SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XVIII. DE CAUSA PROXIMA EFFICIENTI EIUSQUE CAUSALITATE, ET OMNIBUS QUAE AD CAUSANDUM REQUIRIT
SECTIO VII. UTRUM CAUSA EFFICIENS ESSE DEBEAT IN RE DISTINCTA A RECIPIENTE UT AGERE POSSIT

SECTIO VII. UTRUM CAUSA EFFICIENS ESSE DEBEAT IN RE DISTINCTA A RECIPIENTE UT AGERE POSSIT

1. Quae conditiones inter agens et passum requisitae ad actionem .— Explicuimus principia per se agendi causarum creatarum; superest ut dicamus de conditionibus requisitis ad agendum, quae licet variae numerari soleant, tres tamen videntur graviores et difficiliores, et ad eas omnes aliae revocantur. Supponendum autem est omne agens creatum indigere passo ad actionem, quia, ut supra dictum est et infra etiam ostendetur, non agit creando, sed ex praesupposita materia. Conditiones ergo requisitae ad agendum exigendae non sunt inter causam et effectum; sic enim non erunt requisitae ad agendum, sed consequentes actionem. Sunt ergo praerequisitae inter agens et passum seu inter causam efficientem et materialem. Prima igitur conditio est distinctio necessaria inter agens et passum. Secunda, propinquitas necessaria, supposita distinctione. Tertia dissimilitudo et proportio, quamquam haec tertia quodammodo ad rationem agendi pertinere videatur, ut postea videbimus.

2. Omitto conditionem existendi, quia, ut saepe dixi, hanc non reputo conditionem condistinctam in re ab agente seu principio agendi; unde merito dixit Aristoteles, IV Metaph., c. 4, text. 16 : Ea quae non sunt, quonam pacto aut loquentur aut ambulabunt? Praeterea, quia haec conditio includitur in omnibus aliis; nam si necesse est agens et passum esse propinqua, multo magis necessarium erit ut sint; quomodo enim erunt loco propinqua, quae in rerum natura non sunt? Item supra ostendimus ad agendum, etiam per resultantiam, non satis esse immediate antea fuisse; multo ergo evidentius est ad propriam efficientiam necessariam esse existentiam. Quod in naturali efficientia nemo negabit; id autem praesenti instituto sufficit, intelligendum autem est cum proportione, scilicet, ut quod per seipsum agit in se existat, quod vero tantum per instrumentum separatum agit virtualiter tantum in instrumento existat, quia solum per denominationem extrinsecam ab illo agere dicitur; illa autem virtualis existentia nihil est aliud quam quod instrumentum ipsum existat. Quam existentiam etiam in divinis instrumentis necessariam esse alibi ostendimus.

3. Omitto praeterea aliam conditionem quae in agente materiali solet requiri, scilicet, quod sit extensum et quantitativo modo existens. Haec enim conditio in tantum necessaria est his rebus ad agendum, in quantum intrinsece pertinet ad naturalem modum essendi earum; an vero, separato divinitus illo modo existendi, possint agere naturaliter, non tam est metaphysica quaestio quam theologica, quam satis attigimus in tomo III III part., disp. XIL, sect. prima.

Difficultas praesenti quaestionis et variae sententiae proponuntur

4. His suppositis, in haec sectione tractanda est prima conditio. In qua difficultas oritur primo ex multis exemplis, in quibus ostendi videtur non esse necessariam distinctionem in re inter agens et passum; primo ob naturales emanationes, nam ab eadem anima manat intellectus et in eadem recipitur. Secundo, in actionibus immanentibus cognoscendi, et praesertim amandi, nam eadem anima per eamdem voluntatem elicit amorem et recipit. Tertio, in motibus. physicis, nam gravia et levia se movent, et viventia proprius, et aqua se frigefacit, etc. Ultimo obstat ratio quia, licet illa conditio saepe intercedat in his quae agunt actione transeunte, quia illis naturale est agere in alia, tamen nulla est ratio quae necessaria exigat conditionem illam. Si enim aliqua esset, maxime illa vulgaris quia non potest idem simul esse in potentia ad recipiendum et in actu ad agendum; haec autem non videtur urgens, quia, ut Scotus argumentatur, potest esse in actu virtuali seu eminenti et in potentia formali, id est, habere vim eminentem ad efficiendam talem formam et capacitatem ad recipiendam formaliter illam; in hoc, enim nulla involvitur repugnantia. In contrarium vero est axioma illud ab Aristotele traditum, VII et VIII Physic.: Omne quod movetur ab alio movetur , quod adeo receptum est ut tamquam fundamentum et principium habeatur demonstrationis qua ostenditur Deum esse.

5. Aliquorum opinio .— In hac re quidam existimant hanc conditionem non esse necessariam in omnibus agentibus, licet in multis interveniat. Ita opinatur Scotus In I, dist. 3, q. 7, et In II, dist. 2, q. 10, et IX Metaph., q. 14; et ibi Antonius And., q. 1; Greg., In II, dist. 6, q. 1, a. 3; Iandun., VIII Phys., q. 12, qui nituntur argumentis factis. Quibus favet Comment., III de Caelo, com. 28, dicens idem posse a seipso pati actione aequivoca. Alii frequentius indistincte acceptant axioma Aristotelis et hanc conditionem ut omnino necessariam in omni agente requirunt, non solum quoad transeuntes, sed etiam quoad immanentes actiones. Quod diserte declararunt Capreol., In I, dist. 3, q. 3; et Aegid., Quodl. III, q. 16, et Quodl. V, q. 15; Ferrar., I cont. Gent., c. 23, ubi tamen excipit efficientiam per naturalem resultantiam, quod fortasse (si consequenter loqueretur) non esset necessarium. Alii vero distinctionibus variis utuntur, ut in progressu explicabimus.

Nonnullae suppositiones ad quaestionis resolutionem

6. Agens non necessario a patiente distinctum supposito .— Primo ergo statuendum est non esse necessarium agens distingui supposito a passo recipiente. Hoc satis patet inductione facta; idque expresse docet Aristot., VII Phys., in princ., et VIII Phys., c. 4. Unde infert idem posse movere seipsum, si distinguatur in partem per se moventem et partem per se motam, quomodo ait animalia movere seipsa motu locali, et fere eodem modo movent sese viventia motu augmentationis; agunt enim directe in alimentum, quod in se convertunt et sibi uniunt, et ita augentur. Sic etiam non est inconveniens idem movere se per accidens, sicut movetur anima, moto corpore.

7. In eodem supposito varie agens a patiente distinctum .— Secundo supponendum est in eodem supposito agente in seipsum variis modis posse distingui agens a patiente. Primo, secundum diversas partes integrantes; secundo, iuxta diversas partes substantiales et essentiales, ut si per formam agat et per materiam recipiat, qui duo modi habere possunt locum in corporibus, non tamen universe in omnibus agentibus, prout nunc loquimur; nam etiam res spirituales agunt in se. Tertio possunt distingui ut saltem alia sit facultas agendi et alia recipiendi. Quae distinctio potest esse aut omnimoda et realis aut saltem ut includentis ab incluso, quorum omnium exempla postea afferemus.

8. Variae actiones de quibus est quaestio .— Tertio, distinguere oportet varias actiones et per singulas discurrere, ut ex omnibus generalem aliquam regulam colligere possimus. Inter actiones ergo primum numerari potest naturalis dimanatio seu resultantia; deinde motus physici ac materiales, qui ex genere suo actione transeunte perficiuntur, qui, claritatis gratia, distingui possunt in suas species: alterationis, augmentationis et motus localis; omitto generationem substantialem, nam per se notum est idem non posse generare seipsum. His adiungi potest motus localis spiritualium rerum seipsas moventium; is enim partim similis est motibus corporum, quia se habet tamquam actio transiens, partim est dissimilis, quia non est motus physicus, id est, extensus ex parte subiecti. Denique praeter has omnes est efficientia per actiones immanentes sensus aut appetitus, intellectus aut voluntatis.

Prima assertio de resultantia naturali

9. Dico ergo primo: in resultantia naturali, quamvis contingat proximum efficiens non esse distinctum a recipiente, tamen simpliciter ille effectus reducitur in efficientem causam distinctam a passo. Prior pars patet argumento superius facto de potentiis animae ab eadem fluentibus; nam, licet in anima distingui possit ratio agendi et recipiendi illas potentias, ut Ferrar. supra advertit, tamen, cum illa distinctio rationis tantum sit, nihil ad praesens refert, maxime quoad primam proprietatem, quae immediate a sola substantia resultat; nam secunda forte emanat mediante prima, licet proxime in substantia sola recipiatur, ut sentit D. Thomas, I, q. 77, a. 8. Atque idem est de substantia et potentiis angelorum. In rebus autem materialibus semper fere potest in re distingui principium efficiens (saltem ut quo) huius emanationis a ratione recipiendi proprietatem dimanantem; manat enim a forma, non tamen recipitur in illa, cum non sit forma subsistens, sed recipitur in materia vel in composito ratione materiae. Solum potest instari de quantitate, si fortasse manat ab entitate materiae et in ea recipitur, quod incertum est.

10. Posterior pars conclusionis constat ex superiori sectione; diximus enim proprietatem non manare a substantia vel essentia ut a principali agente, sed ut ab instrumento generantis; ergo ille effectus generanti tribuendus est ut principaliori causae. At vero generans distinctum est a genito et a potentiis eius. Dices reductionem huius effectus in generantem solum esse tamquam in causam remotam et per accidens, quae dedit formam, a qua facultates aliae manant; hic autem, ut supra dixi, non inquirimus reductionem per accidens, sed per se et in causam proximam; alias facile diceremus omne quod fit ab alio fieri, etiam distincto secundum suppositum; ab alio (inquam) vel qui proxime agat vel qui remote dederit virtutem operandi. Respondetur non esse hanc reductionem in causam per accidens, sed in causam principalem per se, primo quidem ex intentione et ordinatione naturae, nam virtus illa data est ut operetur tamquam instrumentum alterius, cuius vicem quodammodo gerit. Ut proiecta non per accidens, sed per se dicuntur moveri a proiiciente, qui impressit impetum, non solum quia dedit virtutem agendi, sed quia illam dedit cum hac habitudine ut esset instrumentum quod vice sui operaretur. Deinde, quando essentia non continet eminenter has facultates, sed tantum instrumentarie, probabile est requiri maiorem influxum generantis seu auctoris naturae quam si illa causa esset propria et principalis, cui omnino esset tribuendus effectus, quia hoc ipso quod principium proximum non continet formaliter neque eminenter effectum, non potest esse propria et adaequata causa eius, etiam in ratione causae proximae et principalis. Quare, si in tota aliqua specie non invenitur illa eminens virtus respectu proprietatum naturaliter consequentium ipsam, necesse est proprietatem quae est in genito fieri a simili proprietate quae est in generante aut manare a forma cum aliqua reductione ad auctorem totius speciei ut principaliter efficientem.

