SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XLV. DE CONTRARIETATE QUALITATUM
SECTIO PRIMA. QUID SIT OPPOSITIO, ET QUOTUPLEX

SECTIO PRIMA. QUID SIT OPPOSITIO, ET QUOTUPLEX

1. Variae divisiones oppositionis .— Oppositio duobus modis accipi potest: primo, generaliter pro quacumque diversitate vel repugnantia rerum seu extremorum. Et hoc modo idem est oppositio quod diversitas et distinctio. Alio vero modo sumitur oppositio magis stricte et proprie pro repugnantia inter certa et definita extrema et peculiari habitudine inter ea inventa. Atque hoc modo ea quae diversa sunt ac distincta seu repugnantia distingui possunt in ea quae sunt proprie opposita et quae proprie opposita non sunt et solent vocari disparata. Atque hoc posteriori modo sunt inter se repugnantes variae formae substantiales, ut infra dicemus. Similiter duae differentiae dividentes genus sunt hoc posteriori modo oppositae; unde et aliquando ab Aristotele appellantur contrariae propter positivam repugnantiam quam includunt. Prior vero oppositio propria est, de qua in praesenti agimus; nam in alia generalitate sumpta, idem est quod diversitas, de qua in disp. VII sufficienter diximus.

Quid oppositio in genere sit eiusque divisio in positivam et negativam oppositionem

2. Ex his vero colligere licet oppositionem ut sic nullam rem aut realem modum addere rebus quae oppositae dicuntur, sed solum posse addere aut negationem aut respectum, vel realem vel rationis. Ad quod explicandum, advertendum est duplex distingui posse genus huius oppositionis. Unum inter extrema positiva, aliud inter extremum positivum et negativum. Non potest autem dari tertium membrum, scilicet, oppositio inter extrema negativa, tum quia realis oppositio, de qua agimus, debet habere reale fundamentum in altero saltem extremorum; tum etiam quia una negatio per se et ratione sui non repugnat alteri. Nam, licet una negatio possit cadere in aliam, vel in privationem, et ut sic repugnent respectu eiusdem, ut esse caecum et non esse caecum, tamen illa oppositio est ratione affirmationis inclusae in altero extremorum, et ita semper alterum extremum vel virtualiter vel formaliter positivum est. Unde dicta oppositio contradictoria est, de cuius ratione est ut alterum extremum sit positivum; ut in dicto exemplo, cum homo dicitur esse caecus, unum virtute affirmatur, scilicet, habere capacitatem videndi, aliud negatur, scilicet, habere visum. Cum ergo dicitur idem homo non esse caecus, vel negatur habere capacitatem videndi, vel virtute affirmatur habere visum. Omnis ergo oppositio est aut inter duo extrema positiva aut inter positivum et negativum.

3. Illa ergo oppositio quae est inter extrema positiva, supra ipsa extrema nihil addit nisi negationem, quod unum non est vel potest esse aliud aut simul cum alio. Haec tamen negatio fundatur in peculiari natura et conditione talium extremorum, ratione cuius potest etiam oppositio addere relationem realem unius ad aliud, nisi alioqui ipsamet oppositio in relatione consistat, ut statim dicam. Quod autem haec oppositio nihil aliud sit, constat, tum quia nihil aliud est necessarium, immo nec intelligi potest in huiusmodi oppositis; tum etiam quia formae oppositae vel contrariae per seipsas et non per aliquod additum contrariae sunt; ergo oppositio nihil eis addit praeter negationem vel respectum quibus talis eorum natura declaratur. Unde, cum dicimus oppositionem nihil addere supra extrema positiva, intelligendum est de ipsis formis seu extremis formaliter sumptis. Denique, haec oppositio est species quaedam diversitatis seu distinctionis, teste Aristotele, X Metaph.; diversitas autem seu distinctio solum addit negationem vel respectum supra res distinctas, ut constat ex dictis supra in disp. IV et VII; ergo.

