• Titles
  • Subjects
  • Languages
  • Search
  • Contact
  • Set Language


collapse sectionExport a Citation collapse section Print View
hide main text show main text
just this volume show all volumes
  • Edition Information
  • Volume 25. Disputationes Metaphysicae
    collapse section Collapse All | Expand All  expand section
      expand section
    disputationes metaphysicae
      expand section
    disputatio I. de natura primae philosophiae seu metaphysicae
      expand section
    disputatio II. de ratione essentiali seu conceptu entis
      expand section
    disputatio III. in tres sectiones distribut. de passionibus entis in communi et principiis eius.
      expand section
    disputatio IV. de unitate transcendentali in communi
      expand section
    disputatio V. de unitate individuali eiusque principio
      expand section
    disputatio VI. de unitate formali et universali
      expand section
    disputatio VII. de variis distinctionum generibus
      expand section
    disputatio VIII. de veritate seu vero, quod est passio entis
      expand section
    disputatio IX. de falsitate seu falso
      expand section
    disputatio X. de bono seu bonitate transcendentali
      expand section
    disputatio XI. de malo
      expand section
    disputatio XII. de causis entis in genere
      expand section
    disputatio XIII. de materiali causa substantiae
      expand section
    disputatio XIV. de causa materiali accidentium
      expand section
    disputatio XV. de causa formali substantiali
      expand section
    disputatio XVI. de formali causa accidentali
      expand section
    disputatio XVII. de causa efficienti in communi
      expand section
    disputatio XVIII. de causa proxima efficienti eiusque causalitate, et omnibus quae ad causandum requirit
      expand section
    disputatio XIX. de causis necessario et libere seu contingenter agentibus; ubi etiam de fato, fortuna et casu
      expand section
    disputatio XX. de prima causa efficienti primaque eius actione, quae est creatio
      expand section
    disputatio XXI. de prima causa efficienti et altera eius actione, quae est conservatio
      expand section
    disputatio XXII. de prima causa et alia eius actione, quae est cooperatio seu concursus cum causis secundis
      expand section
    disputatio XXIII. de causa finali in communi
      expand section
    disputatio XXIV. de ultima finali causa, seu ultimo fine
      expand section
    disputatio XXV. de causa exemplari.
      expand section
    disputatio XXVI. de comparatione causarum ad sua effecta
      expand section
    disputatio XXVII. de comparatione causarum inter se
      expand section
    disputatio XXVIII. de prima divisione entis in infinitum simpliciter et finitum et aliis divisionibus quae huic aequivalent
      expand section
    disputatio XXIX. de deo primo ente et substantia increata, quatenus ipsum esse ratione naturali cognosci potest
      expand section
    disputatio XXX. de primo ente, quatenus ratione naturali cognosci potest quid et quale sit
      collapse section
    disputatio XXXI. de essentia entis finiti ut tale est et de illius esse eorumque distinctione
       
    sectio prima. an esse et essentia entis creati distinguantur in re
       
    sectio II. quid sit essentia creaturae, priusquam a deo producatur
       
    sectio III. quomodo et in quo differant in creaturis ens in potentia et in actu, seu essentia in potentia et in actu
       
    sectio IV. an essentia creaturae constituatur in actualitate essentiae per aliquod esse reale, indistinctum ab ipsa, quod nomen habeat et rationem existentiae
       
    sectio V. utrum praeter esse reale actualis essentiae sit aliud esse necessarium, quo res formaliter et actualiter existat
       
    sectio VI. quae distinctio possit inter essentiam et existentiam creatam intervenire aut intelligi
       
    sectio VII. quidnam existentia creaturae sit
       
    sectio VIII. quas causas, fraesertim intrinsecas, habeat creata existentia
       
    sectio IX. quae sit proxima efficiens causa existentiae creatae
       
    sectio X. quos effectus habeat existentia, et in quo differat in hoc ab essentia
       
    sectio XI. quarum rerum sit existentia, et an simplex vel composita sit
       
    sectio XII. utrum essentia creata sit separabilis a sua existentia
       
    sectio XIII. qualis sit compositio ex esse et essentia, qualisve compositio sit de ratione entis creati
       