Secunda assertio de motu et actione physicis

11. Dico secundo: omnis causa efficiens, per motum physicum et actionem transeuntem distinguitur in re aliquo modo a materiali causa recipiente effectum. Haec conclusio est consentanea menti Aristotelis, qui forte nihil aliud intendit in citato loco, nam agit de motu physico rerum corporalium, in solis physicis motibus inductionem facit semperque in rationibus suis supponit talem motum habere partes ex parte mobilis. Et quoniam in motu alterationis et augmentationis minor est difficultas, in illis prius explicatur breviter conclusio. Nam inductione facta, nulla invenitur alteratio propria quae ab aliquo agente in seipsum per se primo fiat, id est, secundum eamdem partem; contingit quidem idem per unam partem alterare seipsum in alia, si sint dissimiliter affectae; tamen secundum eamdem non contingit, ut inductione in omnibus constat. Solum est vulgaris instantia de reductione aquae ad pristinam frigiditatem, et idem est de quacumque simile reductione; in superioribus enim ostendimus illam actionem non fieri ab agente extrinseco, sed ab intrinseco. Respondetur tamen illam actionem pertinere ad naturalem resultantiam, de qua in prima conclusione locuti sumus, et ideo solet illa actio tribui generanti, ut notarunt Capr., In II, dist. 6, q. 1, a. 3; Aegid., Quodl. II, q. 16; Henr., Quodl. XI, q. 6.

12. Et hinc facile constat in motu etiam augmentationis non agere idem in seipsum per se; nam ille motus non fit nisi praevia alteratione; sed alteratio non fit ab eodem in seipsum secundum eamdem partem; ergo neque augmentatio. Ratio autem a priori huius partis nulla alia esse videtur, praeter eam quam Aristoteles tetigit, scilicet, quia non potest esse idem secundum idem simul in actu et in potentia. Cui rationi valde obstat obiectio supra facta, quia procedit haec ratio ad summum de alteratione univoca, id est, procedente a qualitate eiusdem rationis, non vero de alteratione aequivoca, quae procedit a qualitate virtuali seu superioris rationis; nam tunc nulla esset contradictio quod eadem pars haberet qualitatem virtualem et careret formali, et ideo ageret in se. Propter quod Scotus et alii supra citati existimant rationem Aristotelis non esse universalem, quod est revera dicere non esse efficacem. Praesertim quia, ut infra videbimus, ipse utitur ea ratione etiam in motu locali, in quo actio semper est aequivoca; virtus enim motiva semper est alterius rationis a forma seu termino motus localis.

13. Per partem per se moventem et partem per se motam non intelligit Aristoteles formam et materiam .— Alii hac ratione utuntur: alteratio materialis quae fit a substantia materiali, procedit active a forma, nam materia non est principium agendi, recipitur autem in composito ratione materiae, quae est principium patiendi; atque ita, etiamsi contingat idem secundum eamdem partem integralem agere in seipsum, nihilominus distinguitur agens a patiente quoad principia agendi et patiendi. Sed haec ratio plane est contra mentem Aristotelis, qui non agit de principio formali quo; satis enim erat constans materiam et formam habere diversa munera in rebus corporalibus; sed agit de principio quod, vel integro vel saltem partiali, ut recte notavit D. Thomas, q. 22 de Veritate, a. 3, et constat ex VIII Phys., c. 4. Alioqui cum agit de motu gravium et levium, non oportuisset recurrere ad generans, sed ad formam efficientem et ad materiam recipientem motum. Neque in animalibus oportuisset distinguere partem per se moventem a parte per se mota, quod de partibus integrantibus aperte intelligit Aristoteles, ibid., text. 28. Nec denique ascendendo ad motum caeli, oporteret separatum motorem eius assignare, sed intrinsecam formam quae esset principium activum motus, et materiam quae esset receptivum.

14. Mens Aristotelis in hoc explicatur .— Iuxta mentem ergo Aristotelis dicendum estidem compositum materiale non posse alterare seipsum per se seu secundum eamdem partem integralem. Ratio autem huius ita reddi potest quasi declarando seu consummando primam rationem Aristotelis: quia si substantia habeat in aliqua parte qualitatem formalem et non virtualem, vel neutram habeat, non potest ad illam eamdem qualitatem se movere, ut optime probat ratio facta. Si vero habeat in illa parte qualitatem virtualem, aut qualitas etiam formalis est connaturalis eidem parti, vel est violenta vel neutra. Si est naturalis, semper habebit illam, quia proprietas connaturalis ab intrinseco semper convenit. Quod si talis fortasse sit ut violenter tolli aut minui possit, tunc ablato impedimento reducet se illa res ad statum connaturalem; tamen illud erit per modum resultantiae naturalis, et actio principaliter reducetur in extrinsecum principium, quod est generans. Si autem illa qualitas sit violenta, impossibile est ut eadem res per qualitatemn virtualem caloris seipsam formaliter calefaciat calefactione violenta et praeternaturali. Exemplum esse potest piper, quod vim habet calefaciendi linguam aut ventrem, et tamen non potest calefacere seipsum, quia talis calefactio esset sibi violenta. Huius autem ratio non facile redditur. Quod enim quidam aiunt, naturae lege cautum esse ne quid sibi interitum aut incommodum paret, non videtur satisfacere; nam idem vivens, dum ab intrinseco corrumpitur, sibi interitum parat; earum autem videtur referre quod hoc sit secundum diversas partes, per unam alterando aliam, vel per eamdem secundum diversas qualitates. Et ratione patet, nam illa qualitas virtualis est sufficiens ad efficiendam formalem in subiecto capaci, et naturaliter ac necessario agit; ergo si subiectum in quo est virtualis qualitas est capax formalis et caret illa, ex necessitate naturae efficiet illam in se, neque ob illam naturae legem potest continere actionem suam, nisi aliunde impediatur, quia non est agens liberum.

15. Adde nonnullos sentire calidum naturale in viventibus exsiccare seipsum et consumere naturale humidum, non solum secundum diversas partes, sed etiam secundum eamdem, ut videre licet in Aegid., Quodl: II, q. 17, ubi tamen ait illam consumptionem humiditatis fieri per resultantiam naturalem nimiae siccitatis ex calore nativo. Sed id censeo impossibile; nam, cum illa actio sit violenta, non potest resultare naturaliter ab intrinseco, quia est implicatio in adiecto, quia violentum est quod est ab extrinseco, passo non conferente vim. Unde censeo id quod supponit Aegid. esse falsum et impossibile, nimirum, quod eadem pars animalis homogenea, id est, secundum se totam eodem modo disposita, modo sibi connaturali, per calorem sibi nativum, sive formalem sive virtualem, minuat humiditatem sibi connaturalem seipsam violenter exsiccando, quia impossibile est quod eadem forma in eadem parte materiae requirat dispositiones aut formaliter aut eminenter repugnantes; alias in seipsa et in sua inclinatione involveret repugnantiam.

16. Ratio ob quam virtualis qualitas suum subiectum non alteret.— Si ergo aliqua substantia, vel tota vel in aliqua parte, habet calorem, verbi gratia, virtualem in tanta intensione, puta ut quatuor, vel simul necessario habebit tantumdem calorem formalem sibi connaturalem, vel certe tale habebit temperamentum talemque dispositionem naturalem ut resistat et impediat ne illa qualitas virtualis suam formalem actionem in eadem parte exerceat; et hac ratione nihil potest seipsum secundum eamdem partem ab intrinseco alterare violenta alteratione. Quod maxime declaratur in his mixtis quae habent virtuales qualitates activas primarum; nam illae supponunt temperamentum accommodatum primarum qualitatum et aliarum dispositionum quae ad illas consequuntur; ergo fieri non potest ut in eadem parte dissolvatur tale temperamentum per intrinsecam actionem illius facultatis virtualis. Et hoc confirmat exemplum illud de pipere; ita enim est dispositum et affectum aliis qualitatibus et dispositionibus, ut eius calor virtualis non habeat vim calefaciendi ipsum ultra connaturalem gradum caloris quem requirit quatenus tale mixtum est. Alii existimant non oportere aliam rationem reddere nisi quia qualitas non est activa in subiecto in quo est, etiamsi nulla alia conditio desit. Sed hoc mihi non probatur, quia est manifesta petitio principii; huius enim causam et rationem investigamus.

17. Ad idem probandum alia ratio .—Alia vero ratio reddi potest cur piper non calefaciat se, nimirum, quia fortasse non habet vim totalem seu integram calefaciendi, nisi aliunde iuvetur. Constat enim experientia applicatum manui non calefacere, sed indigere aliqua excitatione vel alteratione et aliqua commixtione cum intrinseco calore animalis, et idem dici potest de vino et similibus. Unde, quamvis nulla ex his rebus per se sola seipsam alterare possit sua qualitate virtuali, tamen, postquam incipit ab extrinseco alterari et cum extrinseco agente coniungi, nullum est inconveniens quod consequenter adiuvet ad sui alterationem aut corruptionem; iam enim integrum alterans satis distinctum est a patiente. Sic igitur alteratio violenta nunquam potest esse eiusdem in seipsum per qualitatem virtualem.

18. Alteratio indifferens semper est ab extrinseco.— Alteratio autem indifferens, id est, nec violenta nec naturalis, esse non potest in eo qui habeat qualitatem virtualem ad talem alterationem faciendam, quia illa qualitas naturaliter ac necessario agit quantum potest; ergo vel invenit in subiecto suo dispositionem naturalem repugnantem suae actioni, et sic eius actio esset violenta, vel nullam invenit repugnantem dispositionem, et sic dimanatio erit naturalis, quia est ab interna et nativa qualitate et ex intrinseca naturae necessitate. Unde, si qua datur alteratio vel actio ad qualitatem indifferens, ut est illuminatio in aere, semper ac necessario est ab extrinseco agente. Et ratio est clara, quia si sit ab intrinseca forma, vel immediate vel mediante aliqua qualitate connaturali eidem formae, iam non erit indifferens, sed connaturalis, illa qualitas.

19. Ratio adaequata pro conclusione.— Idem in potentia et in actu etiam virtuali esse non posse, qualiter verum.— Ex his ergo omnibus ita concluditur ratio: Omnis qualitas vel est violenta vel naturalis vel indifferens. Si sit violenta et indifferens, evidenter est ab extrinseco agente. Si vero sit naturalis, est a generante, vel si dicatur esse ab intrinseco, est per naturalem dimanationem, de qua non est sermo in hac conclusione. Accommodando autem hunc discursum ad rationem Aristotelis, dicendum est illud principium non potest esse idem simul in potentia et in actu esse verum, etiam de actu virtuali, adhibita duplici limitatione. Una est ut sit sermo de actu qui est principium motus physici et mere naturalis, ut excludamus actiones immateriales et vitales, de quibus nunc non est sermo. Alia est ut intelligatur de re existente in suo naturali statu; nam in praeternaturali statu contingit quidem esse in actu virtuali et potentia formali, ut est in aqua calida, quae virtute est frigida; tamen actio illius virtutis solum est naturalis resultantia et tribuitur extrinseco agenti, ut dictum est. Unde si quis velit non vocare hanc continentiam virtualem, sed instrumentalem, prior moderatio satis erit.

