respectu ad aliud.

11. Ad primam ergo probationem antecedentis respondetur primo, aliud esse considerare an effectus formalis accidentis sit constituere actu tale, aliud vero an de essentia accidentis sit actu exercere suum effectum formalem; haec enim duo distincta sunt. Vere enim dicimus, effectum formalem albedinis esse constituere actu album, et non tantum aptitudine, quanquam absolute non sit de essentiali ratione albedinis, ut actu conferat talem effectum formalem. Unde etiam dici potest quod, licet de ratione albedinis, simpliciter loquendo, non sit constituere actu album, tamen de ratione albedinis ut afficientis et informantis subjectum, est constituere actu album. Sic igitur in praesenti in hoc posteriori sensu dicimus, formalem effectum relationis esse actu referre, quia hoc est quod ipsa per se primo confert formaliter subjecto, quod suo modo afficit.

12. Relationis essentia sita est in actuali affectione subjecti .– Addo vero deinde, non omni accidenti commune esse aptitudine tantum afficere, sed quaedam esse de quorum essentiali conceptu est, ut non possint in rerum natura esse quin afficiant, ut de modis accidentalibus in superioribus diximus. Relationes ergo in hoc posteriori ordine continentur, quia non possunt esse in rerum natura, quin actu referant, eo quod non possint ab omni subjecto separatae conservari, quia in re non distinguuntur a suis proximis subjectis, ut ostensum est. Quanquam non desint qui contrarium doceant, ut Major, in 4, dist. 12, quaest. 3; Ledesm., 1 p. quarti, quaest. 28, a. 2, dub. 4; qui aiunt posse Deum conservare paternitatem, verbi gratia, creatam sine proprio subjecto, vel per se separatam, vel in alio subjecto. Putant enim paternitatem esse rem omnino distinctam a caeteris, et ideo consequenter loquuntur, praesertim quoad priorem partem. Nam quoad posteriorem impossibile apparet quod haec paternitas ponatur in eo qui non genuit hunc filium; alias vel constitueret patrem eum qui non genuit, vel inhaereret alicui cui non daret suum effectum formalem; utrumque autem impossibile est. Sicut autem verius est, relationem non esse rem distinctam a fundamento, ita etiam verius esse non posse ab illo separatam, vel per se conservari. Quod si interdum distinguitur realiter relatio a subjecto remoto, eatenus id est, quatenus /col. b/ fundamentum proximum relationis est aliqua res distincta a subjecto remoto. Unde eatenus etiam potest talis relatio conservari separata a tali subjecto, quatenus illa res, quae est fundamentum ejus, potest sine illo subjecto conservari. Tunc autem relatio sic conservata afficit suum fundamentum per modum subjecti, et illud actu refert, quo modo quantitas consecrata est aequalis alteri, et albedo separata, esset similis alteri, et ita nunquam potest esse actu relatio, quin actu referat ad aliud.

13. Ad alteram probationem respondetur, impossibile esse concipere relationem cum suo effectu formali plene ac proprie concepto, quin concipiatur ut actu referens; sicut impossibile est concipere albedinem cum suo effectu formali integre concepto, quin concipiatur ut constituens actu album, quia non potest res integre concipi sine eo quod est de essentiali ratione ejus. Contingit tamen aliquando ut intellectus noster, concipiens aliquam formam ut afficientem, non concipiat distincte, proprie ac integre effectum formalem ejus, sed tantum confuse, sistendo in hac communi ratione afficendi, vel inhaerendi; nam quia haec ratio est quasi transcendens, et inclusa in quolibet modo seu differentia formae, ideo potest tota forma, ut afficiens, confuse tantum concipi quoad effectum suum; ut si quis concipiat albedinem secundum se totam esse formam adhaerentem subjecto, et informantem illud, non quidem concipiet illam ut constituentem actu album, non quia ille non sit effectus formalis albedinis, sed quia diminute et confuse concipit effectum ejus. Ad hunc ergo modum potest concipi relatio secundum se totam ut afficiens vel adhaerens, aut constituens quidpiam, etiamsi non intelligatur ut actu referens, non quia effectus formalis relationis non sit actu referre, sed quia tunc non concipitur effectus formalis relationis proprio et adaequato conceptu, sed confuso et communi. Atque ita nobis contingit, quando in divinis concipimus paternitatem ut priorem actu referendi ad Filium; de qua re latius Theologi disputant.