    sectio XIV. an de ratione entis creati sit actualis dependentia et subordinatio ac subiectio ad primum et increatum ens
       
    notes
      expand section
    disputatio XXXII. de divisione entis creati in substantiam et accidens
      expand section
    disputatio XXXIII. de substantia creata in communi
      expand section
    disputatio XXXIV. de prima substantia seu supposito eiusque a natura distinctione
      expand section
    disputatio XXXV. de immateriali substantia creata
      expand section
    disputatio XXXVI. de substantia materiali in communi
      expand section
    disputatio XXXVII. de ratione essentiali accidentis in communi
      expand section
    disputatio XXXVIII. de comparatione accidentis ad substantiam
      expand section
    disputatio XXXIX. de divisione accidentis in novem summa genera
      expand section
    disputatio XL. de quantitate continua
      expand section
    disputatio XLI. de quantitate discreta et coordinatione praedicamenti quantitatis et proprietatibus eius
      expand section
    disputatio XLII. de qualitate et speciebus eius in communi
      expand section
    disputatio XLIII. de potentia et actu
      expand section
    disputatio XLIV. de habitibus
      expand section
    disputatio XLV. de contrarietate qualitatum
      expand section
    disputatio XLVI. de intensione qualitatum
      expand section
    disputatio XLVII. de relatione reali in communi
      expand section
    disputatio XLVIII. de actione
      expand section
    disputatio XLIX. de passione
      expand section
    disputatio L. de praedicamento quando, et in universum de durationibus rerum
      Francisco Suárez, Opera Omnia :: Volume 25. Disputationes Metaphysicae :: DISPUTATIO XLII. DE QUALITATE ET SPECIEBUS EIUS IN COMMUNI




    • Titles
    • Subjects
    • Languages
    • Search
    • Contact
    • Set Language


    collapse sectionExport a Citation collapse section Print View
    hide main text show main text
    just this volume show all volumes
    • Edition Information
    • Volume 25. Disputationes Metaphysicae
      collapse section Collapse All | Expand All  expand section
        expand section
      disputationes metaphysicae
        expand section
      disputatio I. de natura primae philosophiae seu metaphysicae
        expand section
      disputatio II. de ratione essentiali seu conceptu entis
        expand section
      disputatio III. in tres sectiones distribut. de passionibus entis in communi et principiis eius.
        expand section
      disputatio IV. de unitate transcendentali in communi
        expand section
      disputatio V. de unitate individuali eiusque principio
        expand section
      disputatio VI. de unitate formali et universali
        expand section
      disputatio VII. de variis distinctionum generibus
        expand section
      disputatio VIII. de veritate seu vero, quod est passio entis
        expand section
      disputatio IX. de falsitate seu falso
        expand section
      disputatio X. de bono seu bonitate transcendentali
        expand section
      disputatio XI. de malo
        expand section
      disputatio XII. de causis entis in genere
        expand section
      disputatio XIII. de materiali causa substantiae
        expand section
      disputatio XIV. de causa materiali accidentium
        expand section
      disputatio XV. de causa formali substantiali
        expand section
      disputatio XVI. de formali causa accidentali
        expand section
      disputatio XVII. de causa efficienti in communi
        expand section
      disputatio XVIII. de causa proxima efficienti eiusque causalitate, et omnibus quae ad causandum requirit
        expand section
      disputatio XIX. de causis necessario et libere seu contingenter agentibus; ubi etiam de fato, fortuna et casu
        expand section
      disputatio XX. de prima causa efficienti primaque eius actione, quae est creatio
        expand section
      disputatio XXI. de prima causa efficienti et altera eius actione, quae est conservatio
        expand section
      disputatio XXII. de prima causa et alia eius actione, quae est cooperatio seu concursus cum causis secundis
        expand section
      disputatio XXIII. de causa finali in communi
        expand section
      disputatio XXIV. de ultima finali causa, seu ultimo fine
        expand section
      disputatio XXV. de causa exemplari.
        expand section
      disputatio XXVI. de comparatione causarum ad sua effecta
        expand section
      disputatio XXVII. de comparatione causarum inter se
        expand section
      disputatio XXVIII. de prima divisione entis in infinitum simpliciter et finitum et aliis divisionibus quae huic aequivalent
        expand section
      disputatio XXIX. de deo primo ente et substantia increata, quatenus ipsum esse ratione naturali cognosci potest
        expand section
      disputatio XXX. de primo ente, quatenus ratione naturali cognosci potest quid et quale sit
        expand section
      disputatio XXXI. de essentia entis finiti ut tale est et de illius esse eorumque distinctione
        expand section
      disputatio XXXII. de divisione entis creati in substantiam et accidens
        expand section
      disputatio XXXIII. de substantia creata in communi
        expand section
      disputatio XXXIV. de prima substantia seu supposito eiusque a natura distinctione
        expand section
      disputatio XXXV. de immateriali substantia creata
        collapse section
      disputatio XXXVI. de substantia materiali in communi
         