20. Ex his facile est conclusionem probare in motu locali, applicando discursum factum et inductionem, quae ex Aristotele, citato loco, in hunc modum fieri potest. Aut corpus movetur naturaliter, aut violenter, aut motu indifferenti. Secundo et tertio modo semper motus provenit a causa extrinseca; sub his enim duobus membris comprehendimus omnes motus quos Aristoteles praeter naturam appellavit, sive sint contra naturam, quos violentos vocamus, sive sint omnino extra debitum seu extra principium intrinsecum propriae naturae, ut est motus circularis ignis in propria sphaera, et si quis est alius similis. Motus autem naturalis aut est animalium se moventium aut rerum inanimatarum in propria loca tendentium. In utrisque autem distinguitur efficiens a patiente; nam corpora inammata a generante moventur ad sua loca naturalia; in animalibus vero distinguitur pars per se movens a parte per se mota, et ita non se movet totum nisi quasi per accidens.

Difficultas de motu gravium et levium

21. Circa quam inductionem tres praecipue difficultates occurrunt. Prima est illa vulgaris de motu gravium et levium; sed quia illa pure physica est et, licet magna contentione tractetur inter diversimode opinantes, vix potest esse in ea dissensio nisi in modo loquendi, ideo, omissis argumentis, annotabo breviter punctum difficultatis et quomodo in ea sentiendum et loquendum censeam. Multi ergo absolute dicunt gravia et levia a seipsis moveri in sua loca: Scot. In II, dist. 2, q. 10; Gregor., dist. 6, q. 1, a. 3; Mairon., dist. 14, q. 6; Abulensis, Matth. XXII, q. 224; Buridan., Iandunus, Niphus, Saxon., VIII Phys. Alii existimant haec corpora mere passive se habere ad hos motus; moveri autem vel a caelo, vel attracta a suis locis naturalibus, vel a medio seu a loco contrario expellente. Haec et alia referunt Richardus, In II, dist. 14, a. 2, q. 4; Zimara, II de Anima, text. 54; Gregorius supra; quae ut improbabilia omitto. Communis ergo sententia est moveri principaliter a generante. Sumitur ex Aristot., cit. loc., praesertim VIII Phys., a text. 29, et IV de Caelo, c. 3; et idem sentit Commentator, his locis, quamvis interdum varius esse videatur. Idem tenet D. Thomas, eisdem locis, et I, q. 18, a. 1, et I cont. Gent., c. 97; Caietan., et Ferrariensis, his locis; et Capreol., In II, dist. 6, a. 3; Aegid., Quodl. V, q. 16; Albert., VIII Phys., tract. II, c. 4. Et frequentius expositores, VIII Phys. Et haec sententia recte explicata vera est; multi tamen etiam thomistae in ea explicanda valde errant.

22. Varii modi explicandi communem et veram opinionem .— Quidam enim ita existimant hanc motionem esse a generante ut in ipso mobili nulla sit intrinseca virtus activa motus, sed solum naturalis potentia passiva, ratione cuius illis debetur talis motus. Contra quam sententiam sunt evidentes rationes Scoti et aliorum, quia est evidens generans non posse immediate imprimere hunc motum per formam aut qualitates quas in se habet absque qualitate indita ipsi mobili, a quo effective manet ille motus, quia contingit non esse generans vel ita esse distans ut non possit immediate movere. Alii vero distinctione utuntur; nam quando grave (inquiunt) immediate postquam genitum est incipit moveri deorsum, tunc immediate movetur a generante, ipso passive tantum se habente, quia tunc potuit generans per se imprimere motum. At vero quando grave movetur aliquo tempore transacto post generationem, tunc aiunt non moveri a generante, sed a se active. Ita Soncin., IX Metaph., q. 8; et tribuit Commentatori; et idem sequuntur Caietan. Thiennensis, VIII Phys.; et Paulus Venetus, in Summ. de Caelo, c. 24. Sed apud me est distinctio improbabilis, tum quia hic motus semper est eiusdem rationis et ab eodem principio naturali fit, tum etiam quia, etsi grave incipiat moveri immediate post instans suae generationis, nondum movetur intrinsece a generante, quia nondum est motus; immediate autem post illud instans, et fieri potest ut generans iam non sit, vel saltem paulo post, adhuc durante motu; et quamvis sit, tamen immediate post instans generationis iam distat a re genita; suppono enim generans in suo loco manere; ergo non potest per se immediate efficere motum in genito. Ergo solum dicitur movere, quia in instanti generationis impressit impetum, quo immediate post movetur; ille autem impetus non est nisi gravitas; quidquid enim aliud fingatur, vanum est. Quia generans per se non imprimit nisi quod per se consequitur generationem; generationem autem rei gravis per se non consequitur nisi gravitas, quantum ad praesens attinet; ergo a gravitate intrinseca ipsius gravis fit tunc ille motus, eodem modo quo fit post quodlibet tempus. Estque id maxime consentaneum rationi, cum gravitas semper sit eadem et eamdem habeat virtutem, et distantia temporis sit impertinens.

23. Resolvitur difficultas .— Aristoteles gravium et levium motum attribuit levitati aut gravitati ut proximo principio .— Dicendum est ergo quotiescumque res inanimata tendit in suum locum naturalem, intrinsecam gravitatem vel levitatem esse principium efficiens proximum, non vero principale, illius motus. Hoc fere est evidens experientia et rationibus factis contra priores modos explicandi communem sententiam. Item, quia cum motus per se ac necessario conveniant his corporibus, necesse est assignare aliquod principium activum illius motus, per se etiam ac necessario illis conveniens; nullum autem est aliud praeter intrinsecam formam et gravitatem; nam generans, ut dicebamus, contingit omnino non esse, vel valde distare, et reliquae omnes causae vel nullae sunt, vel saltem sunt mere contingentes. Et haec est sine dubio sententia Aristotelis; nam lib. VIII Phys., e. 4, text. 32, cum distinxisset duplicem potentiam, remotam, scilicet, et proximam, subdit: Frigidum potestate calidum est; cum autem mutatum est, ignis est; comburit vero, nisi quidquam prohibeat et obstet ; et addit: Non secus se res habet in gravi et levi, namque ex gravi fit leve, ut ex aqua aer, hoc enim potestate erat primum et iam est leve, protinusque aget, nisi aliquid impediat . Et infra: Sed si id quod impedit amotum fuerit, aget . Et IV lib. de Caelo, c. 1, text. 2, ait gravia et levia habere in se fomenta seu incitamenta motus ; et clarius, c. 3, text. 25, comparat grave et leve ad corpus sanabile, dicens, sicut hoc ad sanitatem, ita illa ad sua loca proficisci. Subdit vero discrimen, dicens: Excipitur tamen hoc; haec enim, grave (inquit) ac leve, in seipsis mutationis principium habere videntur, illa vero non in seipsis, sed foris, ut sanabile et accrescibile ; ubi necesse est loqui de principio activo, passivum enim etiam est in subiecto sanabili. Unde de illo et de accrescibili subdit: Quamquam et haec interdum ex seipsis mutantur, et parvo facto in externis motu, alterum in sanitatem, alterum in incrementum accedunt . Item IV Phys., c. 9, text. 85, ait densum et rarum, quatenus gravitate et levitate praedita sunt, lationis esse efficientia ; quatenus vero sunt durum et molle, non habere principium movendi, sed vel resistendi vel patiendi alterationem.

24. Aristotelis testimonia in contrarium inducuntur et explicantur.— Neque obstat quod idem Aristoteles, II de Gener., c. 2, text. 8, dicit gravitatem et levitatem non esse principia agendi; nam ibidem etiam ait neque esse principia patiendi; loquitur enim de principio agendi vel transmutandi aliud, vel patiendi ab alio actione vel passione quae ad generationem vel corruptionem tendat, de qua ibi loquebatur. Item dicere possumus loqui de proprio principio et principali, cui simpliciter tribuatur actio, et consequenter de propria efficientia et actione. Haec enim, quae gravitati aut levitati convenit, potius est resultantia quaedam naturalis; eo modo quo est efficientia, non est dubium quin gravitas sit principium eius. Quae etiam est sententia D. Thomae, in I-II, q. 36, a. 2, et in III cont Gent., c. 23, ratione 4, et aliis locis quae notat Capreol., sup., et Bergomensis, in Concordant., dub. 690 et 691. Qui etiam illa loca conciliant cum aliis, in quibus D. Thomas negare videtur haec corpora habere in se principium activum motus, scilicet, quod ibi intelligat de principio principali, hic de instrumentali, seu ibi de principio quod, hic de principio quo.

25. Formane gravis aut levis in eius motum naturalem influit .— Sed quaeres an hoc principium internum sit sola gravitas, an etiam substantialis forma: varie enim loquuntur auctores. Respondetur si loquamur de principio per se proxime et actu influente, illud esse solam gravitatem, quia in illa est sufficiens vis ad efficiendum illum motum et terminum eius non minus quam sit in calore ad calefaciendum. Quod declaratur ex mysterio Eucharistiae, nam aequalem gravitatem habent species panis et aequali motu movebuntur deorsum sine forma ac si adesset ibi substantia panis. Si vero sit sermo de principio intrinseco remoto, sic forma substantialis est principium, quia ab illa manat atque resultat naturaliter gravitas, sicut aliae proprietates naturales.

26. Talis motus generanti principaliter tribuendus .— Nihilominus tamen addendum est ultimo hunc motum naturalem principaliter esse tribuendum generanti, qui formam et, mediante illa, gravitatem indidit a qua motus resultat, sicut proiicienti et imprimenti impetum tribuitur motus qui ab illo manat. Quia ut impetus impressus, licet sit vera virtus motiva et in se habeat sufficientem vim ad illum motum, nihilominus non movet nisi ut instrumentum proiicientis et vice eius, ita gravitas non movet nisi ut instrumentum generantis et vice eius. Haec est mens D. Thomae et aliorum auctorum, quos citavi in ultima sententia; et Aristotelis in citatis locis, qui in hoc sensu saepe alibi dicit inanimata non habere in se principium unde est motus, et hoc discrimen semper assignat inter ea et animantia, ut videre licet II de Caelo, c. 2, text. 9, et I de Anim., c. 2, text. 19, et lib. II, c. 2, text. 13. Et hoc discrimen viventium a non viventibus communi omnium consensu receptum est, ut notat D. Thomas, I cont. Gent., c. 97. Ratio autem huius attributionis est quia perfectio horum inanimatorum non consistit in motu ad sua loca, sed in esse seu permanere in suis locis; qui status seu perfectio, per se loquendo, convenire potest his rebus in eodem momento quo esse incipiunt ex vi suae generationis; et ideo, sicut aliae proprietates et naturales dispositiones quae per se conveniunt rei genitae ex vi generationis a generante dari censentur, ita etiam et naturalis locus. Atque hinc ulterius fit ut, quacumque ratione naturalis locus vel impediatur vel auferatur, via seu regressus ad illum eidem generanti semper tribuatur, quia semper eodem principio et eadem denominatione naturali fit, et quia eiusdem est terminum et viam seu motum ad illum conferre. Atque hoc modo explicavit hanc rem D. Thom., III cont. Gent., c. 23, dicens: Forma est principium motus localis in quantum alicui corpori secundum suam formam debetur aliquis locus, in quem movetur ex vi suae formae tendentis in locum illum, quem quia dat generans, dicitur esse motor . Sic etiam supra dicebamus reductionem aquae tribui generanti, quia naturalis ac perfecta frigiditas, per se loquendo, debita est aquae ex vi suae generationis et formae. Solum est differentia quod motus ille reductionis aquae ad frigiditatem est immediate a forma substantiali; hic autem reductio ad naturalem locum est media virtute motiva. Huius autem ratio non est nisi quia frigiditas est prima passio; esse autem in tali loco non est prima seu immediata passio, sed mediate conveniens ratione alterius, puta gravitatis aut levitatis; hoc autem nil impedit quominus utraque sit dimanatio naturalis ex vi generationis.

