1 occurrence of Canis reversus ad vomitum in this volume.
[Clear Hits]

SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Petrus Lombardus: Sententiarum libri IV
cover
Sententiarum libri IV
Body
Liber quartus. De doctrina signorum.
DISTINCTIO XIV. DE POENITENTIA.

DISTINCTIO XIV. DE POENITENTIA.

1. Post haec, de Poenitentia agendum est. Poenitentia longe positis a Deo necessaria est, ut propinquent. Est enim, ut ait Hieron., secunda tabula post naufragium, quia si quis vestem innocentiae in Baptismo perceptam peccando corruperit, Poenitentiae remedio reparare potest. Prima tabula est Baptismus, ubi deponitur vetus homo, et induitur novus; secunda, Poenitentia, qua post lapsum resurgimus, dum vetustas reversa repellitur, et novitas perdita resumitur. Post Baptismum prolapsi per Poenitentiam renovari valent, sed non per Baptismum. Licet homini saepius poenitere, sed non baptizari. Baptismus tantum est sacramentum; sed Poenitentia dicitur et sacramentum, et virtus mentis. Est enim Poenitentia interior, et est exterior. Exterior, sacramentum est; interior, virtus mentis est; et utraque causa salutis est et justificationis. Utrum vero omnis exterior poenitentia sit sacramentum, vel si non omnis, quae hoc nomine censenda sit, consequenter investigabimus. A poenitentia coepit Joannis praedicatio dicentis: Poenitentiam agite; appropinquabit enim regnum coelorum. Quod autem praeco docuit, illud post Veritas praedicavit, exordium sumens sermonis a poenitentia. Poenitentia dicitur a puniendo, qua quis punit illicita quae commisit. Poenitentiae virtus timore concipitur. Unde Isaias: A timore tuo, Domine, concepimus, et peperimus Spiritum salutis. Est autem poenitentia, ut ait Amb., mala praeterita plangere, et plangenda iterum non committere. Item Gregor.: Poenitere est anteacta peccata deflere, et flenda non committere. Nam qui sic alia deplorat, ut alia tamen committat, adhuc poenitentiam agere aut ignorat, aut dissimulat. Quid enim prodest si peccata luxuriae quis defleat, et adhuc avaritiae aestibus anhelat? His verbis quidam vehementius inhaerentes, contendunt vere poenitentem ultra non posse peccare damnabiliter; et si graviter peccaverit, veram non praecessisse poenitentiam. Quod etiam aliis muniunt testimoniis. Ait enim Isidor.: Irrisor est et non poenitens qui adhuc agit quod poenitet; nec videtur Deum poscere subditus, sed subsannare superbus.  Canis reversus ad vomitum  , et poenitens ad peccatum. Multi lacrymas indesinenter fundunt, et peccare non desinunt. Quosdam accipere lacrymas ad poenitentiam cerno, et affectum poenitentiae non habere; quia inconstantia mentis nunc recordatione peccati lacrymas fundunt, nunc reviviscente usu, ea quae fleverunt iterando. Isaias de peccatoribus dicit: Lavamini, mundi estote. Lavatur et mundus est qui et praeterita plangit, et flenda iterum non committit. Lavatur, et non est mundus qui plangit quae gessit, nec deserit, et post lacrymas ea quae defleverat repetit. Item Aug.: Inanis est poenitentia, quam sequens culpa coinquinat. Nihil prosunt lamenta, si replicantur peccata. Nihil valet veniam a malis poscere, et mala denuo iterare. Item Greg.: Qui commissa plangit, nec tamen deserit, poenae graviori se subjicit. Item Amb.: Reperiuntur qui saepius agendam poenitentiam putant; qui luxuriantur in Christo: nam si vere poenitentiam in Christo agerent, iterandum postea non putarent; quia sicut unum Baptisma, ita est una Poenitentia. His aliisque pluribus utuntur in assertionem suae opinionis. Sed Ambros. dicit: Haec vera poenitentia est, cessare a peccato. Et iterum: Magni profectus est renuntiasse errori. Imbutos enim vitiis animos exuere atque emendare, virtutis est perfectae et coelestis gratiae; et ideo sane ita definiri potest: Poenitentia est virtus vel gratia qua commissa mala cum emendationis proposito plangimus et odimus, et plangenda ulterius committere nolumus, quia poenitentia vera, est in animo dolere, et odire vitia. Unde illa verba praemissa, poenitere est anteacta deflere, et flenda non committere; recte sic accipi possunt, ut non ad