      sectio prima. quae sit essentialis ratio substantiae materialis, et an eadem omnino sit cum ratione substantiae corporeae
         
      sectio II. utrum essentia substantiae materialis consistat in sola forma substantiali, vel etiam in materia
         
      sectio III. utrum substantia materialis sit aliquid distinctum a materia et forma simul sumptis, et unione earum
         
      notes
        expand section
      disputatio XXXVII. de ratione essentiali accidentis in communi
        expand section
      disputatio XXXVIII. de comparatione accidentis ad substantiam
        expand section
      disputatio XXXIX. de divisione accidentis in novem summa genera
        expand section
      disputatio XL. de quantitate continua
        expand section
      disputatio XLI. de quantitate discreta et coordinatione praedicamenti quantitatis et proprietatibus eius
        expand section
      disputatio XLII. de qualitate et speciebus eius in communi
        expand section
      disputatio XLIII. de potentia et actu
        expand section
      disputatio XLIV. de habitibus
        expand section
      disputatio XLV. de contrarietate qualitatum
        expand section
      disputatio XLVI. de intensione qualitatum
        expand section
      disputatio XLVII. de relatione reali in communi
        expand section
      disputatio XLVIII. de actione
        expand section
      disputatio XLIX. de passione
        expand section
      disputatio L. de praedicamento quando, et in universum de durationibus rerum
        expand section
      disputatio LI. de "ubi"
        expand section
      disputatio LII. de situ
        expand section
      disputatio LIII. de habitu, ut quoddam genus accidentisconstituit
        expand section
      disputatio LIV. de entibus rationis

    SUBSCRIBER:


    past masters commons

    Annotation Guide:

    All Collections > Francisco Suárez, Opera Omnia > Volume 25. Disputationes Metaphysicae > disputatio xlii. de qualitate et speciebus eius in communi > sectio V. utrum divisio qualitatis in quatuor species sufficiens sit
    cover
    Francisco Suárez, Opera Omnia
    cover
    Volume 25. Disputationes Metaphysicae
    DISPUTATIO XLII. DE QUALITATE ET SPECIEBUS EIUS IN COMMUNI
    SECTIO V. UTRUM DIVISIO QUALITATIS IN QUATUOR SPECIES SUFFICIENS SIT

    Id=suarez_la/suarez_la.25.xml;chunk.id=suarez.dm.312;toc.id=suarez.dm.415;brand=default;query-prox=" target="_top" class="tocExpandCollapseLink">expand section
    disputatio LI. de "ubi"
      expand section
    disputatio LII. de situ
      expand section
    disputatio LIII. de habitu, ut quoddam genus accidentisconstituit
      expand section
    disputatio LIV. de entibus rationis

    SUBSCRIBER:


    past masters commons

    Annotation Guide:

    All Collections > Francisco Suárez, Opera Omnia > Volume 25. Disputationes Metaphysicae > disputatio xl. de quantitate continua > sectio VII. utrum locus sit vera species quantitatis continuae ab aliis distincta
    cover
    Francisco Suárez, Opera Omnia
    cover
    Volume 25. Disputationes Metaphysicae
    DISPUTATIO XL. DE QUANTITATE CONTINUA
    SECTIO VII. UTRUM LOCUS SIT VERA SPECIES QUANTITATIS CONTINUAE AB ALIIS DISTINCTA

    hide table of contentsshow table of contents
    previous previous next next

    SECTIO VII. UTRUM LOCUS SIT VERA SPECIES QUANTITATIS CONTINUAE AB ALIIS DISTINCTA

    1. In loco quot inveniantur .— Suppono sermonem esse de loco corporum, in quo tria possunt considerari. Primum est spatium illud seu intervallum quod corpus replet et occupat sua quantitate. Secundum est praesentia quam corpus ipsum habet in tilla spatio. Tertium est superficies ultima corpor continentis. Quartum addit Scot., Quodl. q. 11, scilicet, relationem continentis, quae est in loco respectu locati, in qua putat rationem loci positam esse. Nos vero, quod ad praesens attinet, hanc relationem omisam facimus, quia vel nihil est, vel posterior est et resultans ex circumscriptione loci; quia de illa satis notum est non esse speciem quantitatis.

    Spatium non est quantitas

    2. De primo autem supra nominato a tiqui philosophi putarunt intervallum hoc quod a nobis concipitur inter parietes huius aulae, esse veram quantitatem et dimensiones quasdam a corporibus separatas, ut Aristotele habemus in IV Phys., ubi Philopon., in digress. de loco, refert stoicos academicos in ea fuisse sententia, a qua ipse non dissentit. Iuxta eam tamen sententiam illud spatium non videtur esse species quantitatis distincta a praecedentibus, quia in illis dimensionibus non esset aliud extensionis genus praeter longitudinem, latitudinem, vel profunditatem.

    3. Merito tamen Aristoteles eam sententiam reiicit, et cum eo omnes interpretes, praesertim Commentator, D. Thom., Albertus, et Themistius, IV Phys., text. 36; Simplicius, text. 40. Tum quia vel illae dimensiones essent separatae ab omni substantia, et hoc repugnat accidentibus ex natura rei, ut loquimur. Vel si essent in substantia corporea, illa non esset locus, sed potius locatum quid. Tum etiam quia, utcumque essent illae dimensiones, si essent vera quantitas, potius impedirent ingresum alterium corporis in huiusmodi intervallum. Quapropter ut huiusmodi intervallum possit corpore compleri, potius concipiendum est ut ex se carens omni reali dimensione. De quo spatio sic concepto certum est non esse ens reale positivum, et consequenter non esse speciem quantitatis. Quod, praeter dicta, est nobis evidens, quia illud spatium non est aliquid creatum, aut temporale, sed eo modo quo esse concipitur aeternum est; non potest ergo esse verum ac reale ens. An vero possit locus appellari, quaestio forte est de nomine, sed ad nos nunc non spectat. Item an sit tantum fictitium aliquid et imaginarium, vel aliquo modo dici possit vere esse, dicemus inferius, disputantes de ubi et de entibus rationis.

    Praesentia in spatio non est quantitas

    4. De secundo, id est, de praesentia illa, seu modo existendi quem habet corpus in spatio quod replet, nunc etiam non agimus, sed supponimus hoc non pertinere ad praedicamentum quantitatis, sed ad speciale praedicamentum ubi, de quo infra dicturi sumus. Habet quidem huiusmodi praesentia in corporalibus rebus extensionem, ratione cuius quanta dici potest. Sed tamen non ex se, sed ex subiecti quantitate talem habet extensionem; qua ratione supra, sect. 1, adnotabamus praesentiam rei spiritualis in spatio divisibili non esse proprie quantam, etiam si aliquo modo divisibilis sit, quia ex subiecto non habet extensionem nec divisibilitatem. Quocirca, sicut alia accidentia quae sunt in corpore quanto, licet extendantur ad quantitatem subiecti non tamen habent proprias quantitates, sed sunt quanta per accidens, ita hic modus praesentiae, quoad extensionem quam habet ex parte subiecti, est quoddam quantum per accidens a quantitate subiecti, non tamen constituit propriam speciem quantitatis. An vero per habitudinem aut spatium habeat ex se propriam aliquam extensionem quae possit quantitas appellari, declarabitur sectione sequenti, simul cum extensione motus.