27. Quae inanimatorum actiones tribuantur generanti, quae non.— Et ex hac ratione colligitur discrimen ob quod actiones inanimatorum in exteram materiam non tribuuntur generanti, ut dum ignis calefacit, etc., licet consequantur naturaliter formam et facultatem datam a generante. Item, cur motus augmentationis, per quem genitum ad perfectam quantitatem tendit, non generanti, sed ipsi genito tribuatur. Ratio enim est quia hae non sunt proprietates naturales aut perfectiones debitae rei genitae in instanti quo generatur, ex vi suae generationis. Dices: cum aqua calida calefacit, non solus ignis dicitur calefacere, sed etiam ipsa aqua; et lapis, si descendendo impellat aliquid aliud, vere dicitur illud movere; ergo vere etiam dicetur efficere suum motum, atque adeo movere se tamquam suppositum in se sustentans principium proprium illius actionis. Hac enim sola ratione aquae calidae actio calefaciendi tribuitur. Respondetur in aliquo sensu non esse inconveniens admittere illam locutionem, ut notavit Ferrarien., I cont. Gent., c. 97, et significavit Capreol. supra, scilicet, quatenus denominat quasi materialiter suppositum habens in se proximum principium talis motus. Quia tamen illud principium gerit vicem alterius, cuius est instrumentum, ideo, simpliciter et absolute loquendo, in illud refunditur actio, sicut clare constat in exemplo de proiectis.

28. Obiectioni satisfit .— Dices tandem: quamvis haec congruentia data satis declaret modum illum loquendi philosophicum esse et habere in re aliquod fundamentum, quid tamen refert ad efficientiam realem et conditiones ad illam necessariae declarandas? Nam ex dictis satis concluditur potentiam vere activam, ut in aliquod subiectum efficiat, non necessario debere esse in subiecto distincto, neque in distincta parte illius subiecti. Respondetur merito ac sapienter hoc fuisse a philosophis consideratum ac declaratum ut significarent res vita carentes non accepisse a natura virtutem ad perficiendum se, per se loquendo, sed harum rerum naturam solum postulare ut in sua naturali perfectione generentur. Et hinc constituerunt differentiam inter viventia et non viventia, quam etiam Plato in Phaed., et dial. 10 de Legibus, assecutus est, quod viventia talia instituta sunt a natura ut possent seipsa perficere seu actuare (de creatis proprie loquimur), non viventia autem per se non habent nisi quietem in ea perfectione quam a generante recipiunt, nisi aliunde impediantur. Quia tamen optime instituta sunt, eam perfectionem accipiunt cum debita connexione suae essentiae et proprietatum inter se, quae tota auctori talium rerum seu generanti merito tribuitur. Et ideo, quotiescumque huiusmodi res ex accidente impediuntur ab statu naturali, et postea, ablato impedimento, ad illum redeunt, talis reditus non censetur esse per propriam actionem, sed per naturalem resultantiam, et ideo non tam ipsis quam generanti tribuitur.

Difficultas de animantibus se loco moventibus

29. Secunda difficultas circa eamdem inductionem Aristotelis est de motu animalium se moventium; nam in eis non videtur distingui agens a patiente. Quam difficultatem Aristoteles dissolvit dicens animal non se movere per se primo, id est, ita ut unaquaeque pars seipsam moveat, sed per unam partem, scilicet, integralem et organicam, movere aliam, ut experientia ipsa videtur ostendi, et ita distingui ibi agens a patiente, saltem secundum partes. Sed urgetur difficultas; nam hic processus inter partem moventem et motam non procedit in infinitum; non est enim inter partes proportionales, sed aequales seu alicuius certae magnitudinis; neque ille processus in causis per se ordinatis locum habet; sistendum est ergo in aliqua prima parte movente; illa autem non potest movere nisi mota; id enim de omnibus motoribus corporeis docet ipse Aristot., VII Phys., c. 1, text. 3, et maxime verum habet in corpore movente aliud quasi impellendo, quomodo pars una animalis videtur aliam movere. Sumo ergo primam partem moventem in animali et inquiro a qua illa moveatur. Non ab alia, cum illa sit primo movens in illo ordine; ergo a se. Neque enim est aliud principium, in quod reducatur; nam ille motus tribui non potest generanti, cum vitalis sit et non sit per naturalem dimanationem, sed ex appetitu animalis. Nec satisfaciet qui respondeat motum illius partis esse ab anima ut informante partem illam, recipi autem in eadem parte ratione materiae, quia, ut supra obiiciebam, hoc modo dici posset quodlibet corpus movere seipsum ratione formae et moveri ratione materiae.

30. Eadem difficultas est de motu cordis, qui perpetuus est dum animalis vita durat estque inter duos terminos, et ex pulsu tractuque componitur. Unde, licet eo modo semper duret, non tamen est perfecte continuus; nam inter dilatationem et contractionem aliqua quies necessario intercedit. Huius ergo motus nulla est alia causa efficiens praeter cor ipsum, quod cum homogeneum sit, non potest distingui in partem per se moventem et per se motam, sed totum per se primo se movet. Nec potest motus ille attribui generanti, propter easdem rationes nuper tactas, scilicet, quia est motus vitalis et in eo consistit perfectio viventis, alias motus augmentationis deberet etiam tribui generanti.

31. Quae sit potentia loco motiva animalis .— Ad priorem difficultatem: si verum esset, ut nonnulli existimant, virtutem activam motus animalis non esse aliam ab appetitu, qui immediate actu suo excitat nervum, qui est prima pars quae movet alias, sic facilis esset responsio; nam appetitus, si est sensitivus, est in corde; si rationalis, in anima ipsa; et per actum suum formaliter immanentem et virtualiter transeuntem movet primam partem animalis; et ita distinguitur ibi agens a patiente, quia vel appetitus est in distincta parte animalis, vel certe se habet ut motor quidam separatus. Verumtamen haec responsio supponit falsam sententiam; nam revera virtus motiva animalis, prout activa est, distincta est ab appetitu, ut probatur latius in scientia de anima. Sunt vere qui existiment hanc potentiam motivam vel esse animam ipsam secundum substantiam suam, vel certe esse in sola illa; qui consequenter aiunt solam animam, ut informantem nervum, movere illum per seipsam seu per potentiam quae est in ipsa, et per nervum, ut per instrumentum, movere proximam partem, etc. Et ad obiectionem superius factam responderi poterit, iuxta hanc sententiam, concedendo in illa prima parte motus animalis seu in nervo non distingui partem integrantem per se moventem et per se motam, sed solum partem essentialem. Neque id esse inconveniens quia ibi anima, eo quod in se habeat totam movendi virtutem, se gerit ac si esset movens quod et separatum. Et ita hoc non repugnat intentioni Aristotelis. Immo dici posset satis esse quod nullum mobile corporeum integrum et totale seipsum per se primo moveat, quamvis secundum aliquam partem inchoantem motum illam moveat sine alio instrumento, sed solum ratione suae formae, sicut infra dicemus de motu cordis. Quo sensu posset probabiliter defendi haec responsio, etiamsi potentia motiva quae est in nervo non sit in sola anima, sed in ipsa parte ut composita ex corpore et anima, quod videtur probabilius, praesertim in brutis animalibus.

32. Ulterius vero addere possumus primum instrumentum motus animalis esse musculos, qui ex nervis et quibusdam ligamentis et carne compacti sunt, ut Galen. latius explicat, XII de Usu partium, c. 3. Hoc autem instrumentum non ita movetur a se quin alia concurrant ad eius motum, ratione quorum dici possit ab alio moveri. Nam imprimis non potest ipsum inchoare motum quin alia pars animalis immota maneat, cui ipsum innitatur; in omni animalis motu experientia ipsa constat non posse fieri motum unius partis nisi quiescente alia; illa ergo pars quiescens etiam pertinet ad instrumentum motus et dicitur movens per se immotum, et ita ratione illius distinguitur movens a prima parte animalis mota simul et movente, quod notavit Albert., lib. III de Anim., tract. IV, c. 8. Addere item possumus ex D. Thoma, Comment. et aliis, III de Anim., c. 10, etiam cor esse aliquo modo fundamentum huius motus, tum quia nervi ab ipso fiunt, tum maxime quia concurrit mediis spiritibus animalibus ad movendum musculum; nam constat etiam experientia hanc virtutem motivam sine spiritibus exerceri non posse, quos spiritus cor aut cerebrum (iuxta varias philosophorum sententias) mittit ad eam partem qua inchoandus est motus; ergo verisimile est illos spiritus deservire etiam aliquo modo ut instrumenta motus; ipsi autem spiritus moventur impulsi seu agitati ex efficacia alicuius virtutis existentis in corde vel cerebro, quae ipsa immota manens impellit spiritus, intercedente appetitu. Sicut virtus expulsiva excrementorum naturaliter expellit, immota manens. Nec necesse est ut omne corpus moveat actu motum, sed satis est quod alias sit mobile, vel certe quod moveatur per accidens ad motum totius; sed de illo axiomate iterum infra dicetur.

33. Qualis sit motus cordis explicatur .— Ad posteriorem partem difficultatis, quia motus cordis, cum naturalis sit, ex contrariis componi videtur (nam consistit in continuo accessu et recessu inter eosdem terminos, non in modum circulationis, sed per dilatationem et constrictionem), ideo philosophis omnibus admirabilis ille motus visus est. Unde quidam dixerunt non esse a natura particulari et intrinseca, sed ab universali natura et extrinseco motore. Quam sententiam ridiculam appellat D. Thomas, Opusc. 15, et merito, quia finis illius motus non est aliquid pertinens ad universalem naturam, sed ad particularem ipsius animalis, nimirum refrigeratio et moderatio caloris vitalis ipsius cordis, medio aere per respirationem attracto; et ideo est absolute necessarius ad vitae conservationem; non est ergo ex natura universali, sed ex particulari ipsius animalis; ergo oportet ut in ipsa natura animalis sit proprium principium illius motus, quia ea quae sunt ab intrinseco necessaria et perpetua, in ipsamet natura debent habere internum principium.