diversa tempora, sed ad idem referantur: ut scilicet tempore quo deflet commissa mala, non committat voluntate vel opere flenda, quod innuitur ex verbis consequentibus, nam qui sic alia deplorat, etc. Hinc Aug. ait: Cavendum est ne quis existimet nefanda illa crimina (qualia qui agunt, regnum Dei non possidebunt) quotidie perpetranda, et eleemosynis redimenda. In melius est enim vita mutanda et per eleemosynas de peccatis praeteritis propitiandus est Deus, non ad hoc emendus quodammodo, ut ea semper liceat impune committere. Nemini enim dedit laxamentum peccandi, etsi miserando deleat commissa peccata, si non satisfactio congrua negligatur. Item Pius papa: Nihil prodest homini jejunare et orare, et alia religionis opera agere, nisi mens ab iniquitate revocetur. Qui ergo a malis sic mentem revocat, ut commissa plangat, et plangenda committere non velit, nec satisfacere negligit, vere poenitet. Nec ideo non est vera poenitentia, quia forte post non de proposito, sed casu, vel infirmitate, peccabit. Ille autem irrisor est et non poenitens, qui sic commissa plangit, ut plangenda voluntate vel opere committere non desinat. Ille etiam qui post lacrymas repetit quae flevit, lavatur ad tempus, sed mundus non est, id est, illa munditia non est ei sufficiens ad salutem, quia est momentanea, non perseverans. Item illud: Inanis est poenitentia quam sequens culpa coinquinat, sic intelligendum est: Inanis est, scilicet carens fructu illius poenitentiae quam sequens culpa inquinat. Illius enim fructus est vitatio gehennae, et adeptio gloriae. Mortificantur enim illa poenitentia et alia anteacta bona per sequens peccatum, ut non sortiantur mercedem, quam meruerunt cum fierent, et quam haberent si peccatum non succederet. Sed et si de peccato succedenti poenitentia agatur, et poenitentia quae praecessit, et alia anteacta bona reviviscunt; sed illa tantum quae ex charitate prodierunt: Illa enim sola viva sunt, quae ex charitate fiunt. Ideoque si per sequentia peccata mortificantur, per subsequentem poenitentiam reviviscere possunt. Quae vero sine charitate fiunt, mortua et inania generantur; et ideo per poenitentiam reviviscere non valent. Similiter intelligendum est illud, nihil prosunt lamenta, etc.; et illud, nihil valet, etc. Si enim replicentur peccata, nihil valet ad salutem vel ad veniam in fine praecedens lamentum, quia nihil relinquitur de vitae munditia: quia aut peccata dimissa redeunt, ut quibusdam placet, cum replicantur; vel si non redeunt, eis tamen deletis propter ingratitudinem ita reus et immundus constituitur, cum adhuc in expiandis implicatur, ac si jam deleta redirent. De hoc tamen, scilicet an peccata redeant, post plenius agemus. Similiter nihil valet ad salutem obtinendam, vel ad munditiam vitae habendam, veniam de malefactis poscere, et malefacta denuo iterare. Ita etiam intelligendum est illud quod idem August., alibi ait: Poenitentia est quaedam dolentis vindicta, semper puniens in se quod dolet commisisse. Et infra: Quotidie dolendum est de peccato, quod declarat ipsa dictionis virtus. Poenitere enim est poenam tenere ut semper puniat in se ulciscendo, quod commisit peccando. Ille autem poenam tenet, qui semper vindicat quod commisisse se dolet. Poenitentia ergo est vindicta semper puniens in se quod dolet commisisse. Quid restat nobis, nisi dolere in vita? Ubi enim dolor finitur, deficit et poenitentia. Si vero poenitentia finitur, quid relinquitur de venia? Tamdiu gaudeat et speret de gratia, quamdiu sustentatur a poenitentia. Dicit enim Dominus: Vade et amplius noli peccare; non dixit, ne pecces, sed nec voluntas peccandi in te oriatur. Quod quomodo servabitur, nisi dolor in poenitentia continue custodiatur? Sed semper doleat, et de dolore gaudeat; et non sit satis quod doleat, sed ex fide doleat, et non semper doluisse doleat. (Aug. in lib. Soliloq., de Poenis, dist. 3, c. Inanis; de Poen., dist. 3, qui admissa; in lib. 2 de Poen., cap. 10, in tom. 1, super Epist. ad Cor.; in Ench. c. 70; de Poen. dist. 3, c. Nihil prodest; in lib. de vera et falsa Poen. c. 8, in medio.)