    De superficie continente versatur quaestio

    5. De tertio igitur, id est, de superficie continente, praecipue tractatur quaestio. Et ratio difficultatis est quia Aristoteles, IV Phys., c. 4, concludit hanc superficiem esse verum ac realem locum. Et tamen in praedicamento quantitatis numerat locum inter species quantitatis continuae, et distinguir illum a tribus speciebus supra numeratis. Et ratione probari potest, quia esse formam intrinsecam et extrinsecam sunt rationes sufficientes ad distinguendas species, immo interdum etiam ad distinguenda praedicamenta, ut patet in actione et passione. Sed locus distinguitur a superficie, ut forma extrinseca ab intrinseca; nam superficies, ut terminat proprium corpus cui inhaeret, habet rationem intrinsecae formae et est una ex tribus speciebus supra numeratis; ut autem circumscribit et continet aliud corpus, habet se ut forma extrinseca eius; ergo ut sic constituit distinctam speciem, quae ad genus quantitatis pertinet, quia confert locato quamdam extensionem extrinsecam, ratione cuius et est mensura eius, et illi est aequalis, quae sunt proprietates quantitatis.

    6. In contrarium autem est quia Aristot., in V Metaph., c. 13, in numerandis speciebus quantitatis continuae locum omittit. Propter quod omnes fere auctores in hoc conveniunt, sub aliqua ratione dividi quantitatem continuam et permanentem adaequate in illas tres species, ac proinde rationem illam quantitatis loco minime convenire. Laborant autem multi in conciliandis his testimoniis aristotelicis.

    Prima opinio refertur et improbatur

    7. Et pervulgata quidem distinctio est, quantitatem posse considerari aut in ratione mensurae, aut in ratione extensionis seu divisibilitatis. Et priori quidem modo dicitur locus numerari inter species quantitatis, quia est mensura extrinseca; posteriori autem modo non est species quantitatis, quia non habet peculiarem extensionem, neque illam locato confort. Verumtamen distinctio non est necessaria, neque prior pars eius veritatem continet. Primo quidem, quia iam ostensum est rationem mensurae nullo modo esse essentialem quantitati, nec secundum illam posse distingui species eius. Quin etiam, ostendimus rationem mensurae non posse alicuius rei aut praedicamenti essentiam constituere. Nam si sumatur in actu, est denominatio extrinseca ab actu animae; si vero sumatur aptitudine, supponit in re propriam naturam, ratione cuius est apta ut per eam alia cognoscatur, quae aptitudo nihil addit entitati rei, sed connotat aliquid extrinsecum, ut in passionibus entis et in aliis saepe declaratum est.

    8. Unde argumentor secundo, nam superficies ut intrinsece terminat proprium corpus, non est mensura eius, quia non notificat quantitatem eius, sed potius, quantum est ex se, reddit illud mensurabile; ergo sub ratione mensurae non potest distingui specie a loco. Immo esse mensuram, saltem aptitudine, non est alio modo proprietas superficiei, nisi quatenus alteri corpori potest aliquo modo coaptari, quo modo non tantum locus potest assumi ut mensura locati, sed etiam locatum loci; sicut enim per capacitatem vasis quantitates aquarum mensuramus, ita per quantitatem aquae interdum mensuramus quantitates distinctorum vasorum. Et hoc modo non solum per superficiem, sed quodammodo per totam corporis imlem quantitatem alterius mensuramus, quod maxime conspicitur in ponderibus. Unde oporteret corpus etiam in duas species distinguere. Quod si dicatur pondus non mensurari per quantitatem, sed per gravitatem, quae est qualitas, oportebit vel ob illam rationem mensurae aliud genus accidentis constituere, vel certe concedere illam esse peculiarem speciem quantitatis, quia licet gravitas sit qualitas, tamen non mensurat, nisi ut aliquo modo quanta est, sicut de tempore aliqui dixerunt, ut infra videbimus. Simile argumentum fieri potest de linea, quia, licet nos non utamur lineis indivisibilibus ad mensurandum, tamen cum quantitatem panni ulna mensuramus, per se non utimur nisi sola longitudine; unde illa non est proprie mensura loci; constituet ergo distinctam speciem. Ratio ergo mensurae nullo modo distinguit species quantitatis; sed sicut in communi est proprietas generis, ita determinatis modis est proprietas singularum specierum.