4. At vero, quando oppositio ex altero extremo negativa est, si sumatur dicens respectum inter opposita, magis est oppositio rationis quam rei, quia, cum alterum extremum nihil sit aut ens rationis, non potest relatio esse rei, sed rationis. Unde etiam negatio quam addere potest talis oppositio supra extremum positivum magis est negatio rationis quam realis; album enim opponitur non albo, quia ab illo necessario distinguitur eique repugnat, atque ita album necessario infert negationem non albi; negatio autem negationis dicitur negatio rationis potius quam rei, ut supra tetigimus, disp. IV, sect. 1. Hae igitur oppositiones quae ex altero extremo negativae sunt, in re solum ponunt in altero extremo positivo fundamentum oppositae negationis, quae in re nihil est, sed suum quasi esse est destruere et tollere aliud extremum positivum. Ex his igitur satis constat quid sit oppositio, et ex parte etiam quotuplex sit.

Divisio negativae oppositionis in privativam et contradictoriam

5. Rursus vero subdistinguenda sunt singula ex illis membris in duo alia, ut perficiatur quadrimembris divisio tradita ab Aristotele, tum in Praedicamentis, nnn in X Metaph. Oppositio enim negativa subdividitur in contradictoriam et privativam, quae ita inter se differunt sicut negatio et privatio inter se. Ad intelligendam autem hanc divisionem et membra eius, advertendum est de contradictione dupliciter nos loqui posse, scilicet, vel dialectice seu complexe, ut sic dicam, vel physice, realiter seu incomplexe. Priori modo contradictio est oppositio inter propositionem affirmativam et negativam eiusdem de eodem, quarum altera universalis sit, altera particularis, vel ambae singulares cum aliis conditionibus logicalibus. Et huiusmodi contradictio, quatenus est formaliter in intellectu inter iudicia eius, non est oppositio contradictoria in dicta divisione contenta, sed est potius contrarietas, nam est oppositio inter extrema positiva et absoluta, nimirum inter assensus intellectus, qui dum ad contradictoria obiecta tendunt, inter se contrarii sunt. Quod si non sit sermo de assensibus, sed de propositionibus tantum apprehensivis, illae dicuntur oppositae, non tamquam res, sed tamquam signa, quia significant vel repraesentant res oppositas. Quod suo modo invenitur etiam in propositionibus vocalibus et scriptis. Obiecta vero talium propositionum, quatenus complexe significantur et concipiuntur, sunt quidem contradictorie opposita; tamen, sicut in re non habent illum modum complexionis, sed prout obiective sunt in intellectu et ab actu illius denominantur, ita proportionali modo habent illam oppositionem; ideoque illa contradictoria oppositio magis pertinet ad entia rationis quam rei.

6. Atque, ut hoc obiter dicamus, idem proportionaliter est de contrarietate complexa, quae inter propositiones universales, affirmativam et negativam, intercedere dicitur, cui etiam adiungitur subcontrarietas, quae impropriissima est oppositio, quia secundum rem non affirmatur aut negatur idem de eodem, sed solum secundum modum concipiendi aut significandi. Non solent autem dialectici numerare inter oppositiones propositionum privativam, quia oppositionem attendunt iuxta qualitatem copulae affirmativam vel negativam; si tamen ex solis praedicatis attenderetur, hae duae propositiones: Petrus est caecus, Petrus est videns, essent privative oppositae; cum enim non possint esse simul verae, aliquam oppositionem habere necesse est. Illa vero non potest esse alia nisi praedicta. Tamen, quia copula est veluti forma propositionis et in illa non habent formalem oppositionem, ideo propositiones illae ut sic non dicuntur simpliciter oppositae, sed secundum quid dici possunt de opposito extremo, quod eodem modo accidere potest in extremis contrarie et relative, immo et contradictorie oppositis. Sed de dialecticis oppositionibus haec sufficiant.