2. Determinatio intelligentiae dictorum. De poenitentia perfectorum vel ad salutem sufficienti, intelligendum est quod supra dixi, scilicet poenitentia est vindicta semper puniens quod commisit; et alia hujusmodi. Illud vero, si poenitentia finitur, nihil de venia relinquitur, dupliciter accipi potest. Si enim juxta quorumdam intelligentiam peccata dimissa redeunt, facile est intelligere nihil de venia relinqui, quia peccata dimissa iterum replicantur. Sicut enim ille qui ex servitute in libertatem manumittitur, interim vere liber est, et tamen propter offensam in servitutem postea revocatur; sic et poenitentia peccata vere dimittuntur, et tamen propter offensam quae replicatur, iterum redeunt. Si vero non redire dicantur, sane potest dici etiam sic nihil de venia relinqui; non quod dimissa peccata iterum imputentur, sed quia propter ingratitudinem ita reus et immundus constituitur. ac si illa redirent.

3. De solemni et unica Poenitentia. Illud autem quod Ambros. ait, de Poen. dist. 3, cap. Reperiuntur: Reperiuntur, etc.; et: Sicut unum Baptisma, ita et una Poenitentia; non secundum generalem, sed secundum specialem morem Ecclesiae de solemni poenitentia dictum intelligitur, quae apud quosdam semel celebrata non iteratur. Item illud aliud Ambrosii, de Poen. dist. 3, cap. finali, ? Poenitentia ergo: Poenitentia semel usurpata nec vere celebrata, et fructum prioris aufert, et usum sequentis amittit, de solemni intelligitur. Solemnis ergo poenitentia, ut Ambros. in eodem ait, est quae fit extra ecclesiam in manifesto, in cinere et cilicio; quae pro gravioribus horrendisque ac manifestis delictis tantum imponitur. Et illa non est iteranda pro reverentia sacramenti, ut non vilescat et contemptibilis fiat hominibus. Unde Aug., ad Macedonium, epist. 54: Quamvis caute et salubriter provisum sit ut locus illius humillimae poenitentiae semel in Ecclesia concedatur, ne medicina vilis vel minus utilis esset aegrotis, quae tanto magis salubris est, quanto minus contemptibilis fuerit; quis tamen audeat Deo dicere: Quare huic homini qui post poenitentiam primam rursus se laqueis iniquitatis obstringit, adhuc iterum parcis? Origenes quoque de hac solemni poenitentia, quae pro gravioribus criminibus injungitur, ait: Si nos aliqua culpa mortalis invenerit, quae non in crimine mortali, vel in blasphemia fidei, sed in sermonis vel in morum vitio consistat; haec culpa semper reparari potest, nec interdicitur aliquando de hujusmodi poenitentiam agere; sed non ita de gravioribus criminibus. In gravioribus enim criminibus semel tantum poenitentiae conceditur locus. Communia quae frequenter incurrimus, semper poenitentiam recipiunt, et semper redimuntur. Communia dicit venialia peccata, et forte mortalia quaedam aliis minus gravia, quae sicut saepe committuntur, ita frequenter per poenitentiam redimuntur. Sed de gravioribus criminibus semel tantum agitur poenitentia, scilicet, solemnis. Nam et de illis, si iterentur, iteratur poenitentia, sed non solemnis, quod tamen in quibusdam Ecclesiis non servatur.