    Alia opinio improbatur

    9. Alii ergo distinguunt de quantitate intrinseca et extrinseca, et dicunt superficiem continentem respectu locantis esse terminum intrinsecum, respectu vero locati esse extrinsecum terminum, et ita distinguunt diversas species quantitatis extrinsecae et intrinsecae. Et iuxta hanc sententiam videntur locus et superficies distingui etiam in ratione extensionis; nam locatum quodammodo extrinsece extenditur ad extensionem loci, unde etiam illi configuratur. Sed haec etiam distinctio non est conveniens. Nulla enim est quantitas extrinseca, si vere ac proprie de quantitate loquamur; nam per extrinsecam quantitatem nullo modo extenditur aliena substantia vel quantitas. Quod enim locatum dicitur coextendi loco, non est quia formaliter per illum extendatur, sed solum per iuxtapositionem, quo modo etiam locus extenditur iuxta exigentiam locati, et interdum locus se accommodat seu configuratur locato potius quam e converso, ut cum aqua circumdat arborem vel columnam; unde id non provenit ex ratione loci aut locati, sed ex eo quod unum corpus est liquidum et facile cedit, aliud vero resistit. Atque eadem ratione, esse terminum extrinsecum commune est tam locato quam loco, et non constituit propriam aliquam vel specialem rationem quantitatis, aut alicuius accidentis, nisi fortasse alicuius relationis, quia esse terminum extrinsecum non est informare vel efficere, sed vel esse iuxtapositum, vel obsistere alteri ne ultra progrediatur.

    Locus non est propria quantitatis species

    10. Duplex loci continentis consideratio .—Dicendum ergo absolute censeo locum non esse peculiarem speciem quantitatis distinctam a reliquis, sed vel nullo modo pertinere ad quantitatem, vel ad summum esse proprietatem quamdam superficiei aut superficierum. Declaratur et probatur, nam dupliciter potest considerari locus: uno modo, ut aptitudine tantum continens aut locans aliud; alio modo, ut actu locans, et actu circumscribens aliud. Priori modo, quamvis in re ipsa non detur locus cum ea aptitudine sine actu, quia non datur realis locus vacuus, absolute tamen non involvit repugnantiam, et praeterea potest facile secundum eam praecisam rationem a nobis considerari, quomodo vacuum definitur esse locum vel superficiem aptam repleri corpore et illo carentem. Hoc ergo modo locus in re nihil addit superficiei, sed declarat quamdam aptitudinem quam superficies per seipsam habet, vel si (ut volunt aliqui) de ratione loci est ut sit superficies concava, ad summum addet quamdam figuram; in ratione tamen quantitatis nullam differentiam addere potest, aut speciem constituere. Sicut quod superficies sit apta ad recipiendam albedinem, aut ut possit esse aequalis vel inaequalis, solum dicit proprietatem superficiei, ratione distinctam. Et optimum exemplum est de veste, quae secundum superficiem suam apta est peculiari modo circundare et denominare vestitum, quae aptitudo requirit quidem peculiarem figuram, nihil tamen addit ad praedicamentum quantitatis per se pertinens, sed ad summun includit vel supponit aptitudinem illam, ut quamdam proprietatem superficiei, ratione distinctam. Et pari modo, in superficie rei locatae seu locabilis, potest considerari aptitudo quaedam, ut circumscribatur loco, etiamsi actu non circumdetur extrinseca superficie, ut de ultima sphaera caelesti dici solet. De qua aptitudine proportionaliter etiam dici poterit requirere specialem figuram, nimirum convexam; non tamen constituere specialem rationem quantitatis; sed ad summum explicare proprietatem cuiusdam superficiei ultimae, ratione distinctam ab illa. Sic igitur aptitudine tantum consideratus locus, in ratione quantitatis solum dicere potest proprietatem quamdam ratione distinctam a superficie ultima. Dixi autem superficiei aut superficierum , quia non est de ratione huiusmodi loci ut sit una superficies continua; nam, licet arbor aut homo partim aqua partim aere circumdetur, unum locum habere censetur constantem ex duabus superficiebus inter se contiguis. Immo, quatenus locus debet esse immobilis, teste Aristotele, superficies variae sibi succedentes in eadem distantia ad polos dicuntuur esse idem locus numero, quod etiam declarat locum physicum non esse speciem quantitatis continuae; tum quia ipse per se non postulat continuitatem, tum etiam quia nulla quantitas est illo modo immobilis.