34. Ait igitur D. Thomas, in citato opusculo, illum motum effective provenire abipsa anima, quatenus est naturalis forma corporis. Quia vero statim occurrebat obiectio supra tacta, quod hoc non satis est ut distinguatur in partem moventem et motum ad sensum Aristotelis, ex quo sequitur totum cor se per se primo movere, addit D. Thomas motum illum tribuendum esse generanti, quia ad modum propriae passionis ex ipsa forma naturaliter resultat, quam sententiam Capreolus et Ferrariensis supra sequuntur. Quod sane difficultatem non parvam habet, primo in explicando quo modo ab una et eadem facultate naturaliter agente possit tam varius motus resultare: quia virtus naturaliter agens est determinata ad unum; dilatatio autem et contractio seu accessus et recessus ab eodem termino sunt contrarii motus. Neque enim est simile de motibus animalium, qui etiam naturales dici possunt, quatenus quadam naturae necessitate fiunt; illi enim proficiscuntur ab appetitu, qui cognitionem sequitur, et variari potest iuxta varias apprehensiones, quae etiam variantur iuxta varias applicationes obiectorum; motus autem cordis non procedit ab appetitu, sed ex mera proprietate naturali. Neque etiam videtur simile, quod D. Thomas adducit de motu circulari caeli, in quo includitur accessus et recessus secundum diversas partes ad aliquem partialem terminum: tum quia in motu circulari illud reperitur sine ulla contrarietate motuum et cum vera continuitate partium motus; hic autem videtur esse vera contrarietas inter partes huius motus, unde vera quies inter eas intercedit. Tum etiam quia ille motus circularis non est ab interno principio activo, sed ab extrinseco motore. Haec vero difficultas aeque procedit, sive dicamus illum motum fieri a generante per resultantiam naturalem, sive ab ipso animali per propriam actionem; nam semper fit a facultate naturaliter agente. Et ideo nihil aliud dicendum occurrit nisi sensitivam animam, eo quod nobilior forma sit, habere posse facultates naturales quae in modo operandi superent inferiores formas; huiusmodi autem est haec facultas motiva quae est in corde; et ideo non omnino determinatur ad unum, nisi intra suam quasi sphaeram, id est intra illos terminos ad quos per dilatationem accedit, recedit autem per contractionem. Ex quibus partibus componitur integer motus, qui physice unus est, quamvis non sit mathematice continuus.

35. Hoc tamen supposito, difficile est motum illum tribuere generanti. Primo, quia est actus vitalis; actus autem vitae est a principio intrinseco, unde non debet reduci in extrinsecam. Fortasse non desit qui neget motum illum esse vitalem, quia non fit per appetitum et cognitionem. Hoc tamen improbabile est et contra omnes philosophos; licet enim dubitent an ille motus sit ab anima ut vegetativa, vel sensitiva, ut late Zimara, Theor. 12, tamen omnes conveniunt esse ab anima ut anima est, cum sit quasi fundamentum vitae. Secundo, absurdum videtur meam respirationem tribuere generanti et dicere quod ego non respiro; at respiratio etiam est actio naturalis, quae fit sine interventu appetitus, immo ex ipso motu cordis et pulmonis fit. Tertio, vix potest reddi ratio cur etiam nutritio non tribuatur generanti; nam etiam est mere naturalis et incipit extrinsece tantum ab instanti generationis, et perpetuo durat ex se, et, ut nutritio est (secus ut augmentatio), non tendit in aliquam perfectionem debitam ex vi generationis, sed ad conservandam vitam, reparando quod perditur. Sic ergo motus ille cordis incipit extrinsece ab instanti generationis, et semper durat de se, et non tendit ad aliquem locum debitum animali seu cordi ex vi generationis, sed fit ab ipso vivente ad conservationem vitae, cui motus ille deservit, saltem ut causa per accidens, vel ad removendum et expellendum aliqua corrumpentia, vel ad attrahendum aliquid refrigerans. Et ideo non existimo inconveniens hunc motum attribuere ipsi animali et asserere secundum eamdem partem integralem movere et moveri, satisque esse quod rationes agendi et recipiendi sint diversae; Aristoteles enim solum de motu totius animalis dixit fieri per motionem unius partis in aliam. Iuxta quam responsionem consequenter fatendum est non oportere agens et patiens ut quod distingui in hoc motu physico, eo quod vitalis et tantum partialis sit, quod nullum est inconveniens, ut magis ex tertia assertione patebit inferius, et videtur esse satis consentaneum menti Aristotelis, lib. de Communi animal. motu, in fine.

Difficultas de motore caeli

36. Tertia difficultas est, quia Aristoteles solum facit inductionem in sublunaribus corporibus; omittit autem caelestia, vel potius ex illis ad haec argumentum facit; non videtur autem efficax, saltem ad inferendum caelum moveri ab alio motore ut quod, sed ad summum ab alio ut quo, id est, a propria forma. Quid enim, si quis dicat formam caeli esse quoddam speciale genus animae, ad quam talis motus naturali neces sitate consequitur, non per unam partem integrantem in aliam, sed in qualibet parte per seipsam, mediante sola forma et facultate naturali, sicut paulo antea dicebamus de motu cordis? Respondetur verum esse Aristotelem non assumpsisse in sua inductione corpora caelestia, sed ex inferioribus, quae nobis sunt nota, argumentari ad superiora, quae minus nota sunt. Erit autem efficacissimum argumentum si supponamus motum illum non esse ita naturalem illis corporibus secundum proprias et particulares naturas, sicut est motus cordis aut gravium et levium, quia ille motus neque ordinatur ad conservationem vel perfectionem aliquam illorum corporum, neque ad aliquem locum naturaliter eis debitum. Quo discursu utitur D. Thomas, III cont. Gent., c. 23, rat. 4, ut probet motum caeo non esse ab intrinseca forma. Tunc enim motus a forma naturaliter manat cum locus comparatus per talem motum debetur mobili ratione suae formae, ut patet in omnibus corporibus naturaliuus; locus autem quem caelum acquirit per motum circularem non est ei debitus ratione formae, quia nihil ad perfectionem vel inclinationem formae eius refert habere potius hoc Ubi quam aliud, scilicet in ordine ad diversas partes suas, verbi gratia, habere solem in hoc hemisphaerio potius quam in alio. Accedit dici non posse caeli formam ob solum motum localem esse animam, ut in superioribus tactum est et inferius etiam dicetur, tractando de intelligentiis. Unde etiamsi quis contendat illum motum ita esse naturalem caelo sicut sunt alii motus corporum naturalium, nihilominus debet illum motum reducere in auctorem caeli tamquam in eum qui impetum impressit ad illum motum, sicut gravia et levia dicuntur moveri a generante. Quod si quis negaret caelum habere auctorem, sed ex se esse et habere inclinationem et facultatem naturalem ad illum motum, talis error confutandus esset aliis metaphysicae principiis; nam ex solo motu physico id fieri non potest, ut infra latius dicemus, quamquam per se incredibile sit rem quae indiget motu, vel ad suam perfectionem vel etiam ad suam actionem, habere ex se esse absque alterius communicatione seu productione.

37. Ex difficultatibus praemissis conclusio elicitur, et ratione probatur .— Ex his ergo satis videtur inductione constare omnem motum localem corporalem ac physicum requirere motorem seu efficientem causam distinctam a moto. Ratio autem huius necessitatis primo reddi potest in illo principio Aristotelis, quod nihil potest simul esse in potentia et in actu. Quod tamen limitandum est et accommodandum eo modo quo diximus de motu alterationis. Quamquam revera adhuc minorem vim habere possit in motu locali, eo quod localis motus aut terminus eius, per se loquendo, non sit principium seu virtus aut actus a quo procedit similis motus, sed facultas aliqua motiva superioris rationis ab ipso motu. Esset autem efficax illud principium in corporibus, si verum esset aliud axioma satis receptum et Aristoteli tributum, quod corpus non movet localiter, nisi motum etiam localiter ; nam, sive ille motus requiratur ut ratio movendi sive ut conditio, iam supponitur corpus debere esse actu motum ut movere possit. Et inde optime infertur non posse esse mobile a se, quia non potest simul esse in actu et in potentia. Verumtamen illud axioma non est receptum ab omnibus et videtur nonnullas instantias pati; nam magnes immotus manens attrahit ferrum, etc. Sed dicendum est dupliciter posse unum corpus movere aliud. Primo, per se et immediate, nihil aliud imprimendo praeter motum; et tunc revera nunquam movet nisi motum localiter. Secundo, contingit moveri localiter, praevia alteratione, et hoc modo magnes attrahit ferrum; et tunc quidem contingit unum corpus, manens immotum, movere aliud. Tunc vero, saltem ob eam rationem quod ille motus fit media alteratione, necessarium erit motorem a mobili distingui; et ita ratio facta erit efficax in motu locali, vel immediate ratione sui (ut sic dicam), vel mediate ratione alterationis, si mediante illa fit.

38. Alia Aristotelis ratio examinatur .— Aliam vero rationem adduxit Aristoteles, VII Phys., text. 2, ut probet corpus non posse a se per se primo localiter moveri, quae in summa haec est: Omne quod movetur est divisibile in partes; ergo non potest se per se primo movere. Probatur consequentia, quia quod movet se per se primo non quiescit ex eo quod aliud quiescat aut movere desinat; nam cum se moveat, non pendet ab alio in suo motu. At vero, cum mobile habet partes, quiescente parte eius, vel quiescit totum, et sic non movetur per se primo, sed ab ea parte, qua quiescente, moveri desinit; vel adhuc movetur, et sic etiam sequitur non se movere per se primo, sed ab ea parte a qua moveri dicitur, quiescente alia. De qua ratione multa scripta sunt ab expositoribus, multique illam existimant esse demonstrationem, ut Alexander, Simplicius, Averroes, D. Thomas, qui differunt. Nam Averroes putat esse demonstrationem a posteriori tantum, D. Thomas autem vult esse a priori, significans divisibilitatem mobilis esse causam ob quam non possit mo veri per se primo. Aliis autem videtur sophistica ratio et inefficax.

39. Et sane videtur esse aequivocatio in termino illo per se primo. Duobus enim modis intelligi potest aliquid moveri per se primo. Unus est, quod motus totius mobilis ita conveniat toti ut a nullo alio pendeat, etiam a partibus. Et hoc sensu recte probat ratio non posse corpus movere se per se primo. Sed hoc nil refert ad concludendum necessariam esse distinctionem inter motorem et mobile, quia illa dependentia totius a partibus potest esse tantum materialis et non effectiva, nisi forte respective, id est, in quantum unaquaeque pars movet seipsam, ut statim declarabitur. Alio ergo modo dici potest aliquid movere se per se primo, quia secundum omnem suam partem movet et movetur, ita ut nulla pars moveat aliam, neque totum ut sic, sed unaquaeque moveat seipsam, et ita partialiter concurrat ad motum totius, qui ex motibus et motionibus omnium partium consurgat. Et quidem, si aliquid se moveat hoc modo, propriissime dicetur ita se movere per se primo ut in eo non distinguatur movens a mobili. Quod autem non possit aliquod corpus ita se movere non potest efficaciter concludi praedicta ratione, etiamsi utrumque illius membrum concedatur. Primo enim fieri potest ut, quiescente parte, totum omnino quiescat secundum omnem suam partem, non quia totum a sola una parte moveretur, sed quia dum una pars desinit se movere et quiescere, resistit alteri et impedit illam ne se moveat, quod non solum in diversis partibus, sed etiam in diversis mobilibus videre licet; nam si duo lapides deorsum moveantur unus post alium, si prior detineatur impediet etiam alium ne descendat, non quia illum ante moveret, sed quia resistit motioni, qua ipse se movebat. Deinde fieri potest ut, quiescente parte, non quiescat totum secundum omnem suam partem, sed tantum secundum illam quae quiescere dicitur, secundum alias vero adhuc moveatur; ut cum, quiescente radice arboris, reliquae partes agitantur. Et ex hoc etiam non sequitur quod totum prius moveretur a sola illa parte, quae adhuc se movet, sed solum sequitur illam concurrisse ad integrum motum totius simul cum aliis partibus.