4. Auctoritatibus probat quod non semel tantum, sed frequenter peccata dimittantur per Poenitentiam. Quod vero Poenitentia non semel tantum agatur, sed frequenter iteretur, et per eam frequenter iterum venia praestetur, pluribus sanctorum testimoniis probatur. Ait enim Aug., in lib. de vera et falsa Poen., cap. 5, scribens contra quosdam haereticos, qui peccantibus post Baptismum semel tantum dicebant utilem esse Poenitentiam, ita: Adhuc instant perfidi, qui sapiunt plusquam oportet, non sobrii, sed excedentes mensuram; dicunt: Et si semel peccantibus post Baptismum valeat Poenitentia, non tamen saepe peccantibus proderit iterata; alioquin remissio ad peccandum esset incitatio. Dicunt enim: Quis non semper peccaret, si semper per Poenitentiam redire posset? Dicunt enim Dominum incitatorem mali, si semper peccantibus subvenit; et ei peccata placere, quibus semper praesto est gratia. Errant autem. Constat enim multum ei peccata displicere, qui semper praesto est ea destruere. Sed si ea amaret, non semper ea destrueret. Item ad Macedonium, epist. 54: In tantum hominum iniquitas aliquando progreditur, ut etiam post peractam Poenitentiam, et post altaris reconciliationem, vel similia vel graviora committant. Et tamen Deus facit etiam super tales oriri solem suum, nec minus tribuit quam ante tribuerat largissima munera vitae et salutis. Et quamvis eis in Ecclesia locus ille Poenitentiae non concedatur, Deus tamen super eos suae patientiae non obliviscitur. Ex quorum numero si quis vobis dicat: Dicite mihi utrum aliquid prosit ad vitam futuram, si in ista vita illecebrosissimae voluptatis blandimenta contempsero, si me poenitendo vehementius quam prius excruciavero, si uberius flevero, si melius vixero, si pauperes largius sustentavero, si charitate ardentius flagravero; quis vestrum ita desipit, ut huic homini dicat: Nihil tibi ista in posterum proderunt; vade, saltem hujus vitae suavitate fruere? Avertat Deus tam immanem sacrilegamque dementiam. Item Joan. Chrysost., de Reparatione lapsi: Talis, mihi crede, talis est erga homines pietas Dei: nunquam spernit poenitentiam, si ei sincere et simpliciter offeratur, etiamsi ad summum quis perveniat malorum, et inde tamen velit reverti ad virtutis viam; suscipit libenter et amplectitur, et facit omnia quatenus ad priorem revocet statum. Quodque est adhuc praestantius et eminentius, etiamsi non potuerit quis explere omnem satisfaciendi ordinem, quantulamcumque tamen et quantumlibet brevi tempore gestam non respuit poenitentiam: suscipit etiam ipsam, nec patitur quamvis exiguae conversionis perdere mercedem. Exemplis etiam hoc idem astrui potest. David enim, per poenitentiam, adulterii simul et homicidii veniam impetravit; et graviter tamen postea deliquit in populi enumeratione, quod populi multitudo prostrata ostendit. Illud autem mirabile est, quod angelo ferienti plebem se obtulit dicens, 1 Paralip. 21: Grex iste quid fecit? Fiat manus tua in me, et in domum patris mei. Quo facto, statim sacrificio dignus judicatur, qui absolutione aestimabatur indignus. Nec mirum si tali sua oblatione, pro populo, peccati sui adeptus est veniam, cum Moyses offerendo se pro plebis errore, peccata diluerit. His aliisque testimoniis pluribus evidenter ostenditur, per poenitentiam non semel tantum, sed saepius, nos a peccatis surgere, et veram poenitentiam saepius agi. Voluntarie enim peccantibus nobis, ut ait Apostolus, Hebr. 10, pro peccatis non relinquitur hostia secunda, scilicet, quia semel tantum Christum oportuit pati; nec relinquitur secundus Baptismus. Relinquitur vero secunda poenitentia, et tertia, et deinceps, ut Joan. Chrysost., hom. 20 super hunc locum, ait: Sciendum, inquit, quod hic quidam exurgunt, horum verborum occasione poenitentiam auferentes; quasi per poenitentiam non valeat peccator post lapsum resurgere secundo, et tertio, et deinceps. Verum etiam in hoc poenitentiam non excludit, nec propitiationem, quae saepe fit per poenitentiam; sed secundum Baptismum, et hostiam.