7. Oppositio contradictoria ut distinguatur a privativa .— In praesenti ergo sermo est de contradictione incomplexa, quae intervenit inter quamcumque formam vel naturam et negationem eius, quae a privativa oppositione in hoc distinguitur, quod privativa oppositio connotat habitudinem ad subiectum capax talis formae. Unde formaliter seu respective eamdem rationem oppositionis habent, nimirum quod impossibile est formam et carentiam formae eidem secundum idem et simul convenire. Quod principium ac fundamentum tam est per se notum, ut nulla indigeat probatione vel defensione, quamquam Aristoteles de illo late disserat in IV Metaph. Nec de hoc duplici genere oppositionis plura hoc loco addere oportet, praeter ea quae de comparatione eorum cum contrariis sequenti sectione dicemus. Nam intelligentia harum oppositionum tota posita est in explicandis rationibus privationis et negationis ac differentiis earum, de qua re dicturi sumus ex professo in disputatione ultima huius operis, sect. 4, quia privatio et negatio inter entia rationis numerantur.

Divisio positivae oppositionis in respectivam et contrariam

8. Quid oppositio relativa.— Quid contraria .— Tandem oppositio positiva distinguitur in relativam et contrariam. Oppositio relativa est inter extrema relationum, ut inter patrem et filium, etc.; de qua dicturi sumus inferius, disp. XLVII, sect. 16, in fine; supponit enim multa quae ibi tractaturi sumus de natura relationis. Oppositio contraria est inter positiva extrema et absoluta, directe inter se repugnantia in eodem subiecto, de cuius definitione et proprietatibus in sequenti sectione dicturi sumus late. Nunc solum est advertenda differentia quam inter contraria et relative opposita notavit D. Thomas, q. 7 de Potentia, a. 8, ad 4, nimirum, quod relative opposita non semper sunt inaequaliter perfecta, scilicet quoad oppositas relationes. Quod quidem in relationibus creatis manifeste constat, si sint mutuae et aequiparantiae; in non mutuis enim non potest fieri haec comparatio, cum in altero extremo nulla sit relatio realis; in relationibus autem creatis disquiparantiae, semper altera invenitur minus perfecta, ut inductione patet in relatione patris et filii, maioris et minoris, et similibus. Et ratio est quia fundamentum talium relationum semper est in altero extremorum cum aliqua imperfectione, aut saltem cum minore perfectione. Solum in relationibus increatis, etiamsi disquiparantiae sint, invenitur aequalitas propter oppositam rationem. At vero in contrarie oppositis semper alterum est minus perfectum quam aliud, vel ob generalem rationem quod sub eodem genere specie differunt, quae autem sic differunt, sunt inaequaliter perfecta, vel ob specialem naturam contrariorum, quorum unum semper est potentius alio.

9. Quae differentia multo magis intercedit inter privative opposita vel contradictorie, respectu relativorum, nam etiam in illis, cum alterum extremum negativum sit, semper est minus perfectum quam suum oppositum. Immo ait D. Thomas, citato loco, ideo ideo hanc conditionem in contrariis etiam reperiri, quia unum includit negationem alterius. Quae ratio difficilis est, quia hoc commune esse videtur utrique contrariorum, scilicet, includere negationem alterius, vel fundamentaliter in se, vel causaliter respectu subiecti. Nisi intelligamus unum contrariorum semper tale esse ut per modum negationis et defectus ad alterum comparetur. Propter quod interdum Aristoteles alterum contrariorum privationem appellat, ut nigredinem respectu albedinis, aequivoce tamen respectu privationis ut constituit privativam oppositionem.