40. Explicatur aristotelicum axioma .— Unde illud axioma: Quod movet se per se primo non quiescit ad quietem alterius , duplici distinctione limitandum est. Per se enim verum est non quiescere unum mobile quiescente alio a quo non movebatur; per accidens autem, et quia ponitur impedimentum, fieri potest ut quiescat. Rursus, si illud aliud quod quiescit non sit omnino extrinsecum, sed pars moventis et mobilis, recte fieri potest ut, quiescente illo, desinat moveri totum per se primo, id est, †3 secundum omnem suam partem, non quia totum non se moveret per se primo, sed quia movebatur partialiter ab illa parte; haec enim duo inter se non pugnant, ut per se manifestum est. Quod ergo totum ut totum a partibus pendeat, non obstat quominus motus totius per se primo proveniat ab eodem toto. Et declaratur aperte, nam alias eodem modo probaretur non posse corpus per se primo moveri ab alio, quod est aperte falsum; nam caelum per se primo movetur ab intelligentia, et terra per se primo movetur, cum fertur deorsum, licet a generante. Et sequela patet, nam in his etiam verum habet quod si pars caeli quiesceret, totum quiesceret, vel saltem non per se primo moveretur sicut antea, quia motus per se primo totius pendet a motu partis materialiter, ut a parte integrante. Sicut e contrario tota terra per se primo quiescit in centro, et tamen si pars desineret quiescere, totum iam non per se primo quiesceret, non quia totum quiesceret effective a parte, sed quia quies totius consurgebat cuasi materialiter ex quiete partis. Et dum tota aqua est frigida, per se primo dici potest tota frigescere; et tamen si pars incipiat calefieri, iam non tota est per se primo frigida, sicut antea, non quia totum active frigesceret a parte, sed quia frigiditas ut conveniens per se primo toti consurgebat quasi materialiter ex frigiditate partium. Ex dependentia ergo motus totius, ut per se primo moti vel moventis, a motu vel motione singularum partium, non potest concludi totum moveri a parte nisi partialiter et (ut sic dicam) respective, id est, quatenus unaquaeque pars seipsam movet, quae dependentia non tollit quominus idem seipsum moveat. Unde non video quomodo illo discursu dictum axioma demonstretur. Aliae ergo probationes adductae probabiliores sunt.

Tertia assertio de motu spiritualium rerum

41. Spiritus seipsum potest loco movere .— Dico tertio: causa efficiens per motum vel actionem aliquo modo transeuntem, in re spirituali non semper distinguittir in re a causa materiali seu recipiente motum, nisi ad summum quantum ad rationem agendi et recipiendi. Haec conclusio praecipue ponitur propter motum localem angelorum, quem voco aliquo modo transeuntem, quia, quantum est ex ratione talis motus, fieri potest ab uno agente in aliud suppositum, et quia revera per se non est actus immanens in potentia, per quam proxime efficitur. Hoc ergo motu certum est angelum, intelligentiam vel animam separatam posse seipsam movere, efficiendo in se motum; nam, ut infra suo loco attingemus, motus quo substantia spiritualis movetur non est in alia re distincta, sed in ipsamet substantia quae movetur. Et est fere ex terminis evidens, quia res non dicitur moveri per denominationem extrinsecam, sed per veram mutationem realem, quae aliquam efficentem causam necessario habere debet, et non aliam nisi ipsammet substantiam spiritualem motam, quando ipsa se movet. Tunc ergo non potest causa efficiens a recipiente distingui supposito, quia supponimus idem suppositum se movere; neque etiam potest distingui in partem per se moventem et motam, quia non habet partes; ergo ad summum distingui potest ratio efficiendi a ratione recipiendi motum vel terminum eius. In quo etiam variae sunt opiniones; suppono tamen ut probabilius motum illum immediate recipi in substantia angeli; nam, sicut corpus per quantitatem est praesens loco, ita angelus immediate per substantiam suam; non enim habet quantitatem neque in eo fingi potest aliud accidens quo mediante sit capax praesentiae localis. Loquor autem de proximo et immediato subiecto illius praesentiae, quidquid sit an ad illam actionem requiratur aliqua actio vel contactus virtutis respectu corporis; id enim ad praesens non refert, nam id quod fit in angelo per motum localem non est actio in corpus, sed est realis praesentia eius; haec autem immediate afficit substantiam angeli; eadem ergo substantia est ratio recipiendi talem motum, quia in eodem proximo subiecto sunt motus et formalis terminus eius.

42. Quod sit principium proximum motus localis in spiritibus .— De ratione autem efficiendi illum motum variae sunt opiniones; nam quidam ponunt fieri immediate per voluntatem; unde supponendo, ut nos supponimus, voluntatem esse rem distinctam a substantia, fit rationem proximam efficiendi illum motum esse distinctam in re a ratione recipiendi. Qui autem negant potentiam voluntatis distingui in re a substantia, fortasse dicerent actualem volitionem st movendi esse proximam rationem efficiendi illum motum, et illam esse a substantia distinctam. Alii autem non existimant voluntatem aut volitionem esse principium proximum ac per se efficiendi motum illum,. sed esse peculiarem virtutem motivam, vo litionem autem esse applicationem seu imperium illius virtutis motivae, quae, sicut. in nobis et aliis animalibus distinguitur ab appetitu, ita in angelis a voluntate. Illam autem virtutem aliqui existimant non esse in re distinctam a substantia. Iuxta quorum opinionem etiam ratio agendi et recipiendi hunc motum non distinguuntur in re, sed ratione tantum. Nos autem probabilius existimamus virtutem illam motivam, etiamsi. credatur in re distincta a voluntate, esse etiam in re distinctam a substantia angeli, ex generali principio supra posito, quod proxima facultas ad actionem accidentalem in creatura est accidens a substantia distinctum; et ita concludimus proximum principium quo efficiendi motum illum esse in re distinctum a subiecto in quo recipitur. Et ratio est quia hoc principium est potentia mere activa, quae non agit nisi in praesupposito subiecto; ergo requirit in illo potentiam passivam a se distinctam. Et hoc confirmat definitio illa Aristotelis, IX Metaph., dicentis potentiam activam esse principium transmutandi aliud in quantum aliud , de qua paulo inferius plura dicemus.

43. Neque contra hanc conclusionem obstat principium illud Aristotelis: Omne quod movetur, ab alio movetur, nec rationes quibus ab ipso confirmatur; nam, ut supra notavi, Aristoteles locutus est de motu physico et materiali; hic autem motus intelligentiarum non est huiusmodi, et satis dubia res est an Aristoteles illum motum cognoverit vel potius existimaverit intelligentias esse omnino immobiles. Unde inductio eius intelligentias non comprehendit, ut per se constat. Neque etiam illa ratio, quae supponit mobile esse divisibile in partes. Ratio autem alia, quod non possit res simul esse in potentia et in actu, optime hic dissolvitur per distinctionem de acto virtuali et potentia formali; et ad summum probat distinctionem principii quo agendi a subiecto recipiente. Angelus enim existens in caelo est in potentia formali ut sit in terra; actu tamen habet virtutem qua possit se movere et facere praesentem terrae. Neque hic habent locum limitationes supra positae, cum quibus diximus illud principium esse verum etiam de actu virtuali; nam una limitatio erat ut intelligeretur respectu motus physici; hic autem motus de quo agimus non est physicus. Alia vero, scilicet quod oporteat rem esse in praeternaturali statu, hic non est necessaria, quia in hoc superant res viventes eas quae non vivunt, quod possunt se movere etiam quando in suo naturali statu existunt; et ideo in eodem possunt habere actum virtualem simul cum potentia formali ad aliquem motum.

44. Rerum ab intrinseco localiter se moventium tres ordines .— Unde ex discursu hactenus facto licet colligere tres ordines rerum se moventium localiter aliquo modo a principio intrinseco. Primus est earum quae solum ita moventur quando sunt in praeternaturali statu, et in his licet principium motus in eis sit, non tamen ut earum proprium, sed ut instrumentum seu virtus alterius; et huiusmodi sunt res inanimatae. Aliae vero sunt res quae proprie se movent a principio intrinseco ut sibi proprio, non tamen perfecte et per se primo, sed per unam partem movendo aliam, et ita quasi per accidens movendo totum; et ad summum possunt unam sui partem per se primo movere, illam, scilicet, quae est veluti fundamentum motus aliarum. Et huiusmodi sunt viventia corporea. In tertio vero et superiori ordine sunt res quae non solum se movent per intrinsecum principium ut proprium, sed etiam se per se primo movent secundum se totas, quia non habent partes, et ideo in eis principia agendi et recipiendi ut quod distingui non possunt, sed ad summum principia quibus. Estque hoc consentaneum perfectioni harum rerum, quia inter creaturas viventes perfectissimum gradum possident.

Quarta assertio de actionibus immanentibus

45 Dico quarto: in causa efficienti actum immanentem non solum non distinguuntur semper principia ut quod agendi et recipiendi, verum potius non semper necesse est in re distingui principia ut quo, licet saepe ita accidat. Prima pars huius assertionis est manifesta sequiturque ex ipsa ratione actionis immanentis; recipitur enim in ipso operante, et ideo necesse non est ut suppositum agens distinctum sit a recipiente, neque etiam ut secundum diversas partes agat et recipiat. Tum quia saepe non habet partes; tum etiam quia haec actio in eadem potentia recipitur a qua elicitur; et ideo etiam in supposito habente partes fit et recipitur in eadem parte. Atque hinc reddi potest ratio in generali secundae partis conclusionis; nam, cum actio immanens non solum in eodem supposito, sed etiam in eadem potentia eficiente maneat, nil vetat quominus etiam in proximo principio quo, agente et recipiente illam, non inveniatur in re distinctio.