    11. Posteriori autem modo considerando locum, ut actu circumdantem, denominantem locatum, multo minus potest speciem quantitatis constituere; nam vel talis species est quantitas corporis locantis, aut corporis locati; si locantis, non est nisi superficie, nam illa denominatio locantis nullam extensionem aut magnitudinem illi corpori addit, neque aliquid aliud ad rationem quantitatis pertinens, sed ultra explicatam aptitudinem, addit solum propinquitatem alterius corporis vel rationem ad illud. Nec vero locus ipse

    circumstans potest dici quantitas corporis circumdati, quia licet in eo supponat quantitatem, non tamen addit ullum extensionis genus, ut supra declaratum est. Unde nec formaliter confert effectum ullum ad quantitatem pertinentem. Quocirca, etiamsi demus superficiem circumscribentem comparari ad corpus circumscriptum aliquo modo ut formam extrinsecam eius, et ut sic habere rationem aliquam, quamvis impropriam, accidentis, tamen sub ea ratione non potest pertinere ad praedicamentum quantitatis. Primo, quia quantitas dicit accidens verum ac proprium, et consequenter intrinsece ac proprie inhaerens; locus autem circumstans, non nisi improprie et per analogiam potest dici accidens corporis circumdati. Secundo, quia effectus formalis quantitatis, quam supra explicuimus, est primo diversus ab illo quasi effectu, vel potius denominandi modo quem habet corpus circumstans in circumscriptum. Et hoc etiam optime declarat exemplum de veste supra allatum; nam revera etiam vestit secundum ultimam superficiem, et ut sic est forma extrinseca, quae ut sic non pertinet ad praedicamentum quantitatis, sed ad aliud. Simileque est de albedine gypsi comparata ad ipsum, vel ad parietem gypsatum; nam respectu gypsi, quod album denominat, comparatur ut forma inhaerens et ut sic est propria qualitas; respectu vero parietis, quem denominat dealbatum, comparatur ut forma adiacens et denominans solum medio corpore adiuncto, et ideo ut sic non pertinet ad praedicamentum quantitatis. Ad quod autem praedicamentum omnes hae denominationes pertineant dicemus infra explicando preedicamenta ubi et habitus.

    Ad fundamenta contrariae sententiae

    12. Aristoteles in Praedicamentis quas species assignarit quantitati .— Ad Aristotelem ergo in Praedicamentis respondetur ibi non examinasse exacte propriam rationem quantitatis et specierum eius, sed eas species numerasse quae in aliorum ore circumferebantur, et multi satis probabiliter censent ibi per locum, intellexisse spatium, quod antiqui putabant propriis dimensionibus plenum esse. Ad rationem autem iam responsum est superficiem continentem consideratam ut formam extrinsecam non pertinere ad quantitatem, nec conferre formaliter aliquam extensionem corpori circumscripto, sed vel efficiendo, vel resistendo, conferre ad terminationem eius. Quomodo, ut dixi, etiam locatum potest ad ipsum locum comparari, et gladius dividens dici potest terminare partes divisas. Quod autem hic locus possit esse aequalis et assumi ut mensura, non fundatur in propria ratione loci aut formae extrinsecae, sed in propria ratione quantitatis et superficiei. Cuius signum est quia etiam locatum, ratione suae superficiei, habet quod possit esse aequale et assumi etiam in mensuram ipsius ioci, si quantitas locati notior sit, ut supra declaravimus.


    previous previous SECTIO VII. UTRUM LOCUS SIT VERA SPECIES QUANTITATIS CONTINUAE AB ALIIS DISTINCTA next next

    © Copyright 1989-2025 InteLex. All Rights Reserved.
    InteLex, NLX and PAST MASTERS are trademarks of InteLex Corporation.