10. Sufficientia divisionis oppositionis in quatuor genera .— Atque ex praedicta divisione cum duplici subdivisione facile colligi potest sufficientia illius vulgatae divisionis in quatuor genera oppositionum. Nam inter oppositionem positivam et negativam non potest medium excogitari magis quam inter negationem et affirmationem, ut satis explicuimus. Rursus negativa oppositio duobus tantum modis intelligi potest, scilicet, vel simpliciter vel cum determinatione seu connotatione talis subiecti. Positiva autem oppositio aut est absoluta aut solum ex aliquo respectu: inter quae etiam medium inveniri non potest. Sic ergo tantum consurgunt dicta quatuor oppositionum genera.

Qualis sit dicta divisio

11. Dubitari vero hic potest an haec omnia genera oppositionum aeque et univoce participent communem oppositionis rationem. Nam Simplicius, Boetius et alii in Postpraedicament., ita sentiunt; alii vero analogiam constituunt, ut Albertus ibi, et D. Thomas, Opusc. 48, tract. de Interpretatione, c. 8. Res tamen est parvi momenti et ideo omitto rationes quae in utramque partem facile excogitari possunt. Formaliter tamen rationem oppositionis considerando, non videtur dubium quin ratio oppositionis per se primo conveniat contradictioni seu negativae oppositioni. Unde contraria et relativa in tantum sunt opposita †1 in quantum unum includit aliquo modo negationem alterius, et ita videtur intercedere analogia secundum quamdam attributionem. Nec refert quod contrarie et relative opposita maiorem realitatem habeant a parte rei, quia formalis ratio oppositionis non tam attenditur ex entitate quam ex negatione quam addit oppositio ut sic. Et huic sententiae favet Aristoteles, X Metaph., c. 7, dicens contradictoriam oppositionem esse omnium maximam. At vero comparando contradictionem ad privativam oppositionem, non est inter ea propria analogia, quia neque est formalis diversitas in ratione oppositionis, ut diximus. Dicitur tamen negatio pura maiorem oppositionem constituere quam privatio, quasi extensive, quia negatio dicit absolute illam oppositionem respectu cuiuscumque, privatio vero respectu determinati subiecti. Et ideo Aristot., X Metaph., c. 7, dixit privationem esse quamdam contradictionem. Comparando autem contraria et relativa inter se, illa videntur opposita simpliciter, haec secundum quid, quia illa absolute opponuntur, haec tantum respectu eiusdem. Unde illa etiam inter se pugnant, et quantum ex se est, sese expellunt formaliter vel effective; illa vero, licet distinctionem requirant, non tamen proprie pugnant, sed potius unum requirit existentiam alterius, ut notavit D. Thomas, dicta q. 7 de Potentia, a. 8, ad 4; dicuntur etiam ad convertentiam, quod proprium illorum est inter omnia opposita, ut notavit Aristoteles in Postpraedic., c. de Oppositis.

12. Obiectioni satisfit .— Dicet tandem aliquis: unum contrarium magis distat ab alio quam sola negatio; magis enim distat album a nigro quam non album; ergo est inter illa maior oppositio. Unde contrarietas infert contradictionem, non vero e contra. Respondetur illud in tantum esse verum in quantum cum uno contrario coniuncta est negatio alterius; unde comparatio fit inter duas oppositiones simul sumptas cum altera tantum, et ideo mirum non est quod illa appareat maior, seu potius multiplex. At vero praecise ac formaliter falsum est assumptum. Nam negatio immediate, per se ac formaliter destruit rem totam et cum illa nullam habet convenientiam, sed distant tamquam ens et non ens, et ideo adaequate dividunt ens, neque inter ea medium inveniri potest. Non est autem ita in formis contrariis, quia unaquaeque immediate ponit aliquid in subiecto, in quo convenit cum sua contraria; et deinde causaliter et quasi mediate expellit illam, et ideo simpliciter est maior prior repugnantia. Cuius etiam signum esse potest, quia illa quae contradictorie opponuntur non possunt simul coniungi in eodem, etiam de potentia Dei absoluta; contraria vero possunt, ut inferius dicemus.