46. Ut autem haec pars et tota conclusio declaretur amplius et probetur, oportebit magis in particulari has actiones immanentes distinguere et quomodo in singulis assertio locum habet declarare. Omnes igitur hae actiones aut ad cognitionem pertinent aut ad appetitum; et esse possunt vel in parte rationali, vel in sensitiva. Rursus in omnibus illis considerari potest vel principium quo principale seu substantiale, vel proximum seu accidentale. In his ergo actionibus quatenus sunt in parte sensitiva facile distingui potest principium quo principale agendi et recipiendi; nam illud est anima, ut ex definitione animae manifestum est; hoc vero est corpus. Nam, iuxta veram doctrinam, hae operationes sensitivae, cum materiales sint, recipiuntur in corpore vel in toto composito ratione materiae. Prout vero hae operationes reperiuntur in parte intellectuali, non distinguitur in his principale principium agendi et recipiendi, nisi tantum ratione; nam utrumque munus exercet eadem substantia simplex angeli vel animae. Quod enim quidam aiunt, in ipsametsubstantia distingui illa duo, quia agit per esse tamquam per actum et recipit per essentiam tamquam per potentiam, et falsu supponit distinctionem in re inter esse et essentiam actualem et, illa etiam admissa, non consequenter dicitur; nam, supposita illa opinione, esse non est ratio agendi, sed est conditio sine qua essentia non ageret; similiter autem est conditio sine qua essentia non reciperet operationem; ipsa autem essentia existens seu habens talem conditionem est principium agendi et recipiendi talem operationem. Unde in anima Christi, etiamsi, iuxta illam sententiam, non habet esse existentiae creatum, nihilominus principium principale eliciendi intellectionem creatam non est ipsum esse increatum, sed substantia ipsius animae secundum proprium esse essentiae.

47. In cognoscitivis operationibus an ratio agendi a recipiendi distincta.— Intellectionem non sola species, sed intellectus etiam efficit.— At vero in principio proximo et accidentali alia ratio esse videtur de actionibus cognoscendi quam de actionibus appetendi, tam in rationali parte quam in sensitiva. Nam in actionibus cognoscendi semper aut fere semper distinguitur proximum principium agendi a principio proximo recipiendi. Ratio est quia ad efficiendam hanc actionem praeter facultatem vitalem requiritur species supplens vicem obiecti et loco illius concurrens ad actum. Et ita principium agendi est potentia ut informata specie, principium autem recipiendi est sola potentia, quia obiectum seu species eius non iuvat ad recipiendum, sed solum ad agendum; quare distinguitur aliquo modo principium proximum agendi et recipiendi. Dico autem aliquo modo, quia non distinguuntur nisi ut includens et inclusum; est enim improbabilis opinio eorum qui existimant totam rationem agendi esse speciem et potentiam esse solum rationem recipiendi, quam merito impugnat Scotus, In II, dist. 3, q. 8; immerito tamen eam tribuit D. Thomae, qui nullibi eam insinuavit; estque valde improbabilis, quia actus vitae necessario esse debet active ab intrinseca facultate vitali. Certum ergo est eamdem cognoscitivam potentiam, in qua proxime recipitur actus cognoscendi, esse simul principium proximum efficiendi eumdem actum; differt tamen, quia recipiendi est adaequatum principium proximum, non tamen agendi, sed simul cum specie, iuxta probabiliorem doctrinam, de qua videri potest Capreolus, In II, dist. 3, q. 2; et Scot., In I, dist. 3, q. 7; Aegid. et Ferrar., locis statim citandis.

48. In intellectione qua se angelus intelligat, quae distincta ratio agendi ac recipiendi.— Solum afferri potest instantia de actu illo, quo angelus se videt absque iuvamine speciei per suam substantiam, iuxta veriorem sententiam, licet alii aliter sentiant, ut infra videbimus tractando de intelligentiis; intellectio ergo illa idem habet adaequatum principium agendi et recipiendi, nimirum, substantiam et intellectum angeli. Fortasse quis respondeat illum actum tribui generanti seu auctori naturae, eo quod mere naturalis sit et ad convenientem naturae statum a primo instanti creationis ab intrinseco necessarius. Sed haec attributio in propriis actibus vitalibus non videtur adeo extendenda, praesertim loquendo in rigore physico, nam moraliter facilius potest usurpari, ut paulo post dicam. Itaque non censeo inconveniens illud admittere in his actibus, si necesse sit, ut in assertione significavi et statim magis declarabitur. In illo tamen actu non est tam absoluta necessitas, sed aliqua distinctio in re intelligi potest inter principium proximum efficiendi et recipiendi illum actum; nam cum substantia angeli ad alias intellectiones uno tantum modo concurrat, scilicet ut principium principale, ad illam concurrit duplici modo seu titulo, scilicet, ut principale principium et ut obiectum ac veluti ultima forma sui intellectus in esse intelligibili. Atque ita principium proximum illius actus non est sola potentia intellectiva, sed ut constituta suo modo in actu primo per suam substantiam sibi coniunctam in ratione obiecti intelligibilis actu. Potentia vero proxime receptiva ac tota ratio recipiendi illum actum est solus intellectus; neque sub hac ratione habet substantia maiorem concursum ad illum actum quam ad alios. Ita ergo fit ut etiam in eo actu adaequatum principium proximum agendi et recipiendi distinguantur ut includens et inclusum.

49. Obiecti cognitio an effective influat in volitionem .— De actionibus vero appetitus et voluntatis specialis est difficultas, quia hae potentiae non indigent speciebus, et ita videntur per suas solas entitates esse principia agendi et recipiendi suos actus. Propterea dicunt aliqui ad actus appetitus concurrere effective cognitionem obiecti. Ita Soncinas, IX Metaph., q. 10, 11 et 13, quod etiam multi theologi tenent, ut latius traditur in I-II. Haec tamen sententia mihi non probatur; existimo enim notitiam obiecti solum concurrere ad actum appetitionis ut conditionem necessariam per modum applicationis obiecti, quia voluntas non movetur nisi a bonitate obiecti. Quapropter, si motio illa, ut est ab obiecto, non est effectiva, ut revera non est, sed finalis et metaphorica, quod etiam Soncinas fatetur supra, q. 12, et alii, ut est a cognitione non est cur sit effectiva, quia praesentato obiecto bono non indiget appetitus extrinseco agente ut feratur in illud, sed ex naturali inclinatione ferri potest, seu potius anima, ut †4 vivens per illam.

50. Finis appetitus an generanti tribuenda .— Alii dicunt appetitionem finis, quamvis a sola voluntate fiat, esse tamen tribuendam generanti seu auctori naturae, appetitionem autem mediorum non fieri a voluntate sola, sed mediante appetitione finis, recipi autem in sola voluntate, atque hac ratione distingui in hoc actu principium agendi et recipiendi. Nam vel ipsa principia interna distincta sunt in re aliquo modo, vel certe, si in ipso agente proximo non distinguuntur, actio tribuitur extrinseco agenti. Ita sentiunt de intentione finis thomistae, Caiet., I-II, q. 9, a. 4; Ferrar., III cont. Gent., c. 89, ubi D. Thomas id significat; et Capreol., In II, dist. 25; et ibidem Aegid., q. 5. Sed licet haec attributio secundum quamdam moralem considerationem sustineri possit, eo quod homo, non ita se movet moraliter in intentione finis ut sic sicut in consultatione et electione mediorum, de quo alias, tamen quoad realem efficientiam non videtur probanda neque negandum quin homo ipse sit qui propria virtute, et non ut instrumentum alterius, efficit intentionem finis; maxime in actibus contentis intra ordinem naturae, quos voluntas propria virtute elicit cum solo concursu generali; non ergo potest haec actio magis tribui Deo quam calefactio ignis. Praesertim quia non solum est actio vitalis, sed etiam saepe est libera, unde nullo modo fit per naturalem resultantiam neque est debita secundum illum connaturalem statum quem res postulat in instanti suae generationis.

51. Quapropter merito Scotus, In II, dist. 25, et Henricus, Quodl. IX, q. 5, et alii, negant illum actum esse tribuendum generanti. Idemque dicendum est de multis aliis simplicibus actibus quos voluntas elicit ex se sine alio priori actu, ut est desiderium aut complacentia, vel simplex amor alicuius boni cogniti. Accedit quod discursus ille non habet locum in appetitu sensitivo, qui non operatur propter finem formaliter; unde in eo non est electio proprie, quae ex intentione finis, ut ex proxima ratione agendi, procedat, sed omnes actus appetendi proxime procedunt ex ipsa naturali inclinatione talis appetitus; ergo vel dicendum est omnes actus huius appetitus tribui generanti, quod est ridiculum vel certe fatendum est eamdem omnino potentiam per seipsam esse principium proximum agendi et recipiendi talem actum. Atque ita concedunt Scotus, Henricus et alii supra citati, et late Antonius Andr., IX Metaph., q. 1. Nec video quid incommodi inde sequatur, ut propter illud vitandum Soncinas, Iavellus et alii tam scrupulose inquirant in omni potentia agente et recipiente aliquod comprincipium agendi et non recipiendi, ideoque confugiant ad efficientiam notitiae respectu amoris; quae si aliis rationibus non ostenditur necessaria, ob hanc causam immerito asseritur. Nullum enim aliud incommodum ipsi afferunt, nisi quod idem secundum idem esset agens et patiens, et consequenter secundum idem esset in potentia et in actu, quae est implicatio contradictionis. Hoc vero inconveniens, si superius dicta considerentur et termini intelligantur, nullum est; nam eamdem facultatem esse in actu primo et in potentia ad actum secundum immanentem nulla est repugnantia, quia actus primus non includit formaliter secundum, sed virtutem ad eliciendum illum, quam potest habere eadem facultas quae est potentia receptiva eiusdem actus; estque hoc consentaneum naturae talis actus, cum sit immanens; et hoc est quod alii dicunt, eamdem, scilicet, facultatem esse posse simul in actu virtuali et in potentia formali. Unde, sicut eodem actu secundum rem constituitur res actu agens et recipiens, et sicut eadem res est actio et passio secundum diversas habitudines, ita eadem facultate secundum rem potest suppositum constitui in ratione agentis et patientis in potentia; quare in hoc sensu non est inconveniens quod idem secundum idem constituatur agens et patiens, si cum proportione sumatur, id est, utrumque in potentia vel utrumque in actu, et illud secundum idem tantum reduplicet vel designet eamdem rem, non vero eamdem habitudinem seu eamdem rationem formalem conceptam ac praecisam mentis operatione.

Corollaria superioris doctrinae et formalis quaestionis resolutio

52. Ex his quae hactenus diximus, ut quaestioni propositae formaliter et universe respondeamus, sequitur primo non esse de ratione aut necessitate causae agentis, ut sic, quod distinguatur supposito a patiente. Hoc iam in principio suppositum est et probatum, et ex toto discursu facto evidentius constat. Unde, si in aliquibus necessaria est talis distinctio, id non provenit ex generali ratione causae efficientis, sed ex speciali ratione talis causae. Ut, verbi gratia, in efficientia per substantialem generationem necessaria est suppositalis distinctio (ut ita dicam) inter agens et patiens, quia necesse est ut differant in esse simpliciter et in substantialibus formis; eademque distinctio necessaria est inter quodcumque generans et genitum, quia idem suppositum non potest generare seipsum, eo quod ad generandum necessario supponatur. At vero ad nutritionem seu ad substantialem aggenerationem, si consideretur patiens in initio actionis seu alterationis, etiam esse debet suppositum distinctum, quia necesse est ut sit substantia dissimilis, in ipso autem instanti aggenerationis non est iam suppositum distinctum, sed nova pars eiusdem suppositi, quia per illam actionem convertitur et unitur praeexistenti supposito. Causa vero efficiens per accidentalem actionem vel motionem, in rebus inanimatis solet esse supposito distincta, maxime quando patiens movetur per se primo, id est, secundum omnem suam partem; tamen id non provenit ex necessitate causae efficientis ut sic, sed ex imperfectione et propria conditione rerum inanimatarum, ut declaratum est. Similiter observare oportet hoc esse intelligendum de causa particulari et per se; nam si sit sermo de causa prima et universali, clarum est debere esse supposito distinctam ab effectu et a subiecto patiente, si per mutationem agat, quia non potest agere in seipsam, eo quod purus actus sit. Et similiter, si causa sit per accidens et remota, id est, quae produxit proximam causam eique dedit virtutem agendi, sic etiam erit suppositum distinctum, quia supponitur substantialiter produxisse causam proximam. Unde axioma illud Aristotelis: Omne quod movetur ab alio movetur , quamvis intellectum de proximo movente et per se non semper verificetur de alio supposito, tamen indifferenter intellectum de aliquo movente, sive proximo sive remoto, particulari aut universali, semper invenietur quodlibet mobile moveri ab aliquo supposito distincto, vel (ut terminis metaphysicis utamur) quodlibet patiens pati ab aliquo efficienti suppositaliter distincto. Hoc tamen demonstrari non potest per medium pure physicum, sed per metaphysicum, scilicet, quia nulla causa agens particularis habet a se virtutem agendi, sed ab alio supposito, neque etiam potest per se agere sine concursu superioris causae, ut infra constabit ex his quae de Deo et prima causa dicemus.

53. Ex dictis illatio .— Secundo sequitur ex dictis non esse de ratione aut necessitate causae efficientis ut sic quod distinguatur a patiente secundum diversas partes substantiales, sive essentiales sive integrales, sed in agentibus in quibus haec necessitas reperitur, id provenie ex peculiari aliqua ratione, non ex vi efficientiae ut sic. Haec omnia constant ex dictis; nam prior pars in tertia et quarta conclusione demonstrata est, reliquae in superioribus. Quod enim in viventibus materialibus requiratur distinctio partium integrantium ad se movendum prima actione vitali, quae est per nutritionem, provenit primo ex ratione alterationis materialis quae ibi intervenit, secundum quam non potest idem agere in seipsum, nec simile in simile, ut dicitur I de Generat., text. 48, eiusque ratio in prima et secunda assertione declarata est; provenit secundo ex aggeneratione substantiali; non enirn potest eadem pars seipsam substantialiter formare, ut per se constat. Tertio, provenit ex eo quod ad verum augmentum necesse est novam quantitatem addi praeexistenti, quia non potest eadem pars per suam solam quantitatem augere seipsam. Unde, eo modo quo in rebus inanimatis potest inveniri augmentum imperfectum per iuxtapositionem, necesse est ut secundum diversas partes fiat actio. Idemque est de alteratione, si contingat rem inanimatam alterare seipsam ita ut ei tribuatur actio; solum enim accidere potest secundum diversas partes, si contingat esse inaequaliter affectas, quod est per accidens in huiusmodi rebus. Rursus, quod in animalibus se moventibus localiter id fiat per distinctionem partis integrantis moventis et motae, non provenit ex ratione efficientis aut moventis ut sic, sed ex eo quod tale efficiens et tale vivens est imperfectum, et ideo non participat intrinsecam et naturalem vim ad movendum se totum per se primo, quod fortasse etiam provenit ex materialitate ipsius corporis, quod non potest ita moveri ab anima, sed per partes et diversa organa seu instrumenta. Hinc tamen fit probabile non repugnare huic viventi quod aliquam sui corporis partem integrantem possit per se primo movere, id est, non per aliam priorem partem integrantem, sed per seipsam. Tamen in illamet parte, et in universum in omni agente materiali, distinguentur essentialia principia agendi et patiendi, quod non provenit ex praecisa ratione efficientis causae particularis ut sic, sed ex particulari imperfectione substantiae materialis, quae non est activa secundum se totam, sed tantum ratione formae.

54. Tertio sequitur ex dictis non esse de ratione causae efficientis ut sic ut ratio agendi et patiendi sint in re distinctae, vel subiecto vel entitate integra aut partiali, sed quotiescumque id reperitur (quod est frequens) provenit ex aliqua particulari ratione. Hoc etiam totum patet ex dictis; nam haec conditio interdum deest; ergo non est per se et universaliter necessaria ex vi efficientiae. Igitur, quod ratio agendi et patiendi subiecto distinguantur, ibi solum necessarium est ubi actio vel a supposito distincto, vel per partes realiter distinctas exercenda est, et inde provenit illa necessitas. Quae quidem necessitas universalis est in actione univoca, ex illo principio quod idem non possit simul esse in actu et potentia . In actione autem aequivoca non ita universaliter urget illud principium, neque aliud quod universale sit, et ideo in diversis causis ex diversis principiis oritur, ut explicatum est. Rursus, quod illa principia agendi et patiendi debeant esse re distincta in tota sua entitate, etiamsi contingat esse in eodem subiecto et in eadem parte integrali eius, vel ex eo provenit quod principia illa sunt substantialia et propria rerum materialium, nimirum, materia et forma, vel certe, si sint accidentalia principia, praesertim illud quod est ratio agendi, id provenit ex eo quod actio non est immanens, sed ex suo genere est transiens, ut patet in motu gravis, quatenus gravitas consideratur ut principium activum eius. Et idem a fortiori est in motu cordis, et clarius in motu angeli se moventis. Praeterea, quod principium proximum agendi et patiendi, cum nec subiecto nec entitate integra distinguuntur, saltem differant in re aliqua quam includit principium agendi et non patiendi ut sic, invenitur in quibusdam agentibus actione immanenti, non tamen provenit ex communi ratione agentis ut sic, ut ex dictis constat, neque etiam ex communi. ratione actionis immanentis ut sic, quia nulla est ratio cur actio immanens ut sic illam distinctionem postulet, immo quodammodo magis erit immanens, si in eodem omnino principio maneat a quo proxime elicitur. Provenit ergo ex eo quod talis actio fit per quamdam assimilationem, et ideo requirit ultra intrinsecam facultatem, principium proprium talis assimilationis. Atque ita relinquitur ut in actione immanenti quae illam assimilationem non requirit, neque ex alia particulari conditione sua postulat aliquod principium coadiuvans per modum efficientis, sed solum concurrens in genere finis aut formae extrinsecae, respectu (inquam) talis actionis non oporteat principium agendi esse in partiali etiam entitate distinctum a principio recipienda. Et est sane hic modus agendi satis consentaneus voluntati, tum ob libertatem eius, tum ob communem rationem appetitus, ad quem spectat ut ex sola sua inclinatione et efficacitate ferri possit in subiectum sibi propositum. Posset autem hic considerari nonnulla diversitas in principio agendi et recipienda actum appetitus; nam, ut supra dixi, ad actum vitae concurrunt effective et immediate in suo ordine non tantum potentia, sed etiam substantialis forma; at vero ad recipiendum actum proxime et immediate videtur concurrere sola potentia. Sed haec differentia et est incerta; nam fortasse accidens, et maxime actus vitalis, non solum attingit inhaerendo potentiam accidentalem, sed etiam ipsam substantiam. Et quidquid in hoc asseratur propter alias rationes, propter praesentem causam non est necessarium, quia revera nullum est inconveniens quod eadem facultas quae est proximum principium suscipiendi actum immanentem sit per seipsam sufficienter constituta in actu primo tamquam sufficiens principium proximum effectivum eiusdem actus.

55. Contra praedicta obiectio prima. Secunda .— Non desunt tamen nonnullae obiectiones contra ultimam partem huius resolutionis. Prima ac praecipua sumitur ex Aristotel., IX Metaph., text..2, ubi dicit potentiam activam esse principium transmutationis in alio, ut aliud est; ergo repugnat potentiam activam adaequate esse principium transmutandi seipsam. Unde statim subdit potentiam patiendi esse principium snutationis passivae ab alio in quantum aliud est. Et V Metaph., c. 11, text. 17, eodem modo definit potentiam agentem et patientem; ergo ex praecisa ratione agentis et patientis requiritur distinctio inter ea, saltem quoad principia agendi et patiendi. Unde Aristoteles, de Gener., c. 7, magnum absurdum existimat quod idem a seipso patiatur. Et I Metaph., c. 3, hoc ponit principium: Neque id quod subiicitur suam ipsius mutationem efficit ; et hoc dicit fuisse initium inveniendi causam efficientem distinctam a materiali. Secunda obiectio et vulgaris est, quia idem non potest referri realiter ad seipsum; sed causa efficiens refertur realiter ad effectum; ergo non potest idem secundum rem agere in seipsum. Et confirmatur, nam si secundum eamdem rem est simul in potentia activa et receptiva, cur non semper se immutat? Confirmatur secundo, quia agens debet approximari passo; idem autem non potest sibi ipsi secundum idem approximari.

56. Potentiae activae et passivae ab Aristotele traditae definitiones explicantur.—Relatio fundata in actione, inter effectum et causam intercedit.— Potentiae activae cur ab actuali operatione cessent aliquando .—Ad loca Aristotelis responderi potest primo, in illis definitionibus loqui de potentia pure activa et pure passiva, praeter eas vero dari quasdam potentias simul activas et passivas, de quibus procedit doctrina data quando sunt complete activae suorum actuum. Unde secundo dicitur Aristotelem, lib. V Metaph., idem magis declarasse, cum dixit potentiam activam esse mutationis principium in alio aut quatenus aliud est . Et hoc modo dici potest voluntas, quatenus afficit suum actum, esse principium agendi in se, non quatenus activa est, sed quatenus est in potentia. Verius autem existimo Aristotelem esse locutum de transmutationibus physicis, quae per actionem transeuntem fiunt, ut latius infra ostendam tractando de potentia prout est species qualitatis. Et de eadem mutatione loquitur Arist., in I de Gener.; disputat enim ibi de illa mutatione quae ad generationem et corruptionem tendit. Similiter loquitur in I Metaph., ubi in universali loquitur quomodo est evidens materiam et efficiens in generationibus et mutationibus physicis non concurrere in eamdem causam. Ad primam rationem respondetur relationem realem non esse inter agens et passum, sed inter agens et effectum; et hoc modo. etiamsi aliqua potentia agat in seipsam, agit tamen effectum distinctum a se, inter quem et ipsam potest esse relatio realis. Ad primam confirmationem respondetur si potentia naturaliter agat, ideo non semper agere, quia non semper habet obiectum applicatum, quo indiget non ut coefficiente, sed in alio genere causae finalis vel formalis extrinsecae; sicut ignis non potest agere sine combustibili, non quia illo indigeat ut coefficiente, sed ut materia. Si autem causa sit libera, etiamsi reliqua omnia sint applicata, potest non agere solum ex naturali perfectione sua. Ad secundam confirmationem respondetur identitatem esse summam vel eminentiorem propinquitatem, si alioqui non desit virtus ad agendum et capacitas ad recipiendum.